Ad Alpēs/III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caput II Caput IV Fairytale right blue.png
CAPUT III

Posterō diē nautae procul terram aspexērunt,[1] omnēsque cupidē ad latus nāvis properāvērunt, quō[2] melius eam vidērent. Tum Cornēliō Sextus: “Quam terram, pater,” inquit, “iam aspicimus?”

“Crētam eam esse crēdō, mī fīlī,” inquit Cornēlius. “Īnsula est magna, ibique multae rēs mīrābilēs factae esse dīcuntur. Abī, sorōrī nūntiā[3] ut hūc veniat. Fortasse ego quaedam reminīscī possum, quae vōs libenter audiātis.”

“Euax!” inquit Sextus. “Abeō.” Et celeriter in cameram sē recēpit, unde brevī cum Cornēliā et quibusdam līberīs aliīs ēgressus est.

“Quantō plūrēs, tantō melius,”[4] inquit Cornēlius ridēns. “Hūc accēdite, līberī; in vēlī umbrā sedeāmus, dum vōbīs fābulam nārrō.” Tum, cum omnēs ad audiendum compositī et intentī essent, ita loquī incipit:

“Multōs abhinc annōs Crētā[5] Athēnās vēnit Androgeōs,[6] Mīnōis[7] fīlius, ut ibi dēscenderet in certāmina, quae Panathēnāica vocantur. Ubique victor erat. Quārē Aegeus, rēx Athēniēnsium, invidiā commōtus, iuvenī negōtium[8] dedit, ut taurum Marathōnium occīderet, hōc modō ratus sē hospitem ingrātum facile sublātūrum. Neque haec rēs eum fefellit; nam iuvenis ā mōnstrō ipse dīlaniātus est.

Athénae
athēnae
“Ubi haec Crētam sunt dēlāta, Mīnōs dolēns et īrā commōtus magnum exercitum in fīnēs Athēniēnsium dūxit, eōrumque urbem obsēdit; ac paulō post pestis[9] quoque tam dīra incidit in eōs, ut condiciōnēs pācis petere cōgerentur. Quās acerbissimās accēpērunt; nam Mīnōs postulāvit ut quotannīs[10] septem puerī nōbilēs totidemque puellae Crētam mitterentur, ubi dīlaniārentur[11] ā mōnstrō quōdam, quod ipse domī alēbat.[12] Eī mōnstrō erat nōmen Mīnōtaurus, quia taurī caput sed corpus hūmānum habēbat.”

“Horrēscō audiēns,” inquit Cornēlia, cum ad patrem propius accēderet; “quam gaudeō tālia mōnstra hīs temporibus nusquam reperīrī!”

“Mihi autem,” inquit Sextus, “maximō dolōrī[13] est omnia ista iam occīsa esse; complūra occīdere pervelim.”

At Cornelius: “Nōnne oblītus es, mī fīlī, mē fābulam nārrāre?”

“Peccāvī, pater,” inquit Sextus. “Veniam dā, obsecrō. Posteā nihil[14] interpellābō.”

Tum Cornēlius: ‘‘Mīnōtaurus in labyrinthō latēbat, ubi vorābat adulēscentēs miserōs, quī multiplicibus[15] errōribus impedītī numquam exitum invenīre poterant, cum semel eō[16] intrōductī erant.

“Per multōs annōs Athēniēnsēs illud tribūtum[17] horrendum solverant, cum Thēseus, rēgis Athēniēnsis fīlius, postulāvit ut sibi licēret esse ē numerō iuvenum, quī illō annō Crētam mitterentur. Pater scīlicet fīlium tantō perīculō obicere nōluit. Thēseus autem obstinātā mente in sententiā persevērāvit, rēxque postrēmō concēdere coāctus est.

“Vēla nāvis, quā adulēscentēs infēlīcēs vehēbantur, semper sordida erant, quod illī miserī quasi ad fūnus abībant. Sed iam Aegeus imperāvit candida[18] quoque comparārī, fīliōque praecēpit ut, sī omnia prōsperē cessissent, domum rediēns sordida vēla illīs candidīs[19] mūtāret,[20] quō signō procul omnibus nōtum foret[21] Mīnōtaurum occīsum esse.

“Lēnī ventō vectus Thēseus Crētam pervēnit; ubi Ariadna, Mīnōis fīlia, amōre hospitis statim incēnsa est. Gladium igitur eī dedit et fīlum, quō vēstīgia regeret, cum ē labyrinthō exīre cōnārētur. Quō modō Thēseus, monstrō occīsō, incolumis ē locō horrendō sē recēpit. Tum cum Adriadnā clam fūgit ex urbe, et eādem nāve domum profectus est.”

“Spērō,” inquit Cornēlia, ‘‘eōs salvōs Athēnās pervēnisse. Sine dubiō cīvēs Ariadnae grātiam maximam rettulērunt, quod[22] Thēseum tam callidē adiūverat.”

Tum Cornēlius: ‘“Ariadna numquam Athēnās vīdit. Nam Thēseus eam quādam in īnsulā relīquit, cum domum iter faceret.”

“Rem[23] quam foedam!” inquit Cornēlia. “Spērō eum prō perfidiā tantā poenās maximās dedisse.”

“Ille vērō erat satis īnfēlīx,” inquit pater; “nam oblītus est signum dare, quō patrī ostenderet omnia prōsperē cessisse. Itaque cum nāvis iuvenēs gaudentēs in portum veheret, Aegeus, ē scopulīs prōspiciēns, sordida vēla procul vīdit. Quarē ratus fīlium mortuum esse, ē vertice[24] scopulōrum sē praecipitāvit ac corpus in saxa ēlīsum est. Ita accidit ut Thēseus tantum[25] ad fūnus patris cūrandum domum pervenīret.”

Postquam haec dicta sunt, omnēs aliquamdiū tacitī sēdērunt, cum aspicerent[26] terram, quae usque propius accēdere vidēbātur. Tum Pūblius ē camerā prōdiit, et ille: “Gaudeō,” inquit, “nōs Crētam tam plānē vidēre posse. Semper enim voluī aspicere hanc terram, quō[27] Hannibal exsul[28] ōlim dēvertit.”

“Sed mihi nunc abeundum est,” inquit Cornēlius. “Tū autem, Pūblī, in librō Cornēlī Nepōtis profectō lēgistī, quō modō Hannibal incolās istīus īnsulae ēlūserit. Certō sciō hōs līberōs id audīre velle.”

Tum Cornēlia: “Narrā, sīs, frāter. Nōs omnēs ad audiendum compositī sumus.”

“Fābula haud longa est,” inquit Pūblius. ‘‘Postquam Poenī Zamae[29] dēvictī sunt, aliquamdiū Hannibal in Āfricā mānsit, et multīs modīs patriam suam adiūvit.[30] Postrēmō autem Rōmā lēgātī Carthāginem vēnērunt. Eōs suī poscendī causā missōs ratus, Hannibal nāvem cōnscendit atque in Syriam ad rēgem Antiochum sē contulit; cui persuāsit ut bellum Rōmānīs īnferret.

“Antiochō victō, veritus nē Rōmānīs dēderētur, Crētam Poenus fūgit. Sēcum pecūniam grandem portābat; quam nē raperent Crētēnsēs, cōnsilium tāle[31] iniit: Amphorās aliquot complēvit plumbō,[32] summās[33] autem aurō et argentō operuit. Hās, praesentibus magistrātibus,[34] in templō Diānae collocāvit, cum simulāret sē fortūnās suās ibi custōdiendās[35] relinquere. Interim quāsdam statuās cavās pecūniā suā complēverat, eāsque domī summā neglegentiā[36] servābat, quasi nihilī[37] essent.

“Crētēnsēs, sīc in errōrem inductī, templum magnā cūrā custōdiēbant, nē Hannibal cum suā pecūniā clam abīret. Ille autem, occāsiōne oblātā, statuās in nāvem imposuit, et, fortūnīs ita cōnservātīs, in Pontum incolumis pervēnit.’”

“Quantō plūra dē Hannibale audiō,” inquit Sextus, “tantō[38] magis eius sollertiam admīror. Minimē mīrum est eum totiēns imperātōrēs nostrōs superāsse. Sed nunc mē exercēre paulisper iussus sum.” Quae cum dīxisset, surrēxit, omnēsque aliī in aliam[39] partem discessērunt.

——————————
References
  1. aspexērunt, sighted.
  2. quō: replacing ut in purp. clause with comp.
  3. nūntiā: imper.
  4. Quantō plūrēs, etc., the more the better. The abls. express degree of difference.
  5. Crēta: island name; cf. the use of the acc., see Ubi haec Crētam sunt dēlāta below
  6. Androgeōs: nom. sing., Greek decl.
  7. Mīnōis: gen sing. of Mīnōs, Greek decl.
  8. negōtium, commission.
  9. pestis, -is, f., pestilence.
  10. quotannīs, adv., every year.
  11. dīlaniārentur: note mood.
  12. alō, alere, aluī, altus, tr., keep.
  13. maximō dolōrī: dat. of service.
  14. nihil: adv. acc.
  15. multiplex, -icis, adj., complicated
  16. eō, therein.
  17. tribūtum, -ī, n., tribute.
  18. candida: sc. vēla.
  19. illīs candidīs: abl.
  20. mūtāret, exchange.
  21. foret would be.
  22. quod: causal conj.
  23. Rem, etc.: acc. of exclam.
  24. vertex, -icis, m., top.
  25. tantum, adv., only.
  26. cum aspicerent: cf. note Caput I, 61
  27. quō, lit., whither.
  28. exsul, -ulis, m., exile; trans., ‘(when) an exile’.
  29. Zamae: loc.
  30. adiūvit: e.g., in finance.
  31. tāle: i.e., the following.
  32. plumbum, -i, n., lead.
  33. summās: cf. extrēmam, II, 43.
  34. praesentibus magistrātibus: abl. absol.
  35. custōdiendās: cf. exhibendās, II, 30.
  36. neglegentia, -ae, f., carelessness.
  37. nihilī: gen. of value.
  38. Quantō … tantō; cf. III, 12.
  39. aliī in aliam: see Vocab.
Fairytale left blue.png Caput II Caput IV Fairytale right blue.png