Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXXV Liber XXXVII Fairytale right blue.png

Acilius Glabrio cos. Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuuante uictum Graecia expulit idemque Aetolos subegit.

P. Cornelius Scipio Nasica cos. aedem matris deum, quam ipse in Palatium intulerat, uir optimus a senatu iudicatus, dedicauit. Idemque Boios Gallos uictos in deditionem accepit, de his triumphauit.

Praeterea naualia certamina prospera aduersus praefectos Antiochi regis referuntur.