Ab Urbe Condita - Periochae/liber XLIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XLII Liber XLIV Fairytale right blue.png

Praetores aliquot eo quod auare et crudeliter prouincias administrauerant, damnati sunt.

P. Licinius Crassus procos. complures in Graecia urbes expugnauit et crudeliter corripuit. Ob id captiui qui ab eo sub corona uenierant ex S. C. postea restituti sunt. Item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.

Res a Perse rege in Thracia prospere gestas continet uictis Dardanis et Illyrico, cuius rex erat Gentius.

Motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit.

M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps senatus lectus.