Jump to content

Ad Alpēs/V

Unchecked
E Wikisource
 Caput IV Caput VI 
CAPUT V

Lūcius autem iam patrem aspexerat, manūsque statim ad eum tendēbat. Tum: “Quam bellus est ille parvulus,” inquit mercātor. “Quem cum videō, admoneor dē versibus illīs lepidīs poētae Catullī:

‘Torquātus volŏ[1] parvulus
Mātris ē gremiō suae
Porrigēns tenerās manūs
Dulce[2] rīdeat[3] ad patrem
Sēmihiante[4] labellō.[5]

“Scīsne,” inquit Sextus, “Pūblium quoque nostrum esse poētam? Versūs lepidōs paene cotīdiē facit.”

Quō audītō, Pūblius ērubuit, et: “Tacē, sīs, Sexte,” inquit. “Nōnne tē pudet[6] tam stultē[7] loquī?”

“Quīn[8] herī,” inquit Sextus, “tē in umbrā vēlī sedentem vīdī, cum aliquid summā cūrā cōnficerēs.”[9]

“Age, fīlī mī,” inquit Cornēlius rīdēns; “verēcundārī[10] nōn tē decet.[11] Audiāmus quae scrīpserīs.”

Tālī cohortātiōne inductus, Pūblius chartam haud invītus prōtulit, et: “Abhinc paucōs diēs,” inquit, “Annam audīvī, cum vesperī lēniter caneret, quō[12] facilius Lūcius obdormīret.

“Canēbat de labōribus[13] cīvium suōrum, quī domō expulsī Babylōnem in exsilium dēductī sunt. Dulcissimus erat ille cantus, sed etiam maestissimus; cum[14] autem Anna suā linguā ūterētur, vix intellegere potuī quid esset, dē quō dīceret. Sed paulō post mē omnia docuit;[15] ac verbōrum sententiam ego nostrīs modīs exprimere sīc cōnātus sum:

“Sedēmus amnīs ad[16] Babylōniōs,
Nostrōrum amārīs[17] fūnera lacrimīs,
Sīōne victā, conquerentēs[18]
Exsiliīque gravīs labōrēs.
“Iam victor atrōx increpitāns[19] iocō,
‘Sīōnis,’ inquit, ‘laetificīs[20] modīs
Cantāte laudēs. Cūr sedētis
Cōnsimilēs[21] ovibus[22] tacentēs?’
‘Hīc ut canāmus[23] nōs patrium deum
Maestī exsulantēs, barbaricā[24] in domō?[25]
Sīōn,[26] male hostēs sīc cadant[27] ut[28]
Tē cinerēsque tuōs verēbor.

“Euge,” inquit mercātor, “mihi quidem hī versūs optimī esse videntur. Sī fēlīciter fēceris prōgressum,[29] aliquandō poēta vērus esse poteris.”

At nunc Drūsilla līberīs: “Fortasse vōbīs Anna quoque aliquid nārrābit. Eam rogāte.” (Anna enim cum Lūciō interim discesserat, iamque haud procul sedēbat.)

Illa, cum cognōvisset quid līberī vellent: “Multa,” inquit, “sunt clāra facta virōrum gentis meae; diēsque mē dēficiat, sī vōbīs omnia nārrāre cōner. Audīvistisne umquam dē homine omnium validissimō?”

“Herculem, ut opīnor, dīcis,”[30] inquit Sextus. “Nam ferunt[31] eum omnēs vīribus[32] superāsse.”

“Herculem nōn dīcō,” inquit Anna, “sed Samsōnem, quī manibus ipsīs[33] leōnem dīlaniāvit.”

“Idem fēcit Herculēs quoque,” inquit Sextus; “nam cum[34] leōnem Nemeaeum nec clāvā[35] nec sagittīs[36] vincere potuisset, manibus ipsīs mōnstrum occīdit.”

“Sed omnia nōndum dīxī,” inquit Anna. “Samsōn, cum in quādam urbe hostēs eum obsidērent, clam noctū ex oppidō ēgressus, postēs[37] portae umerīs abstulit.”

“Eugepae!” inquit Sextus. “Vix crēdō Herculem ipsum id facere potuisse.”

At Anna: “Postrēmō hostēs certiōrēs factī sunt vīrēs Samsōnis in capillō sitās[38] esse; dolōque eum aggressī, capillō prīvāvērunt.[39] Tum ille facile in eōrum potestātem pervēnit; quem, cum oculōs ēripuissent, in pīstrīnum[40] dēdūxērunt, ubi in tenebrīs molam[41] versāre coāctus est.”

“Ēheu,” inquit Cornēlia; “quam mē istīus īnfēlīcis miseret!”

“Ipse sē pulchrē[42] ultus est,” inquit Anna. “Nam ōlim, cum quaedam fēriae[43] habērentur et multitūdō maxima convēnisset, puerum ōrāvit ut manūs suās in columnās[44] templī impōneret (nam ipse iam caecus erat). Quō factō, Samsōn, cui[45] capillus interim rūrsus prōmittēbātur, omnibus vīribus cōnīsus[46] columnās disiēcit,[47] et ruīnā templī hostēs plūrimōs sēcum oppressit.”

“Haec est fābula adprīmē lepida,” inquit Sextus. “Potesne aliquid dē bellātōribus clārīs nārrāre?”

Tum Anna: “Annālēs gentis nostrae exemplīs tālibus abundant. Longum est[48] etiam pauca nārrāre. Sed ōlim erat pāstor, quī vixdum[49] iuvenis ingentem occīdit hostem, ā quō nostrī verbīs contumēliōsīs[50] ad proelium prōvocātī[51] erant.”

“Dē istō nārrā, sīs,” inquit Sextus. “Audīre cupimus.”

At Anna: “Hostis erat gigās, quōcum congredī nēmō audēbat; quārē omnēs crēdēbant hunc iuvenem dēlīrāre, quī certāmen tam impār[52] inīre vellet.[53] Accēdēbat ut[54] armīs mīlitāribus ūtī nescīret; quam ob rem in proelium prōdiit cum fundā tantum[55] et lapidibus quibusdam lēvibus.”[56]

“Āmēns profectō fuit,” inquit Sextus, “quī sīc armātus cum bellātōre ingentī congrederētur.”

“Nūllō modō,” inquit Anna; “nam ā deō auxilium spērābat, neque rēs eum fefellit; priusquam enim hostis propius accēdere posset, lapidem in eius frontem tantā fēlīcitāte[57] impēgit,[58] ut bellātor ingēns subitō corruēns humī prōnus iacēret. Tum adulēscēns, gladiō ipsīus arreptō, caput hostis abscīdit sanguineque cruentum ad rēgem rettulit.”

“Vāh!”’ inquit Cornēlia. “Facta tālia audiēns horrēscō. Nōnne quidquam laetius nārrāre potes?”

Tum Anna: “Multa laeta quoque commemorāre possum. Quīn etiam recordor quaedam dē hōc ipsō pāstōre adulēscente, quī posteā rēx noster factus est.

“Ōlim, cum bellum cum fīnitimīs gereret, illīque[59] praesidiō occupāvissent urbem, quae erat ipsīus patria,[60] tum rēx, sitī obortā,[61] mīlitibus audientibus: ‘Utinam,’ inquit, ‘nunc bibere possem ē fonte gelidō, quī ad portam patriae est!’

“Quō cognitō, trēs mīlitēs virtūtis maximae, clam ex castrīs ēgressī, per statiōnēs hostium viā gladiīs factā, ad fontem pervēnērunt illum; tum, aquā inde celeriter haustā, ad rēgem incolumēs sē recēpērunt. Quī cum cognōvisset quantō perīculō aqua illa adlāta esset, bibere nōluit eamque lībāns[62] humī perfūdit.”

“Rēgem optimum!” inquit Cornēlia. “Huius modī fābulīs maximē dēlector.”

Sed iam Lūcius, quī diū tacitus sēderat, querellās ēdere coepit, Annaque eum in cameram ad mātrem dēdūxit. Līberī interim abiērunt, sī forte[63] Stasimum invenīre possent.

Templum Romanum
Templum Romanum
templum
——————————
References
  1. volo: final o here short in verse.
  2. dulce, adv., sweetly.
  3. rīdeat: dept. on volo, l. 5.
  4. sēmihiāns, -antis, adj., half-opening.
  5. labellum, -ī, n., lip.
  6. pudet: impers.
  7. stultē, adv., foolishly.
  8. Quīn, Why.
  9. cum … cōnficerēs: cf. I, 61.
  10. verēcundor, -ārī, intr., be bashful.
  11. decet: impers.
  12. quō: cf. III, 2.
  13. labōribus, trials.
  14. cum: causal.
  15. docuit: with acc. of person and thing.
  16. ad, beside.
  17. amārus, -a, -um, adj., bitter.
  18. conqueror, -querī, -questus sum tr, lament.
  19. increpitō, -āre, tr., challenge.
  20. laetificus, -a, -um, adj., joyous.
  21. cōnsimilis, -e, adj., like.
  22. ovibus: dat.
  23. ut canāmus, we sing? (rejecting the suggestion).
  24. barbaricus, -a, -um, adj., foreign, strange.
  25. domō, freely, land.
  26. Sīōn: voc.
  27. cadant: a wish.
  28. ut, as.
  29. prōgressus, -ūs, m., progress.
  30. dīcis, mean.
  31. ferunt, they say.
  32. vīribus: abl. of spec.
  33. ipsīs, freely, bare.
  34. cum … potuisset: cf. I, 61.
  35. clāva, -ae, f., club.
  36. sagitta, -ae, f., arrow.
  37. postis, is, m., post.
  38. sitās: see sinō.
  39. prīvō, -āre, -āvī, -ātus, tr. deprive.
  40. pīstrīnum, -ī, n., grinding-mill.
  41. mola, -ae, f., millstone.
  42. pulchrē, adv., finely.
  43. fēriae, -ārum, f., festival.
  44. columna, -ae, f., pillar.
  45. cui: trans. as if gen.
  46. cōnitor, -nītī, -nīsus or nīxus sum, intr., strive, strain.
  47. disiciō, -icere, -iēcī, -iectus, tr. push out.
  48. Longum est, ’Twould take long.
  49. vixdum: adv. phrase, scarcely yet.
  50. contumēliōsus, -a, -um, adj., insulting.
  51. prōvocō, -āre, -āvī, -ātus, tr., challenge.
  52. impār, -aris, adj., unequal.
  53. vellet: note mood.
  54. Accēdēbat ut, lit., It was added that; trans freely.
  55. tantum: adv.
  56. lēvis, -e, adj., smooth.
  57. fēlicitās,-ātis, f., luck, good aim.
  58. impēgit: see impingō.
  59. illī: nom. pl.
  60. patria, birthplace.
  61. oborior, -īrī, -ortus sum, intr., arise, come on.
  62. lībāns, -antis: freely, as a libation, (lībō, -āre, -āvī, -ātus, tr., libate).
  63. forte, perchance.
 Caput IV Caput VI