Ad Alpēs/XII

E Wikisource
 Caput XI Caput XIII 
CAPUT XII

Multō māne Onēsimus ad portum missus est, ut quaereret, num quae[1] nāvēs Syrācūsānae nūper eō appulsae essent; nam Cornēlius litterās inde missās spērābat.

Sextus, cum haec mandāta audīret, patrī: “Mihi videor,” inquit, “dē Syrācūsīs[2] ōlim audīvisse. Nōnne est oppidum Siciliēnse?”

“Rēctē dīcis,” inquit pater. “Maxima est urbs, ubi tyrannus Dionȳsius multōs annōs rēgnāvit.[3] Ibi Archimēdēs quoque aetātem ēgit.”

“Nōndum dē Archimēde audīvī,” inquit Sextus. “Eratne ille bellātor clārissimus?”

At pater: “Minimē vērō,” inquit. “Sed artis geōmetricae[4] et numerōrum perītissimus erat; quīn etiam vix aliud cūrābat. Cumque Syrācūsae ā Rōmānīs expugnārentur, adeō erat ille studiīs[5] suīs intentus, ut fremitum et clāmōrēs mīlitum dissonōs[6] nōn audīret, sed interim in terrā līneās[7] radiō scrīberet sēcūrus.”

“Bene certē eī erat, quī ita mala bellī oblīvīscī posset,” inquit Sextus.

“Rēs autem haud fēlīciter ēvēnit,” inquit Cornēlius. “Nam mīles vagus, quī praedandī[8] causā in aedēs inrūperat, strictō gladiō eum interrogāvit, quisnam[9] esset. Ille autem nihil respondit, sed prōtēctō manibus pulvere: ‘Nolī,’ inquit, ‘circulōs[10] meōs turbāre.’ Quō audītō, mīles, cum sē dērīdērī putāret, Archimēdem gladiō percussit.”

“Cāsum quam atrōcem!” inquit Sextus.

“Sīc omnibus vīsum est,” inquit pater; “et dux Rōmānus suīs dīligenter praecēperat, nē quis hominī tam doctō[11] nocēret, etsī ille māchinīs maximā sollertiā perfectīs[12] victōriae Rōmānōrum multum obstiterat. Sed iam ego et Pūblius abitūrī sumus, ut theātrum īnspiciāmus. Vīsne tū nobīscum īre?”

“Maximē vērō,” inquit Sextus. “Quam mox proficīscēmur?”

“Pūblium iam diū exspectō,” inquit Cornēlius; “atque opportūnē nunc accēdit. Adde gradum, Pūblī; abīre volō.”

“Invītus tibi in morā fuī,”[13] inquit Pūblius; “sed Stasimus iste scelestus coquum lūdificābat, et paulum āfuit[14] quīn sēriō[15] inter sē pugnārent. Abīrē nōluī priusquam omnia compōnerentur.”

“Rēctē fēcistī, mī fīlī,” inquit Cornēlius, “atque tē laudō. Sed nunc properandum est, ut hīc adsīmus, cum Onēsimus ē portū redībit.” Quae cum dicta essent, alacrēs profectī sunt.

Ad theātrum ubi perventum est, Pūblius et Sextus fundāmenta maxima et spectāculōrum amplitūdinem[16] satis mīrarī nōn potuērunt, et Sextus: “Vix mōtū terrae,” inquit, “mōlem tantam cēnseō commovērī posse.”

At pater: “Rēs certē ita sē habet. Sed alibī interdum subsellia tam temere īnstitūta sunt, ut magnā cum clāde spectātōrum corruerent. Velut[17] Fīdēnīs[18] amphitheātrum ligneum[19] īnstrūxit quīdam Atīlius, quī neque fundāmenta solida subdidit,[20] neque firmīs[21] nexibus[22] trabēs[23] coniūnxit; cumque multitūdō omnis generis eō convēnisset spectāculōque gladiātōrum intenta esset,

Theatrum
Theatrum
theātrum
subitō subsellia concidērunt; quō cāsū quīnquāgintā mīlia hominum aut vulnerāta aut interfecta sunt.”

“Pāpae!” inquit Pūblius. “Proelium atrōx vix plūs malī intulisset.”

“Nōn sine causā hoc dīcis,” inquit Cornēlius. “Faciēs enim urbis tōtīus mūtāta est, atque, ut[24] antīquitus post proelia fierī solēbat, sīc tum domūs cīvium nōbilium patuērunt et fōmenta ac medicī passim praebitī sunt. Interim hominēs metū pallidī inter acervōs cadāverum[25] dēmenter uxōrēs, līberōs, cognātōsque quaerēbant.”

At iam Sextus: “Quid, obsecrō,” inquit, “est nōmen illī mūrō, quī tam altē ēminet?”[26]

“Proscaenium[27] vocātur,” inquit pater. “Cuius ē fastīgiō[28] Rōmae Nerō imperātor saepe lūdōs spectāvit. Cumque pantomīmī[29] aemulī[30] inter sē pugnārent, ille signifer simul et spectātor proeliō[31] aderat; atque ad manūs[32] ubi ventum[33] erat lapidibusque et subselliōrum frāgmentīs[34] contendēbant, tum et ipse multa iaciēbat in populum,[35] atque ōlim etiam praetōris[36] caput graviter vulnerāvit.”

“Lūdum lepidum!” inquit Sextus. “Vellem adfuissem, ut hominēs discurrentēs vidērem!”

“Immō rem foedam, mī fīlī, et imperiō Rōmānō indignam,” inquit Cornēlius.

“At,” inquit Pūblius rīdēns, “imperātor ille, nisi fallor, nōn numquam ea sparsit in populum, quae[37] nēmō invītus reciperet, etsī iniecta erant.” “Vērum dīcis,” inquit Cornēlius; “nam Lūdīs Maximīs[38] populō dōna grātissima sparsit—avēs cuiusque generis, vestēs, gemmās, aliaque eius modī.”

“Multī hominēs, crēdō,” inquit Pūblius, “capita sua libenter praebeant vulneranda, dummodo aurum et gemmae prō tēlīs sint.”[39]

“Lūdōs aliquōs spectāre pervelim,” inquit Sextus. “Nē histriōnēs[40] quidem in scaenā umquam vīdī. Nōnne spectācula lepida et iūcunda sunt?”

“Interdum et[41] rīdicula,” inquit pater. “Velut erat Fūfius quīdam, quī ōlim partēs[42] mātris dormientis agēbat. Brevī in scaenam prōcessit umbra[43] fīlī inhumātī,[44] quī mātrem ōrabat ut corpus sepelīret.[45] Sed Fūfius, quī forte ēbrius erat, iam rē vērā dormiēbat; quārē neque umbram audīre poterat nec quidquam respondit. Quō animadversō, spectātōrēs omnēs ūnā vōce prō umbrā vociferātī sunt: ‘Māter, tē appellō.’”[46]

“Hahahae!” inquit Sextus. “Hoc certē lūculentum fuit.”

“Sed,” inquit Cornēlius, “it diēs. Abeāmus[47] igitur, sī forte Onēsimus iam ē portū redeat.”

Ubi ad deversōrium ventum est, ā Drūsillā certiōrēs factī sunt Onēsimum nōndum rediisse, et Cornēlius: “Multae nāvēs, ut opīnor,” inquit, “nūper hūc appulsae sunt; et vērī simile[48] est Onēsimum aliquantō diūtius āfutūrum. Quārē omnibus, ut cuique libet, sē interim licet[49] oblectāre.” Quae cum dicta essent, aliī in aliam[50] partem discessērunt omnēs.

——————————
References
  1. num quae, whether any.
  2. Syracūsīs: pl. town name; nom., Syracūsae.
  3. rēgnō, -āre, -āvī, -ātum, intr., rule.
  4. geōmetricus, -a, -um, adj., geometric.
  5. studiīs: dat.
  6. dissonus, -a, -um, adj., discordant.
  7. līnea, -ae, f., line.
  8. praedor, -ārī, -ātus sum, tr. and intr., plunder.
  9. quisnam, who, pray? -nam is intensive.
  10. circulus, -ī, m., circle.
  11. doctus, -a, -um, adj., learned.
  12. perfectīs: modifier of māchinīs.
  13. tibi in morā fuī: i.e., caused you delay.
  14. paulum āfuit: cf. VII, 13.
  15. sēriō, adv,. in earnest.
  16. amplitūdō, -inis, f., extent.
  17. Velut, For example.
  18. Fīdēnis: loc. of Fidēnae.
  19. ligneus, -a, -um, adj., (made) of wood.
  20. subdō, -dere, -didī, -ditus, tr. put underneath.
  21. firmus, -a, -um, adj., strong.
  22. (nexus, -ūs), m, fastening, clamp.
  23. trabs, -bis, f., beam.
  24. ut, as.
  25. cadāver, -eris, n., dead body.
  26. ēmineō, -ēre, -uī, intr., tower.
  27. proscaenium, -ī, n., proscenium.
  28. fastīgium, -ī, n., top.
  29. pantomīmus, -ī, m., pantomime; a performer who carried on the action by gesture.
  30. aemulus, -a, -um, adj., rival.
  31. proeliō: dat.
  32. ad manūs: i.e., to fisticuffs.
  33. ventum erat: impers.
  34. frāgmentum, -ī, n., piece.
  35. populum: who supported the rival actors.
  36. praetor, -ōris, m., praetor.
  37. ea … quae, such things as.
  38. Lūdis Maximīs: time when.
  39. prō … sint, take the place of.
  40. histriō, -ōnis, m., actor.
  41. et, also.
  42. partēs, rôle.
  43. umbra, ghost.
  44. inhumātus, -a, -um, adj., unburied.
  45. corpus sepelīret: cf. the note on VI, 26.
  46. Māter, etc.: the words of the play.
  47. Abeāmus: hortatory.
  48. vērī simile: cf. IX, 84.
  49. libet: impers.
  50. aliī in aliam: cf. III, 111.
 Caput XI Caput XIII