Ab Urbe Condita - Periochae/liber C

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCIX Liber CI Fairytale right blue.png

C. Manilius tr. pl. magna indignatione nobilitatis legem tulit ut Pompeio Mithridaticum bellum mandaretur. Contio eius bona. Q. Metellus perdomitis Cretensibus liberae in id tempus insulae leges dedit.

Cn. Pompeius ad gerendum bellum aduersus Mithridaten profectus cum rege Parthorum, Phraate, amicitiam renouauit. Equestri proelio Mithridaten uicit.

Praeterea bellum inter Phraaten, Parthorum regem, et Tigranen, Armeniorum, ac deinde inter filium Tigranen patremque gestum continet.