Ad Alpēs/XXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caput XXIII Caput XXV Fairytale right blue.png
CAPUT XXIV

Parentēs Drūsillae scīlicet summō gaudiō fīliam ac nepōtēs ad sē recēpērunt, et maximē Lūcium, quem adhūc numquam vīderant. Cēterī līberī, longō itinere fessī, in agrīs vagantēs lūdendō satiārī[1] nōn poterant; ac Sextus animum mātris magnō in terrōre saepe dētinēbat,[2] cum aut arborēs ēscenderet, ut avium nīdōs īnspiceret, aut piscēs in rīvō capere cōnārētur.

Cum hōc modō diēs complūrēs actī essent, ex urbe advēnit Pūblius, quī nūntiāvit patrem adhūc mandātum imperātōris exspectāre.

Dum omnēs propter ārdōrem sōlis sub arboribus sedent, ille: “Quam amoenum est rūs!” inquit. “Cum collēs procul videō, admoneor dē versibus lepidīs poētae Horātī Flaccī, quī hinc haud longē vīllam ōlim habēbat:

“‘Vidēs ut[3] altā stet nive candidum
Sōracte, nec iam sustineant onus[4]
Silvae labōrantēs gelūque
Flūmina cōnstiterint[5] acūtō?’”

Tum Sextus: “Hī versūs profectō pulchrī sunt. Sed nūper dē imperātōre Vespasiānō loquēbāmur, et dē eō plūra cognōscere velim. Nōnne pater dīxit eius mīlitēs Vitellium occīdisse?”

At Pūblius: “Hoc erat illud biennium[6] mīrābile,” inquit, “quō quattuor imperātōrēs populī Rōmānī factī sunt; quōrum[7] Galba in forō ā praetōriānīs[8] occīsus est, et Othō (ut audīvistī) sē ipse interfēcit. Interim imperium Vitelliō ā mīlitibus dēlātum erat; ac postrēmō Vespasiānus quoque ā suīs imperātor salūtātus est. Quārē Vitellium tollere necesse erat.”

“Ipsene Vespasiānus aderat, cum Vitellius occīsus est?” inquit Sextus.

“Nūllō modō,” inquit frāter. “Cōpiās suās praemīserat; ipse autem itinere longiōre in Ītaliam tendēbat, atque aliquamdiū in Aegyptō morātus est.”

“Ubi agēbat[9] ille,” inquit Cornēlia, “eō tempore, quō ā mīlitibus imperātor salūtātus est?”

“Erat tum cum exercitū in Iūdaeā,” inquit Pūblius, “ubi incolae sēditiōsē[10] sē gerēbant. Sed gentem illam iam paene subēgerat, obsidiōne[11] Hierosolymōrum exceptā, quam cōnficiendam Titō fīlīō relīquit.”

“Nisi fallor,” inquit Drūsilla, “dē patriā Annae nostrae nunc loquiminī.”

Adnuit[12] Anna, quae maesta sedēbat, cum suae gentis prīstinae glōriae[13] eī in mentem venīret.

Tum Cornēlia: “Nolī maerēre, Anna mea,”[14] inquit. “Nōnne potes aliquid iūcundum reminīscī, quod dē patriā tuā nōbīs nārrāre velīs?”

Illa prīmō negābat; cum autem līberī blandius īnstārent, postrēmō: “Per fīnēs nostrōs,” inquit, “fertur[15] amnis Iordānēs, quī nusquam ad mare pervenit. Ūnum enim atque alterum[16] lacum perfluit,[17] tum tertiō[18] acceptus ibi retinētur; nam hic lacus exitum nūllum habet.

Urbs Campāniae
urbs campāniae
“Cuius lacūs maximus est circuitus, et aquae sapor gustātū acerbior. Odor quoque est pestifer;[19] neque in eō piscēs ūllī vīvere possunt.

“Praetereā (id quod est multō mīrābilius) quaecumque in aquam prōiecta sunt, ea undae attollunt[20] nec mergī patiuntur. Quīn etiam hominēs, nandī quamvīs imperītī,[21] hīc in flūctūs sine metū ingrediuntur; nam mergī nōn possunt, nē sī quidem id maximē volunt.”

“Ille certē est locus,” inquit Drūsilla rīdēns, “ubi mātribus nūlla sit causa timendī, cum puerī nandī grātiā abeunt. Ego autem prae metū vix mē continēre possum, cum prope rīvum Sextus noster sēcūrus[22] lūdit.”

“Nūllum est perīculum, māter,” inquit Sextus. “Aqua nusquam amplius trēs pedēs[23] alta est; et sī quandō inciderō, facillimē ad rīpam ēvādere poterō.” Tum Annae: “Sed plūra dīc, obsecrō. Suntne in patriā tuā templa deōrum magnifica?”

Quō audītō, Anna paulisper tacuit. Tum maesta: “Fuit Hierosolymīs[24] templum omnium splendissimum; sed dēlētum est eō bellō,[25] dē quō mentiō modo facta est. Intus erat sacrārium[26] deī suprēmī.”

“Quā faciē erat deus ille?” inquit Sextus, “aut[27] quanta erat illīus imāgō?”

“Nūlla erat imāgō aut simulācrum,”[28] inquit Anna; “et deī cultōrēs[29] mente sōlā vidēbant nūmen. Nam cīvēs meī putābant nefās esse deōrum imāginēs mortālibus[30] māteriīs etiam hominum in speciēs[31] effingere.”[32] “Nihil umquam aequē mīrābile audīvī,” inquit Sextus. “Profectō nusquam alibī tōtō orbī terrārum[33] mōs tālis invenīrī potest.”

At Pūblius: “Errās,” inquit, “cum ita exīstimās. Nam apud Cicerōnem scrīptum est Persās templa Athēniēnsium ob eam causam incendisse, quod deōs, quōrum domus esset[34] omnis mundus,[35] inclūsōs parietibus continērī nefās putārent.

“Et aliud quoque dē Vespasiānō adicere possum. Nam ille, paulō priusquam imperātor ā suīs salūtātus est, ad montem vēnit Carmēlum, quī inter Iūdaeam Syriamque est, ut ibi ōrāculum cōnsuleret. Hīc quoque nūlla est deī imāgō, sed āra tantum et reverentia.”[36]

“Lacusne est usquam alius,” inquit Cornēlia, “eī similis, dē quō Anna modo dīxit?”

“Id nesciō,” inquit Pūblius; “sed auctor Plīnius, quī dē Chrīstiānīs litterās illās scrīpsit, quaedam satis mīranda dē lacū sibi nōtō nārrat.”

“Haec quoque dīc, sī vīs,” inquit Sextus. “Audīrē cupimus.”

“Illō in lacū,” inquit frāter, “nūlla est nāvis; nam sacer est. Sed ubique innatant[37] īnsulae parvae, in quibus sunt herbae omnis generis et arborēs.

“Ventō appulsae, īnsulae interdum lītus attingunt. Tum pecora, herbās secūta, in eās quasi in extrēmam rīpam prōcēdunt, nec prius terram mōbilem[38] esse sentiunt quam, īnsulā ventō ā lītore remōtā, sē undique aquā circumfūsa[39] vident.”

“Pecora misera!” inquit Cornēlia. “Quid tum faciunt?”

“Quiēta exspectant,” inquit Pūblius, “dōnec ventus rūrsus īnsulam ad terram appulit.

Tum in lītūs prōgressa, nihil magis sē dēscendisse sentiunt quam anteā sēnserant sē ascendisse.”

Dum haec dīcuntur, Stasimus prope viam stābat, omnia ōtiōsus circumspiciēns. Sed iam accessit quīdam senex luscus,[40] quī: “Salvē,” inquit. “Mihine mōnstrāre potes quō modō facillimē ad oppidum proximum pervenīre possim?”

“Tuīs ipsīus[41] pedibus, opīnor,” inquit Stasimus; “nisi spērās aliquem tibi equum commodātūrum, Cyclōps.”[42]

Tum ille īrātus: “Cavē malum,” inquit. “Ego sum mīles veterānus; ac, sī sapis, impudentiam tuam statim comprimēs.”

“Age, dīc, senex,” inquit Stasimus. “Quō modō oculum āmīsistī? Ēumne uxor effōdit, cum domum ēbrius tē retulissēs?”

“Linguae istī[43] temperāre tē docēbō,” inquit senex. Quae cum dīxisset, collō obtortō[44] Stasimum in viam trāxit et vehementer fūste verberāre coepit.

Ille autem clāmōrēs lāmentābilēs sustulit, ac: “Fidem[45] tuam obsecrō, Pūblī, mē servā,” vōciferātus est; “Cyclōps enim hic mē vorāre[46] parat.” Quō audītō, senex etiam vehementius verberābat, dōnec Stasimus, dolōre victus, rē vērā misericordiam implōrāvit.

Tum Pūblius rīdēns intercessit,[47] et senī: “Maximam tibi grātiam habēmus,” inquit, “quod istum scelestum prō illīus meritīs[48] tam strēnuē[49] tū accēpistī. Spērō eum posteā impudentiam suam magis inhibitūrum.”

Quae cum facta essent, senex ad oppidum versus abiit; ac Stasimus, tergum manibus fricāns,[50] intrō sē recēpit, ut fōmenta quaedam ibi quaereret.

——————————
References
  1. satiō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; pass., get (one’s) fill of.
  2. detineō, -tinēre, -tinuī, -tentus, tr., keep.
  3. ut, how.
  4. onus, weight (of snow).
  5. cōnstiterint, etc.: ie., are turned to ice.
  6. biennium, -ī, n., two years.
  7. quōrum: partit. gen.
  8. praetōriānī, -ōrum, m., the pretorians.
  9. agēbat: cf. XIX, 17.
  10. sēditiōsē, adv., rebelliously.
  11. obsidiō, -ōnis, f., siege.
  12. adnuō, -ere, -uī, intr., nod (assent).
  13. prīstinae glōriae: gen. with verbal phrase of remembering.
  14. mea, freely, dear.
  15. fertur, rolls, flows.
  16. alterum, a second.
  17. perfluō, -fluere, -flūxī, tr., pass through.
  18. tertiō: sc. lacū, namely, the Dead Sea, a detailed description of which is given in the Histories of Tacitus.
  19. pestifer, -era, -erum, adj., unhealthy.
  20. attollō, -ere, tr., bear up.
  21. imperītus, -a, -um, adj., unskilled, ignorant; with obj. gen.
  22. sēcūrus, careless(ly).
  23. trēs pedēs: acc., not affected by the Comp.
  24. Hierosolymīs: loc. of Hierosolyma.
  25. eō bellō: time when.
  26. sacrārium, -ī, n., shrine.
  27. aut: cf. II, 21.
  28. simulācrum, -ī, n., statue.
  29. cultor, -ōris, m., worshiper.
  30. mortālibus, perishable.
  31. in speciēs, freely, in the likeness.
  32. effingō, -fingere, -fīnxī, -fictus, tr., fashion.
  33. tōtō orbī terrārum: place where.
  34. esset: trans. as if present.
  35. mundus, ī, m., universe.
  36. reverentia, -ae, f., feeling of awe.
  37. innatō, -āre, -āvī, -ātum, intr., float about.
  38. mōbilis, -e, ‘adj., movable.
  39. circumfundō, -fundere, -fūdī, -fūsus, tr., surround.
  40. luscus, -a, -um, adj., one-eyed.
  41. īpsīus, own.
  42. Cyclōps: so called because he had but one eye.
  43. istī, that … of yours.
  44. obtorqueō, -torquēre, -torsī, -tortus, tr., lit., wring; collō obtortō, collared.
  45. Fidem, help.
  46. vorāre: cf. the story of Ulysses.
  47. intercēdō, -cēdere, -cessī, -cessum, intr., intervene.
  48. meritum, -ī, n., desert.
  49. strēnuē, adv., energetically.
  50. fricō, -āre, fricuī, frictus, tr., rub.
Fairytale left blue.png Caput XXIII Caput XXV Fairytale right blue.png