Ad Alpēs/XXIII

E Wikisource
 Caput XXII Caput XXIV 
CAPUT XXIII

Multō māne, paene priusquam cēterī surrēxērunt, Cornēlius et Pūblius forās ēgressī sunt, ut loca circumspicerent. Haud procul montem Albānum vīdērunt, ac longius collēs aliī appārēbant.

Tum Pūblius: “Montem Albānum libentissimē videō,” inquit, “quod ibi trāditum est ab Ascaniō conditam esse urbem,[1] unde (ut dīcit Vergilius) erant ‘Albānī patrēs,’ et postrēmō ‘altae moenia Rōmae.’”

“Hīs in regiōnibus sunt alia quoque dignissima, quae[2] aspiciantur,” inquit pater. “Velut haud longē abest fānum Diānae Nemorēnsis.”

“Dē hōc, quod[3] sciam, numquam audīvī,” inquit Pūblius. “Istīus cultūs quid proprium[4] est?”

At pater: “Fānum silvā dēnsissimā est tēctum; ac, mīrābile dictū, sacerdōs est servus fugitīvus, quī numquam nisi cum gladiō forās ēgreditur.”

“Quam ob rem, obsecrō?” inquit Pūblius. “Subitīne impetūs vim timet?”

“Maximē vērō,” inquit pater. “Nam illud sacerdōtium mīrīs modīs trāditur. Ille, quī id adeptus est, rem dīvīnam cūrat, dōnec ab aliō vī aut dolō interficitur. Tum is, quī interfēcit,[5] ipse sacerdōs fit, et armātus ēgreditur, ānxius nē quis alius sē quoque occīdat, ut sacerdōtium adipīscātur.”

“Pāpae!” inquit Pūblius. “Mīror unde mōs tam mīrābilis

Via appia et sepulchra
Via appia et sepulchra
via appia et sepulchra
dēductus sit.” Tum ad tēcta respiciēns : “Ecce autem Onēsimus appropinquat, ac crēdō iēntāculum[6] iam parātum esse.”

Quae ut dicta sunt, ad dēversōrium rediērunt; ubi omnēs, cum paulum ēdissent, in raedās ēscendērunt, brevīque Rōmam versus rapidē vehēbantur.

Ad urbem quō propius accēdēbant, eō[7] plūra vidēbant līberī, quae eōs studiō cognoscendī incenderent. Ac Sextus: “Cūr,” inquit, “prope viam ubique tot sepulchra vidēmus?”

“Antīquitus,” inquit pater, “per lēgēs nōn licuit intrā moenia hominēs sepelīrī. Itaque prīncipēs cīvitātis prope viās, quae ad urbem ferunt,[8] haec monumenta exstrūxērunt, ut posteritātī[9] nōta essent loca, ubi sepultī essent.

“Posteā rārō permissum est ut in Campō Mārtiō quoque sepulchra splendida exstruerentur; in[10] quibus est illud Mausōlēum Augustī, ubi conditī sunt ipsīus cinerēs et multōrum propinquōrum.”

“Dē hōc monumentō apud Suētōnium mīrābile quiddam est,” inquit Pūblius; “nam paulō ante Nerōnis mortem dīcuntur forēs suā sponte patefactae esse; unde audīta est vōx imperātōrem nōmine vocantis.”[11]

“Nōlī, obsecrō, mī fīlī,” inquit Drūsilla, “tam dīra nārrāre. Cum audiō, tremor gelidus per ossa īma[12] mihi percurrit.”[13]

At Sextus: “Cūr,” inquit, “illud sepulchrum ‘Mausōlēum’ appellātur? Nōnne hoc est nōmen īnsolitum?”

“Rēctē quaeris, Sexte,” inquit pater. “Vocābulum[14] ductum est ē nōmine Mausōlī, rēgis Cāriae, quī abhinc ferē quīngentōs[15] annōs dēcessit.[16] Quō mortuō, uxor sepulchrum splendidissimum exstrūxit, quod ‘Mausōlēum’ vocābātur. Idem nōmen posteā aliīs quoque sepulchrīs rēgiīs[17] inditum est.” Tum Pūblius: “Haec mē admonent,” inquit, “dē vōce dētestābilī[18] imperātōris[19] Vitellī, cum sepulchrum Othōnis vidēret.”

“Quid dīxit ille, obsecrō?” inquit Sextus.

Ac Pūblius: “Othō, cum haud procul ā Cremōnā exercitus eius cum cōpiīs Vitelliānīs esset congressus, proeliō facile victus est, ac statim—etsī aliae legiōnēs integrae eī supererant —sē interfēcit, cum nōllet persevērandō damna maiōra cīvitātī īnferre.

“Sine morā sepultus est in agrīs haud procul ā locō ubi proelium commissum erat, ac monumentum modicum est adiectum. Vitellius autem, cum ferē quadrāgintā post diēbus ē Germāniā Rōmam iter faciēns eō pervēnisset et sepulchrum vīdisset humile, Othōnem dēspiciēns, dignum ‘eō Mausōlēō’ eum esse dīxit.”

“Ipsene Vitellius,” inquit Cornēlia, “Mausōlēō splendidō dignus erat?”

“Longē aliter exīstimābant eius cīvēs saltem,” inquit pater. “Nam omnibus sceleribus sē contāmināverat; cumque Vespasiānus imperātor salūtātus esset, ille brevī vītae fīnem factīs suīs dignum invēnit.

“Ubi[20] enim mīlitēs Vespasiānī Rōmam pervēnērunt, veritus nē in eōrum manūs incideret, iste imperātor ēgregius,[21] duōbus sōlīs comitibus—pīstōre et coquō, domō eō cōnsiliō profectus est, ut in Campāniam refugeret.

“Sed ā comitibus dēsertus, in Palātium revertit; cumque zōnā aureōrum plēnā sē circumdedisset, fūgit in cellam[22] iānitōris, religātō[23] prō[24] foribus cane, atque intus lectum et culcitam[25] obiēcit.[26]

“Ā mīlitibus inrumpentibus statim inventus atque ē latebrīs extractus est. Omnibus autem ignōrantibus[27] quis esset, mendāciō fātum paulisper distulit; tum agnitus, retortīs post tergum manibus, veste discissā, sēminūdus per forum tractus est. “Hominum interim multitūdō magna sequēbātur, cum acerbissimīs contumēliīs rērum[28] et verbōrum caenum[29] coniciēns, dum eius facinora maximā vōce exprobrat. Tandem prope scālās, quae Gemōniae vocantur, minūtissimīs[30] ictibus occīsus est, et inde uncō tractus[31] in Tiberim.”

“Fīnem quam terribilem!” inquit Drūsilla. “Tālia audīre mihi vix magis quam Cornēliae placet.”

“Sed ūnum adhūc est, pater,” inquit Sextus, “quod ego nōn intellegō. Cum prīmō imperātor effugere cōnātus est, cūr, obsecrō, pistōrem et coquum sēcum dūxit?”

“Cēterīs eius factīs[32] hoc erat pār,” inquit Cornēlius. “Nam semper edendī[33] studiōsus erat. Quīn etiam dīcitur ter et quarter[34] in diē cēnāre solitus esse; atque interdum in viīs ex popīnīs[35] fūmantia[36] obsōnia[37] vel[38] prīdiāna[39] suīs manibus rapiēbat.”

“Iam satis est, pater,” inquit Cornēlia. “Dē eō spērō nōs nihil amplius audītūrōs esse. Sed iam viātōrēs in urbem Portā Appiā ingrediēbantur atque līberī intentī omnia circumspiciēbant. Interim raedae tardius prōgredī coāctae sunt, cum hominēs multī ex urbe exeuntēs viam frequentārent.[40]

Brevī Stasimus, quī citō equō praemissus erat, sē obviam tulit, quī nūntiāvit avunculum Drūsillae domī esse, ac viātōrēs libentissimē hospitiō acceptūrum.

Quō audītō, Cornēlius Drūsillae: “Tū, uxor,” inquit, “statim cum līberīs et servīs ad avunculum tē cōnferēs.[41] Mihi et Pūbliō cum Onēsimō prius ad Palātium est eundum, ut sine morā dē adventū meō imperātor certior fīat.” Itaque, cum iam ad portam Capēnam perventum esset, mulierēs lectīcīs[42] levātae cum līberīs ad avunculum Drūsillae ā Stasimō dēductae sunt.

Cornēlius interim cum Pūbliō rēctā Palātium petiit, ac statim ad imperātōrem admissus est. Ibi ōsculō[43] acceptus breviārium[44] ratiōnum suārum porrēxit.

Tum, industriā[45] laudātā, eō mandātō dīmissus est, ut semper omnia in prōmptū[46] habēret, ut sine morā ex urbe proficīscerētur, sī quandō opus esset. Negōtiō sīc cōnfectō, cum Pūbliō ad Drūsillam ac cēterōs libenter sē recēpit.

Deinde diēs duo iūcundē exāctī sunt, cum viātōrēs cōnspicerent omnia, quae maximē mīranda in urbe erant. Tum Drūsilla cum līberīs rūs discessit, ut parentēs vīseret, quī ab urbe longē circiter trīgintā mīlia passuum habitābant. Interim Cornēlius cum Pūbliō Rōmae morābātur, incertus quam mox imperātor operam suam exigeret.

Mīliārium
Mīliārium
Photograph by R. S. Rogers
mīliārium
——————————
References
  1. urbem: namely, Alba Longa, the mother city of Rome.
  2. quae: note mood.
  3. quod: cf. IV, 26.
  4. proprius, -a, -um, adj., peculiar; trans. neut. here, ‘the peculiar (feature).’
  5. interfēcit, committed the murder.
  6. iēntāculum, -ī, n., breakfast.
  7. quō … eō, the … the; cf. III, 12.
  8. ferunt, lead.
  9. posteritās, -ātis, f., posterity.
  10. in, among.
  11. vocantis: cf. canentis, VIII, 99.
  12. ossa īma: ie., marrow; cf. extrēmam, II, 43.
  13. percurrō, -currere, -currī, -cursus, tr., run (through).
  14. vocābulum, -ī, n., word.
  15. quīngentī, -ae, -a, num. adj., five hundred.
  16. dēcēdō, -cēdere, -cessī, -cessum, intr., die.
  17. rēgiīs: i.e., magnificent.
  18. dētestābilis, -e, adj., shameful.
  19. imperātor: pred. nom.
  20. Ubi, when.
  21. ēgregius: sarcastic.
  22. cella, -ae, f; room, apartment.
  23. religō, -āre, -āvī, -ātus, tr., tie.
  24. prō, in front of.
  25. culcita, -ae, f., mattress.
  26. obiēcit: i.e., made a breastwork of.
  27. Omnibus … ignōrantibus: abl. absol.
  28. rērum, action.
  29. caenum, -ī, n., filth.
  30. minūtus, -a, -um, adj.; sup, tiny.
  31. uncō tractus: like a common criminal.
  32. Cēterīs … factīs: dat.
  33. edendī: obj. gen.
  34. quater, num. adv., four times.
  35. popīna, -ae, f., cook-shop.
  36. fūmāns, -antis, part. as adj., smoking.
  37. obsōnium, -i, n., viands.
  38. vel, even.
  39. prīdiānus, -a, -um, adj., yesterday
  40. frequentō, -āre, -āvī, -ātus, tr., crowd.
  41. tē cōnferēs: fut. approaching force of imper.
  42. lectīca, -ae, f., litter. In the city proper, heavy traffic was restricted.
  43. ōsculō: a court formality.
  44. breviārium, -ī, n., summary.
  45. industria, -ae, f., industry.
  46. prōmptū (abl. only), m.; in prōmptū, in readiness.
 Caput XXII Caput XXIV