Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCV Liber XCVII Fairytale right blue.png

Q. Arrius praetor Crixum, fugitiuorum ducem, cum XX milia hominum cecidit.

Cn. Lentulus cos. male aduersus Spartacum pugnauit. Ab eodem L. Gellius cos. et Q. Arrius praetor acie uicti sunt.

Sertorius a M. Perpenna et M. Antonio et aliis coniuratis in conuiuio interfectus est octauo ducatus sui anno ; magnus dux et aduersus duos imperatores, Pompeium et Metellum, uel frequentius uictor, ad ultimum et saeuus et prodigus.

Imperium partium ad Marcum Perpennam translatum, quem Cn. Pompeius uictum captumque interfecit, ac recepit Hispanias decimo fere anno quam coeptum erat bellum.

C. Cassius procos. et Cn. Manlius praetor male aduersus Spartacum pugnauerunt idque bellum M. Crasso praetori mandatum est.