Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXVI Liber XXVIII Fairytale right blue.png

Cn. Fuluius procos. cum exercitu ab Hannibale ad Herdoneam caesus est.

Meliore euentu ab Claudio Marcello cos. aduersus eundem ad Numistronem pugnatum est. Inde Hannibal nocte recessit. Marcellus iusecutus est et subinde cedentem pressit, donec confligeret. Priore pugna Hannibal superior, sequenti Marcellus.

Fabius Maximus pater cos. Tarentinos per proditionem recepit.

Claudius Marcellus T. Quintius Crispinus coss. speculandi causa progressi e castris insidiis ab Hannibale circumuenti sunt. Marcellus occisus, Crispinus fugit.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CXXXVII milia CVIII; ex quo numero apparuit quantum hominum tot proeliorum aduersa fortuna populo R. abstulisset.

In Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale et Hamilcare conflixit et uicit. Inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad auunculum Masinissam cum donis dimisit.

Hasdrubal, qui cum exercitu nouo Alpes transcenderat ut se Hannibali iungeret, cum milibus hominum LVI caesus est, capta V milia CCCC M. Liui cos. ductu, sed non minore opera Claudi Neronis cos., qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumuenerat.

Res praeterea feliciter a P. Scipione in Hispania et a P. Sulpicio praetore aduersus Philippum et Achaeos gestas continet.