Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXXVI Liber XXXVIII Fairytale right blue.png

L. Cornelius Scipio cos. legato Scipione Africano fratre (qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei Graecia prouincia decerneretur, cum C. Laelio, qui multum in senatu poterat, ea prouincia dari uideretur) profectus ad bellum aduersus Antiochum regem gerendum, primus omnium Romanorum ducum in Asiam traiecit.

Regillus aduersus regiam classem Antiochi feliciter pugnauit ad Myonnesum Rhodiis iuuantibus.

Filius Africani captus ab Antiocho patri remissus est. Victo deinde Antiocho ab L. Cornelio Scipione adiuuante Eumene, rege Pergami, Attali filio, pax data est ea condicione ut omnibus prouinciis citra Taurum montem cederet. L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellauerat, cognomine fratri exaequatus Asiaticus appellatus.

Colonia deducta est Bononia.

Eumenis, quo iuuante Antiochus nictus erat, regnum ampliatum. Rhodiis quoque, qui et ipsi iuuerant, quaedam ciuitates concessae.

Aemilius Regillus, qui praefectos Antiochi nauali proelio deuicerat, naualem triumphum deduxit. M'. Acilius Glabrio de Antiocho, quem Graecia expulerat, et de Aetolis triumphauit.