Ab Urbe Condita - Periochae/liber XV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XIV Liber XVI Fairytale right blue.png

Victis Tarentinis pax et libertas data est.

Legio Campana, quae Regium occupauerat, obsessa deditione facta securi percussa est.

Cum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam iuuenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus.

Picentibus uictis pax data est.

Coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneuentum in Samnio.

Tunc primum populus R. argento uti coepit.

Vmbri et Sallentini uicti in deditionem accepti sunt.

Quaestorum numerus ampliatus est, ut essent VIII.