Ab Urbe Condita - Periochae/liber XIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XVIII Liber XX Fairytale right blue.png

Caecilius Metellus rebus aduersus Poenos prospere gestis speciosum egit triumphum, XIII ducibus hostium et CXX elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher cos. contra auspicia profectus - iussit mergi pullos, qui cibari nolebant - infeliciter aduersus Carthaginienses classe pugnauit, et reuocatus a senatu iussusque dictatorem dicere Claudium Gliciam dixit, sortis ultimae hominem, qui coactus abdicare se magistratu postea ludos praetextatus spectauit.

A. Atilius Calatinus primus dictator extra Italiam exercitum duxit. Commutatio captiuorum cum Poenis facta est.

Coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCXLI milia CCXII.

Claudia, soror P. Claudi qui contemptis auspiciis male pugnauerat, a ludis reuertens cum turba premeretur, dixit : "utinam frater meus uiueret: iterum classem duceret." Ob eam causam multa ei dicta est.

Duo praetores tunc primum creati sunt.

Caecilius Metellus, pontifex maximus, A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci uellet, in urbe tenuit nec passus est a sacris recedere.

Rebus aduersus Poenos a pluribus ducibus prospere gestis, summam uictoriae C. Lutatius cos. uicta ad Aegates insulas classe Poenorum imposuit.

Petentibus Carthaginiensibus pax data est.

Cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus, pontifex maximus, ex incendio sacra rapuit. Duae tribus adiectae sunt, Velina et Quirina.