Ab Urbe Condita - Periochae/liber XVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XV Liber XVII Fairytale right blue.png

Origo Carthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur. Contra quos et Hieronem, regem Syracusanorum, auxilium Mamertinis ferendum senatus censuit, cum de ea re inter suadentes ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset; transgressisque tunc primum mare exercitibus Romanis aduersus Hieronem saepius bene pugnatum. Petenti pax data est.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCLXXXII milia CCXXXIIII.

Decimus Iunius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris primus edidit.

Colonia Aesernia deducta est.

Res praeterea contra Poenos et Vulsinios prospere gestas continet.