Ab Urbe Condita - Periochae/liber XVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XVI Liber XVIII Fairytale right blue.png

Cn. Cornelius consul a classe Punica circumuentus et per fraudem, ueluti in conloquium euocatus, captus est.

C. Duillius consul aduersus classem Poenorum prospere pugnauit, primusque omnium Romanorum ducum naualis uictoriae duxit triumphum.

Ob quam causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut reuertenti a cena tibicine canente funale praeferretur.

L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos et Corsos et Hannonem, Poenorum ducem, feliciter pugnauit.

Atilius Calatinus cos. cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, uirtute et opera euasit, qui cum CCC militibus eruptione facta hostes in se conuerterat.

Hannibal, dux Poenorum, uicta classe cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est.

Atilius Regulus cos. uictis nauali proelio Poenis in Africam traiecit.