Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCIV Liber XCVI Fairytale right blue.png

C. Curio procos. Dardanos in Thracia domuit. IIII et LXX gladiatores Capuae ex ludo Lentuli profugerunt et congregata seruitiorum ergastulorumque multitudine Crixo et Spartaco ducibus bello excitato Claudium Pulchrum legatum et P. Varenum praetorem proelio uicerunt.

L. Lucullus procos. ad Cyzicum urbem exercitum Mithridatis fame ferroque deleuit, pulsumque Bithynia regem uariis belli ac naufragiorum casibus tractum coegit in Pontum profugere.