Ad Alpēs/IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caput III Caput V Fairytale right blue.png
CAPUT IV

Circiter merīdiem Cornēlius, cum quaedam Onēsimō dictāvisset,[1] in puppī cum fīliīs ultrō citrōque ambulābat. Iam propter nebulās īnsula Crēta vix cernī poterat, et Sextus: “Quō modō fit,[2] pater,” inquit, “ut tantō circuitū in Italiam iter faciāmus? Nōnne est ūlla via brevior, quā ad fīnem dēstinātum perveniāmus?”

“Aliquantō brevior est via,” inquit pater, ‘sī terrestrī[3] itinere per Achaiam pergere velīs.[4] Et semel et iterum initum est cōnsilium Isthmī[5] perfodiendī,[6] ut eā[7] ex Aegaeō[8] in Īōnium mare nāvēs trānsīre possent. Dictātor Caesar hoc opus prīmus cōgitāvit. Deinde Caligula ad loca dīmētienda centuriōnem mīsit. Postrēmō Nerō rē vērā initium fēcit; quīn etiam ipse rāstrō[9] humum prīmus effōdit et corbulae congestam umerīs extulit. Sed adhūc incohātum[10] modo[11] opus est.”

Dum Cornēlius ita loquitur, in puppim prōdiērunt et mercātor, dē quō ante mentiōnem fēcimus, et[12] peregrīnus īnfēlīx, cuius lingua nēminī nōta erat. Quōs cum aspexisset, mercātorī Cornēlius: “Illīus īnfēlīcis mē vehementer miseret,”[13] inquit.

”Mē quoque eius miseret,” inquit mercātor; “et libenter haec ā tē audiō. Nam bene sciō plērōsque cīvēs nostrōs peregrīnōs paene omnēs nihilī facere.”

Isthmus ut nunc perfossus est
isthmus, ut nunc perfossus est
Tum Cornēlius rīdēns: “Fābulamne umquam audīvistī dē peregrīnīs, quī, cum Rōmam pervēnissent, quaerēbant civem, quī pollicitus erat sē eōs rēgiē[14] hospitiō acceptūrum, sī quandō in Ītaliam iter fēcissent?”

“Numquam, quod[15] sciam,” inquit mercātor. “Nonne vīs eam nārrāre?”

“Hic cīvis,” inquit Cornēlius, ‘ōlim ōtiōsus in forō ambulābat, cum subitō occurrērunt duo hospitēs, quōs splendidē invītāverat, cum ipse peregrīnārētur.[16] Quā rē homō prīmō conturbatus est; nam vērō[17] eī erat domus parva et rēs familiāris tenuis.

“Tum autem, callidē trepidātiōnem suam dissimulāns:[18] ‘Gaudeō,’ inquit, ‘vōs salvōs advēnisse; sed fēcissētis rēctius, sī statim ad mē vēnissētis.’ ‘Id fēcissēmus,’ inquiunt illī, ‘sī domum tuam nōvissēmus. ‘Hoc quidem perfacile est,’ inquit homō; ‘omnēs enim dēmōnstrāre possunt aedēs, ubi habitō. Sed īte mēcum.’

“Sequuntur illī, cum intereā[19] eius sermō omnis in ostentātiōne cōnsūmitur: in agrīs quaerit frūmenta[20] quō modō proveniant, quasi omnia sua sint; queritur quod vīlla sua nūper incēnsa sit.

“Interim, dum tālia loquitur, forte animadvertit aedēs[21] cuiusdam cīvis locuplētis, ubi convīvae multī exspectābantur; cumque iānitōrī nōtus esset, hospitēs intrōdūxit, quibus: ‘Hīc,’ inquit, ‘habitō.’ Interim īnspicit argentum, quod erat expositum, triclīnium vīsit, omnia probat.

“Brevī autem accessit servus, quī hominī clarē dixit dominum iam ventūrum, sī exīre vellent.[22] ‘Itane?’ inquit ille. Tum hospitibus: ‘Nunc eāmus; frāter enim ex Siciliā vēnit. Ego eī obviam eō; vōs autem hūc decimā horā redīte.’ “Hospitēs nihil suspicantēs discessērunt, homō vērō celeriter domum sē contulit. Hora cōnstitūtā ad aedēs cīvis locuplētis rediērunt peregrīnī; unde dērīsī in dēversōrium rūrsus sē recipere coāctī sunt.

“Postrīdiē in forō hominem vīdērunt, eumque incūsāvērunt. Ille autem dīxit eōs similitūdine aedium dēceptōs esse, sēque domī multam ad noctem[23] exspectāsse.

“Interim servō suō imperāverat ut ā vīcīnō vāsa, vestīmenta, et eius modī alia ūtenda[24] rogāret. Quae cum comparāta esse putāret, hospitēs domum dēdūxit, cum simulāret[25] sē maiōrēs aedēs suās amīcō cuidam ad nūptiās commodāsse.

“Dum ibi cēnant, subitō puer[26] nūntiat argentum repetī; nam sollicitus factus erat is, quī id commodāverat. ‘Apage’’ inquit cīvis noster ēgregius; ‘aedēs commodāvī, familiam[27] dedī. Argentum quoque vult? Etsī hospitēs habeō, tamen id quoque commodābō; nōs interim Samiīs[28] dēlectābimur.’”

“Hahahae!” inquit mercātor. ‘Spērō hospitēs miserōs cēnam saltem gustāsse, priusquam ea quoque auferrētur.”

“Nihil amplius adeptī sunt,” inquit Cornēlius; ‘et iūre exīstimāvērunt sēcum male āctum esse.”

At alter:[29] ‘Hīs[30] audītīs etiam magis mē omnium peregrinōrum īnfēlīcium miseret. Et maximē doleō exīstimātiōnem[31] populī Rōmānī pendēre cōgī tālibus ex cīvibus, quālem tū modo dīcēbās.”[32] Quae cum dīxisset, in sōle cōnsēdit; Cornēlius autem cum fīliīs ambulāre persevērāvit, dōnec accessit Cornēlia, quae: “Exīstimō,” inquit, “mē avēs quāsdam volantēs procul cernere. Eāsne vidēs, Sexte?”

“Paucās cernere mihi videor,” inquit Sextus. ‘Ex altō[33] in īnsulam refugere videntur. Fortasse tempestātem coorīrī sentiunt.”

“Quod[34] ōmen dī āvertant!’ inquit Cornēlius. ‘Nam brevī in marī maximō versābimur. Sī nūbēs ātrae in caelō tum cōgentur, nec sōlem nec lūnam aut stellās vidēre poterimus, nec gubernātor sciet quō[35] nāvem dīrigat.”

“Saepe dē avibus scrīptōrēs nostrī mentiōnem faciunt,” inquit Pūblius. “Nonne sunt quī[36] putent eārum volātū[37] rēs futūrās[38] portendī?”

‘Maximē vērō,” inquit pater. ‘Et profectō tū saepe audīvistī dē pullīs, quōs eī cōnsulunt, quī perīcula sunt aditūrī.”

“Haec mihi nārrā, sīs,” inquit Cornēlia; ‘ego enim numquam audivī.”

“Pullī illī,” inquit Cornēlius, ‘in caveīs custōdiuntur. Cum perīculum adest, ēdūcuntur, cibusque eīs obicitur. Sī edere nōlunt, trīste ōmen; sīn autem vorant tam cupidē ut aliquid ē rōstrīs excutiātur, id est ōmen optimum.”

At Cornēlia: ‘‘Estne vērō ēventus semper tālis, quālem pullī portendunt?”’

‘Vix id audeō dīcere,” inquit pater. ‘‘Etsī ōlim bellō Pūnicō prīmō[39] populī Rōmānī dētrīmentō[40] magnō nōnnūllīs vidētur plānum factum esse haud impūne tālia portenta[41] neglegī.

“Nam P. Claudius pullōs, quī caveā līberātī edere nōllent, in marī mergī iussit, cum dīceret[42] eīs[43] bibendum saltem esse, etiam sī edere nōllent. Cuius temeritātem[44] deī graviter ulcīscī vidēbantur, cum classis eius ad pugnam profecta clāde maximā vincerētur.” “Homō quam impius erat ille Claudius!” inquit Cornēlia. “Certē dignus erat, quī poenās maximās solveret.”[45]

“Ille vērō,” inquit pater, “ā populō condemnātus[46] est; et eius collēga, L. Iūnius, quī alibī non pāruerat auspiciīs classemque tempestāte āmīserat, sē ipse interfēcit.”

Dum haec dīcuntur, Drūsilla et Anna cum Lūciō ē camerā prōdiērunt; quō vīsō, gaudiō exsiluērunt līberī, quī cum frātre parvulō lūdere iam diū cupiēbant.[47]

Forum Romanorum
forum rōmānum
——————————
References
  1. dictō, -āre, -āvī, -ātus, tr., dictate.
  2. fit, does it happen.
  3. terrestris, -e, adj., land.
  4. velīs: subj. indef. second sing.
  5. Isthmī: the Isthmus of Corinth.
  6. perfodiō, -fodere, -fōdī, -fossus, tr., cut through.
  7. eā, by that route.
  8. Aegaeō: sc. marī.
  9. rāstrum, -ī, n., mattock.
  10. incohō, -āre, -āvī, -ātus, tr., begin.
  11. modo, adv., only.
  12. et … et, both … and.
  13. miseret: impers.
  14. rēgiē, adv., royally.
  15. quod, so far as.
  16. peregrīnor, ārī, ātus sum, intr., be abroad.
  17. vērō, in fact.
  18. dissimulō, -āre, -āvī, -ātus, tr., conceal.
  19. intereā: i.e., interim.
  20. frūmenta, crops; trans. as subj. of ind. quest.
  21. aedēs, house. Contrast the meaning of the sing. of this word.
  22. sī exīre vellent, if they would please go out.
  23. multam ad noctem, until far into the night; cf. extrēmam, II, 43.
  24. ūtenda, as a loan; cf. exhibendas, II, 30.
  25. cum simulāret: cf. I, 61.
  26. puer: the slave.
  27. familiam, household slaves.
  28. Samiīs: ie., earthenware; sc. vāsīs; abl. case.
  29. alter: i.e., the trader.
  30. Hīs: sc. verbīs.
  31. exīstimātiō, -ōnis, f., reputation.
  32. dīcēbās, mentioned
  33. altō: cf. English ‘the deep’.
  34. Quod: mod. of ōmen.
  35. quō: cf. III, 82.
  36. Nōnne sunt quī, Are there not those who?
  37. volātus, -ūs, m., flight.
  38. futūrus, -a, -um, adj., future.
  39. bellō Pūnicō prīmō: abl. of time.
  40. dētrīmentum, -i, n., disaster; abl. case in text.
  41. portentum, -ī, n., warning.
  42. cum dīceret: cf. cum... simulāret, I, 61.
  43. eīs: cf. eī, II, 73.
  44. temeritās, -ātis, f., rashness, impiety.
  45. quī, etc.: trans. the rel. clause by infin.
  46. condemnō, -āre, -āvi, -ātus, tr., condemn.
  47. iam diū cupiēbant, had long since been eager. Note the effect of iam diū on the tense force.


Fairytale left blue.png Caput III Caput V Fairytale right blue.png