Ad Alpēs/XI
Caput X | Caput XII |
Prīmā lūce, cum Crassō bonō et Torquātō “valē” dīxissent, viātōrēs Appiā viā[1] Tarentum versus profectī sunt; atque ante sōlis occāsum iter vīgintī mīlium passuum cōnfēcerant.
Posterō diē longē prōgressī erant ā vīcō, ubi noctem proximam ēgerant, cum subitō rota solūta est. Quārē Stasimus ad vīllam haud procul est remissus, ut inde opem peteret.
Ubi omnēs ē raedīs dēscendērunt, līberī per prāta lūdēbant laetī, cum interim Drūsilla et Anna cum Lūciō sub arboribus prope viam sedēbant. Tum Cornēlia: “Sine,[2] sīs, māter,” inquit, “Annam nōs comitārī, dum paulō līberius vagāmur. Nam prāta undique flōrum pulcherrimōrum plēna sunt, quōs carpere volō.”
“Fīat,”[3] inquit Drūsilla. “Sed cavēte nē longius[4] abeātis. Nam latrōnēs hīc vagārī dīcuntur; neque vōs vī auferrī volō. Interim ego hīc in umbrā cum Lūciō morābor.”
Sextus autem, quī flōrēs minimī faciēbat,[5] circumspicere coepit, quō modō tempus commodius tereret, ac subitō aspexit Onēsimum, quī prope segetem cōnsōpītus humī iacēbat supīnus.
Quārē fūrtim aggressus, repente magnā vī lapidem in segetem iēcit. Quō sonō audītō, Onēsimus exsiluit et: “Quid factum est, Sexte?” inquit. “Stasimusne iam ē vīllā rediit?”
“Anguis vēstīgium nūllum inveniō,” inquit Onēsimus, quī iam fūstī[9] segetem magnā cum cūrā scrūtābātur;[10] “neque vērō ego dormiēbam, cum tū lapidēs iēcistī. Oculōs tantum[11] condideram, quia clārior[12] erat lūx.”
“Quō modō igitur accidit,” inquit Sextus, “ut tē tam quiētum tenērēs?”
At ille: “Audiēbam,” inquit, “quid in segete avēs loquerentur.”
“Quid est hoc quod ā tē audiō?” inquit Sextus. “Num[13] avēs loquī possunt?”
Et Onēsimus: “Sīc trāditum est,” inquit. “Id saltem quōdam in librō lēgī.”
Tum: “Oho,”[14] inquit Sextus. “Numquam suspicābar tē quoque fābulās nārrāre posse. Dīc mihi, sīs, dē avibus, quae loquī possunt.”
“Ōlim,” inquit Onēsimus, “erat avis, quae in segetibus nīdum suum habēbat. Pullī nōndum volāre potuērunt; quārē māter cotīdiē ībat cibum quaesītum. Quae cum abīret, semper pullōs iubēbat, sī quid novī fieret, id animadvertere, ut sibi, cum redīsset, nūntiārent.
“Diū nihil novī accidit; sed postrēmō dominus segetum ad locum accessit, ubi nīdus latēbat, et fīliō vocātō:[15] ‘Vidēsne,’ inquit, ‘frūmentum iam esse mātūrum?[16] Quārē abī statim, amīcōsque nostrōs rogā ut ad frūmentum metendum nōs crās adiuvent.’ Haec ubi dīxit, discessit.
“Mātrī, cum redīsset, pullī perterritī omnia nārrāvērunt, ac vehementer eam ōrābant ut statim tūtum in locum dēdūcerentur. Illa autem eōs ōtiōsō animō esse iussit: ‘nam,’ inquit, ‘sī amīcōrum operam dominus exspectat, nec crās frūmentum metētur, neque[17] hodiē necesse est ut vōs in alium locum dēdūcam.’
“Posterō diē dominus māne in agrīs praestō erat. Sōl fervet,[18] it diēs,[19] amīcī autem nūllī[20] veniunt. Tum ille rūrsus fīliō: ‘Abī,’ inquit; ‘cognātōs et adfīnēs[21] rogā, ut crās prīmā lūce ad metendum adsint.’
“Haec quoque mātrī pullī nūntiant; illa autem eōs hortātur ut sine metū sint. Nec rēs eam fefellit; nam cognātī et adfīnēs nihilō[22] alacrius ad metendum vēnērunt.
“Quārē fīliō dominus īrātus: ‘Valeant,’[23] inquit, ‘amīcī et propinquī. Tū autem crās prīmā lūce falcēs[24] duās dēprōme. Nōs ipsī frūmentum nostrīs manibus metēmus.’
“Haec ubi ex pullīs māter audīvit: ‘Tempus est abeundī,’[25] inquit; ‘nam sine dubiō id nunc fīet, quod ille dīxit.’”
“Ista certē est fābula īnsolita,” inquit Sextus; “nec satis intellegō, quō illa[26] pertineat. Quid significat, obsecrō?”
“Tribus verbīs,” inquit Onēsimus, “fābula haec docet: ‘Suam[27] quisque rem optimē cūrat’; nam neque amīcī nec propinquī dominum segetum tantī[28] faciēbant, ut frūmentum eius metere vellent. Sed nunc eāmus; nam raeda, ut vidētur, paene refecta est.”
Quōs cum appropinquantēs animadverteret, Drūsilla omnīs in partēs sollicita prōspicere coepit, sī forte vidēret Cornēliam et Annam, quae iam diū[29] aberant. Illae autem arboribus tum contēctae sunt; sed brevī manibus plēnīs rediērunt.
Drūsilla, cum violās[30] līliaque[31] candida vīdīsset, rīdēns: “Metuēbam,” inquit, “nē vōs in eundem cāsum incidissētis, quō Prōserpina ablāta est.”
“Numquid[32] malī eī accidit?” inquit Cornēlia.
At Drūsilla: “Mātrī eius saltem satis malī ēvēnit. Nam ōlim, cum Prōserpina, ut flōrēs carperet, ūnā cum puellīs aliīs per prāta vagārētur sinumque complēvisset, subitō ē terrā ēmersit Plūtō, rēx īnferōrum, quī eam in currum suum sustulit.
“Illa perterrita prīmō comitēs mātremque semel atque iterum vocāvit. Sed frūstrā; nam deus in colla[33] equōrum, nōmine quemque hortātus, habēnās excussit, rapidēque cum puellā āvectus est.”[34]
“Rem quam indignam!” inquit Cornēlia. “Ad īnferōsne puella īnfēlīx dēscendere coācta est?”
“Ita vērō,” inquit Drūsilla; “nam etsī nympha Cyanē[35] raptōris[36] curruī obstāre est cōnāta, Plūtō scēptrō[37] terram maximā vī percussit, ictūque viam in Tartara fēcit, quā statim equī et currus ē cōnspectū ablātī sunt.
“Tum per orbem terrārum longē et lātē māter maestissima vagāta est, neque usquam vēstīgium fīliae āmissae reperiēbat, priusquam in fonte Cyanēs[38] zōnam puellae forte animadvertit. Atque haud multō post ā nymphā Arethūsā certior facta est fīliam iam Plūtōnis uxōrem esse et rēgīnam īnferōrum.”
“Ego quidem,” inquit Cornēlia, “istī puellae nōn invideō; nec montēs aureōs merear, ut[39] in loca tam taetra ac terribilia dēscendam.”
Dum haec aguntur, omnia ad iter faciendum parāta sunt. Celeritāte iam erat opus; nam nox suberat, viaeque omnēs latrōnibus[40] īnfestae. Equī autem, morae impatientēs, libenter raedās dūcēbant; ac viātōrēs, etsī mox tenebrae incēdere coepērunt, tamen longē et lātē prōspicere poterant; nam, ut est[41] apud Horātium Flaccum:
- “Nox erat et caelō[42] fulgēbat lūna serēnō.”
Sed omnēs cūrā magnā sunt levātī, ubi dēnique moenia Tarentīna[43] vīdērunt et in urbem receptī sunt.
- ↑ Appiā viā: built about 300 B.C.; paved with stone blocks.
- ↑ Sine: imper.
- ↑ Fīat, freely, very well.
- ↑ longius, too far; cf. saepius, IX, 88.
- ↑ minimī faciēbat, despised; minimī: gen. of value.
- ↑ suffundō, -fundere, -fūdi, -fūsus, tr., fill.
- ↑ vibrāns, -antis, part. as adj. quivering.
- ↑ quod, conj., that.
- ↑ fūstī: abl.
- ↑ scrūtor, -ārī, -ātus sum, tr., prod.
- ↑ tantum: adv.
- ↑ clārior: cf. longius, line 15.
- ↑ Num: marking an incredulous question.
- ↑ oho, interj., hello!
- ↑ fīliō vocātō: dat.
- ↑ mātūrus, -a, -um, adj., ripe.
- ↑ nec … neque, neither ... nor.
- ↑ ferveō, -ēre, intr., glow.
- ↑ it diēs, time passes.
- ↑ nūllī: i.e., not at all.
- ↑ cognātōs et adfīnēs, (blood) relations and connections (by marriage).
- ↑ nihilō: strictly, abl. of degree of difference.
- ↑ Valeant, freely, a fig for; (represents valēte shifted to third person).
- ↑ falx, falcis, f., scythe.
- ↑ abeundī: i.e., to move.
- ↑ quō illa, etc., what its bearing is; cf. quō, III, 82.
- ↑ Suam, his own.
- ↑ tantī: cf. minimī, l. 18.
- ↑ iam diū: cf. note on IV, 114.
- ↑ viola, -ae, f., violet.
- ↑ līlium, -ī, n., lily.
- ↑ Numquid: Num here merely marks a question, and quid is indef.
- ↑ in colla, freely, over the backs.
- ↑ āvehō, -vehere, -vexī, -vectus, tr.; pass., ride away.
- ↑ Cyanē: nom. sing., Greek decl.
- ↑ raptor, -ōris, m., abductor.
- ↑ scēptrum, -ī, n., scepter.
- ↑ Cyanēs: gen. sing.; cf. line 97.
- ↑ ut, on condition that.
- ↑ latrōnibus: causal abl.
- ↑ est, freely, it reads.
- ↑ caelō: place where.
- ↑ Tarentīna, of Tarentum; adj. for gen., as often in Latin.
Caput X | Caput XII |