Ab Urbe Condita - Periochae/liber XX

E Wikisource
< Ab Urbe Condita - Periochae
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XIX Liber XXI Fairytale right blue.png

Falisci cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem uenerunt.

Spoletium colonia deducta est.

Aduersus Liguras tunc primum exercitus promotus est.

Sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt.

Tuccia, uirgo Vestalis, incesti damnata est.

Bellum Illyriis propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, occisum indictum est, subactique in deditionem uenerunt.

Praetorum numerus ampliatus est ut essent IIII.

Galli transalpini, qui in Italiam inruperant, caesi sunt. Eo bello populum R. sui Latinique nominis DCCC milia armatorum habuisse dicit. Exercitibus Romanis tunc primum trans Padum ductis Galli Insubres aliquot proeliis fusi in deditionem uenerunt. M. Claudius Marcellus cos. occiso Gallorum Insubrium duce, Vertomaro, opima spolia rettulit. Histri subacti sunt.

Iterum Illyrii cum rebellassent, domiti in deditionem uenerunt.

Lustrum a censoribus ter conditum est. Primo lustro censa sunt ciuium capita CCLXX milia CCXII.

Libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes fuissent, Esquilinam, Palatinam, Suburanam, Collinam.

C. Flaminius censor uiam Flaminiam muniit et circum Flaminium exstruxit.

Coloniae deductae sunt in agro de Gallis capto Placentia et Cremona.