Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXVII Liber XXIX Fairytale right blue.png

Res in Hispania prospere gestae a Silano, Scipionis legato, et ab L. Scipione fratre aduersus Poenos, a P. Sulpicio procos. socio Attalo rege Asiae aduersus Philippum, regem Macedonum, pro Aetolis referuntur.

Cum M. Liuio et Claudio Neroni coss. triumphus decretus esset, Liuius, qui in prouincia sua rem gesserat, quadrigis inuectus est, Nero, qui in collegae prouinciam, ut uictoriam eius adiuuaret, uenerat, equo secutus est, et in hoc habitu plus gloriae reuerentiaque habuit; nam et plus in bello quam collega fecerat.

Ignis in aede Vestae neglegentia uirginis quae non custodierat, extinctus est; caesa est flagro.

P. Scipio in Hispania cum Poenis debellauit XIIII anno eius belli, quinto post anno quam ierat, praeclusisque in totum possessione prouinciae eius hostibus Hispanias recepit; et a Tarracone in Africam ad Syphacem, regem Massyliorum, transuectus foedus iunxit. Hasdrubal Gisgonis ibi cum eo in eodem lecto cenauit. Munus gladiatorium in honorem patris patruique Carthagini noua edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his qui aut in honorem ducis aut ex prouocatione descendebant; in quo reguli fratres de regno ferro contenderunt.

Cum Gisia urbs obpugnaretur, oppidani liberos et coniuges rogo extructo occiderunt et se iusuper praecipitauerunt.

Ipse Scipio, dum graui morbo inplicitus est, seditionem in parte exercitus motam, confirmatus discussit rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem uenire. Et amicitia facta cum Masinissa, rege Numidarum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, pollicebatur, cum Gaditanis quoque post discessum inde Magonis, cui Carthagine scriptum erat ut in Italiam traiceret, Romam reuersus consulque creatus.

Africam prouinciam petenti, contradicente Q. Fabio Maximo, Sicilia data est permissumque ut in Africam traiceret, si id e re p. esse censeret. Mago, Hamilcaris filius, a minore Baleari insula, ubi hiemauerat, in Italiam traiecit.