Ad Alpēs/XXIX

E Wikisource
 Caput XXVIII Caput XXX 
CAPUT XXIX

Māne viātōrēs, cum grātiās maximās Tulliō ēgissent, Nūceriam versus profectī sunt; quō pervēnērunt, cum iam nūbēs nigrae in caelō cōgerentur. Paulō post imber est cōnsecūtus.

Haec nox haud sine trepidātiōne perācta est. Nam cum omnēs, dē itinere fessī mātūrē cubitum discessissent, subitō mediā nocte vōx audīta est Cornēliae, quae perterrita opem implōrābat.

Quō clāmōre audītō, Drūsilla, ē somnō excussa, lūmine accēnsō ad fīliae lectum quam celerrimē perrēxit. Ibi in lacrimās effūsa et terrōre paene exanimāta sedēbat Cornēlia; cui māter: “Quid factum est, fīliola mea?” inquit, cum puellam trepidantem complexū suō reciperet.

“Ō māter, māter!” inquit Cornēlia. “Mihi vīsa sum iterum in silvā errāre. Et ē spēluncā subitō ērūpit gigās immānis, quī vōce horrendā clāmāvit: ‘Ubi est puella mea?’ Tum ego trepidāns: ‘Quae est puella tua?’ inquam. At ille, mē digitō ingentī dēmōnstrāns: ‘Tū, tū,’ inquit. Quō audītō, clāmōrem sustulī maximum, ac tū statim cum lūmine ad mē venistī.”

Vix ea dicta erant, cum repente forīs audīta est vōx dīcentis: ‘Tū, tū,’ ac Cornēliā cōnsternāta mātrem artē amplexa est.

Illa autem rīdēns: “Quid, fīlia mea? Nōnne tū umquam noctuam audīvistī? Accēde hūc ad fenestram. Nūbēs iam discessērunt, et nox clāra et serēna est.”

Cum Cornēlia ē fenestrā stēllās aspiceret, iterum ex arbore propinquā audīta est vōx noctuae: ‘Tū, tū.’ Tum puella quoque adrīsit. Quīn etiam vānī terrōris eam iam pudēbat; quārē rūrsus quiētī sē dedit, nec quidquam ultrā trepidātiōnis hāc nocte fuit. At posterō diē aliquid morae erat, quod, cum hōrā profectiōnis adesset, Stasimus nusquam reperīrī potuit. Dum autem Cornēlius vehementer commōtus neque vōcī neque īrae[1] parcit, accessit caupōnis servus, quī dīxit Stasimum multō māne ad quendam fundum vīcīnum abiisse, sī forte ibi ōva recentia reperīret.

“Celeritāte,[2] nōn ōvīs, nunc opus est,” inquit Cornēlius adhūc īrā incēnsus; “et iūre istī scelestō accidat,[3] sī sine eō hinc proficīscāmur. Ī, Onēsime, trēs equōs quaere, ut temporis minimum[4] āmittātur.”

Equīs adductīs, Pūblius et Onēsimus celeriter ēscendērunt atque ad fundum profectī sunt, cum equum tertium habēnīs dūceret Onēsimus, ut Stasimus quoque vehī[5] posset, cum ad dēversōrium redīrent.

Ubi ad fundum appropinquāvērunt, in mūrō magnīs litterīs īnscrīptus hic titulus appārēbat: cavē canem; ac ultrā mūrum audiēbātur canis lātrātus et vōcēs hominum altercantium.

“Crēdō Stasimum, ut solet, in aliquod perīculum incidisse,” inquit Pūblius. Quae cum dīxisset, equō dīmissō,[6] in saxum ēscendit, unde aspicere poterat quae ultrā mūrum fierent.

Tum vidēbat Stasimum, quī temere mūrum trānsiluerat, ā cane in arborem refugere cōactum esse. Ibi in rāmō sedēns, ille servus vafer lūdificābat agricolam īrātum, quī furcā armātūs īnfrā stābat. Interim canis frūstrā in arborem saltū cōnābātur ēscendere, cum loca longē et lātē lātrātū resonārent.

“Dēscende īlicō,” inquit agricola, “aut tē, ut[7] fūrem manifēstum, furcā trānsfīgam.”

“Surdus[8] sum,” inquit Stasimus, ad aurem manū admōtā. “Maius[9] clāmā, sī vīs.” Tum maximā vōce agricola: “Dēscende, mastīgia, priusquam tē hāc furcā trānsfīgam.”

“Tantum strepitum facit canis,” inquit Stasimus, “ut nihil plānē audīre possim. Dīxistīne tē mihi aliquid datūrum?”

“Ita vērō,” inquit agricola, īrā ēlātus. “Malum[10] maximum tibi dabō, furcifer, sī umquam manūs tibi iniciam.”

At Stasimus, quasi audīre attentē cōnārētur: “Mālae[11] meae rēctē sē habent,” inquit, “sed aurēs mūnere suō fungī nōlunt.”

“Haec furca mūnere suō fungētur,” inquit agricola, “nisi tū īlicō in terram tē dēmittēs. Dēscendis an nōn dēscendis?”[12]

“Nunc quidem,” inquit Stasimus, “nōn dēscendō; nam in rāmō sedeō.”

Quō audītō, agricola furibundus[13] in arborem furcam prōicere parābat, cum Pūblius ē saxō vōcem ēmittēns:[14] “Heus tū,” inquit. “Quid, obsecrō, factum est? Servum nostrum Stasimum ego quaerō. Sī eum in hīs locīs vagantem vīdistī, ostende, sīs.”

Cui agricola: “Quisquis[15] es, adulēscēns, hominī negōtiōsō molestiam[16] exhibēs. Nam fūrem manifēstum canis in hanc arborem refugere coēgit, cui nūllō modō persuādēre potuī ut inde dēscenderet.”

“Id minimē mīrandum est,” inquit Pūblius rīdēns, “cum[17] canis saevus arborem cūstōdiat et tū hominem dēscendentem[18] furcā accipere parātus sīs. Sed suspicor hunc esse servum, quem quaerō. Māne ille ē dēversōriō ōva ēmptum profectus est; at nunc, ut vidētur, mōre suō turbās hīc impudenter[19] concitat.”

“Quis sit, plānē nesciō,” inquit agricola dentibus frendēns.[20] “Sed prō impudentiā suā certō sciō eum hodiē mihi poenās maximās datūrum.”

“Ohē, senex,” inquit Pūblius; “nōlī saevīre. Sine hominem impūne dēscendere, ac tibi hoc accipe.” Quō dictō, aureum prōiēcit, quī in terram ante pedēs agricolae cecidit; cuius īra, aureō vīsō, paulātim resīdere coepit.

“Celeritāte nunc opus est,” inquit Pūblius. “Iam diū in oppidō exspectāmur. Canem revocā, senex.”

Tum ille, aureō sublātō, canem vinculō redūcere coepit; Stasimus autem celeriter ex arbore dēsiluit, et cursū effūsō mūrum petīvit.

Canis, cum hostem fugientem vīdisset, summā vī adnīsus[21] vinculum rūpit, et Stasimum, quantum celeritāte poterat, secūtus est. Ille vix in mūrum ēscendēbat, cum canis saltū sē prōiciēns vestem eius dentibus apprehendit[22] pannumque[23] inde dēripuit longum.

Pūblius et agricola, cum Stasimum vīdissent in mūrō stantem, dum vestem discissam trīstis aspicit, in cachinnōs maximōs effūsī sunt. Ille autem ex mūrō dēsiluit, arreptōque lapide iterum celeriter ascendit.

Quō animadversō, canis dēnuō in mūrum impetum fēcit; sed inde ācriter ululāns[24] refūgit, cum Stasimus lapidem summā vī in eius caput impēgisset.

Quā iniūriā incēnsus, agricola cum furcā subsidiō[25] canī prōcurrit.[26] Cēterī autem celeriter in equōs ēscendērunt, atque incītātō cursū ad oppidum revectī[27] sunt.

Quōs cum vīdisset, Cornēlius: “Quid tibi vīs,[28] Stasime?” inquit. “Propter tē duārum hōrārum iactūram iam fēcimus. Sīcubi nōs posthāc ita dēserēs, tē nōn exspectābimus. Etiam nunc vix contineor quōminus tē, ut merēris, ulcīscar.”

“Veniam dā, ere, obsecrō,” inquit Stasimus. “Putāvī ōva recentia ē fundō līberīs grāta fore, nec dubitāvī quīn multō ante tempus profectiōnis ego redīre possem.”

“Cūr igitur nōn temperī[29] redīstī?” inquit Cornēlius.

At ille: “Dum ōva quaerō, dē viā errāvī. Tum mihi obviam vēnit sīmius mōrōsus, quī in rāmō arboris mē sedēre coēgit, cum interim canis saevus circumsilīret.”[30]

Quō audītō, Cornēlius quamvīs[31] invītus rīsit omnēsque in raedās iussit sine morā ēscendere. Cuius dictō[32] viātōrēs libenter pāruērunt ac brevī ex oppidō equīs volentibus vectī sunt.

Ōstium Tiberis
Ōstium Tiberis
ōstium tiberis
——————————
References
  1. neque vōcī, etc.: i.e., he stormed about angrily.
  2. Celeritāte: cf. pecūniā, XXVIII, 74.
  3. accidat: impers.
  4. minimum, as little as possible.
  5. vehī, ride.
  6. equō dimissō: i.e., leaving his horse.
  7. ut, as (being).
  8. surdus, -a, -um, adj., deaf.
  9. Maius, louder; cognate acc.
  10. Malum: i.e., a beating.
  11. Mālae, punning on Malum, line 63.
  12. nōn dēscendō: punning on the tense.
  13. furibundus, -a, -um, adj., crazed with anger.
  14. ēmittō, -mittere, -mīsī, -missus, tr., send forth; vōcem ēmittere, shout.
  15. quisquis, quicquid, indef. rel. pron., whoever, whatever.
  16. molestia, -ae, f., annoyance.
  17. cum, in view of the fact that.
  18. dēscendentem: the part. approximates the force of a cond. clause.
  19. impudenter, adv., shamelessly.
  20. frendēns, -entis, part., grinding.
  21. adnītor, -nītī, -nīsus or nīxus, intr., struggle.
  22. apprehendō, -prehendere, -prehendī, -prehēnsus, tr., catch.
  23. pannus, -ī, m., strip.
  24. ululāns, -antis, part., yelping.
  25. subsidiō: dat.
  26. prōcurrō, -currere, -currī and -cucurrī, -cursum, intr., run forward.
  27. revehō, -vehere, -vexī, -vectus, tr.; pass., ride back.
  28. Quid tibi vīs? freely, What do you mean?
  29. temperī, adv., in time.
  30. circumsiliō, -īre, intr., dance about.
  31. quamvīs: with invītus.
  32. dictum, -ī, n., order.
 Caput XXVIII Caput XXX