Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XX Liber XXII Fairytale right blue.png

Belli Punici secundi ortum narrat et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitum. A quo Saguntum, sociorum populi R. ciuitas obsessa, octauo mense capta est. De quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. Cum satis facere nollent, bellum his indictum est.

Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias, fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes uenit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obuios aliquot proeliis reppulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit. In quo uulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit.

Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque permagna uexatione militum propter uim tempestatium transiit.

Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnauit duce hostium Magone capto.