Ab Urbe Condita - Periochae/liber XLII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XLI Liber XLIII Fairytale right blue.png

Q. Fuluius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliauit, ut aedem, quam dedicabat, tegeret. Tegulae ex S. C. reportatae. Eumenes, Asiae rex, in senatu de Perseo, Macedoniae rege, questus est, cuius iniuriae in populum R. referuntur. Ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus cos., cui mandatum erat, in Macedoniam transiit leuibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo [felici] euentu pugnauit.

Inter Masinissam et Carthaginienses de agro fuit lis. Dies his a senatu ad disceptandum datus.

Legati missi ad socias ciuitates regesque rogandos ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCLXVII milia CCXXXI.

Res praeterea aduersus Corsos et Liguras prospere gestas continet.