Ad Alpēs/XXVIII

E Wikisource
 Caput XXVII Caput XXIX 
CAPUT XXVIII

Posterō diē, cum iam omnia ad iter faciendum parāta essent, Drūsilla, forās ēgrediēns, forte līmen pede offendit; quō cāsū paulum āfuit quīn in caput praecipitārētur. Quae “Ēheu!” inquit. “Ōmen quam īnfaustum ! Profectō dī nōs vetant hodiē iter facere.”

“Nolī tam facile perturbārī,” inquit Cornēlius. “Haec omnia sunt fortuīta; nec nōs decet religiōne[1] vānā terrērī. Audācter in raedam ēscende. Simulatque iter facere incipiēmus, tū nōn diūtius hoc memineris.”[2]

Tālī cohortātiōne inducta Drūsillā in raedam ēscendit, etsī mēns eius adhūc ōmine īnfaustō sollicita erat. Cornēlius autem, quō facilius uxōris animum ā cūrīs tālibus āverteret, praetervolantēs aquilās quāsdam dēmōnstrāns: “Aspice,” inquit, “ōmen pulcherrimum. Rōmānae avēs, quasi ducēs viae, praeeunt; optimīs certē auspiciīs eās sequimur.”

“Nōnne memoriae trāditum est,” inquit Pūblius, “imperātōrem Vitellium ōlim fortiter accēpisse ōmen etiam magis horrendum?”

“Rēctē quaeris,” inquit pater. “Nam eō ipsō diē, quō ā mīlitibus imperātor salūtātus est, triclīnium flagrāvit. Cumque omnēs quasi ōmine adversō anxiī essent, ille sōlus hilaris: ‘Bonō,’ inquit, ‘animō ēstote; nōbīs adlūxit!’[3] Quibus verbīs ōmen in bonum vertit. “Ac dē dictātōre Caesare aliquid eius generis scrīptum esse recordor. Nam ille in Āfricam ōlim trānsvectus, cum ex nāve ēgressus ad lītūs cymbā pervēnisset, pede offēnsō, prōnus in harēnam prōlāpsus[4] est. Quō casū comitēs perterritī sunt, at ille: ‘Aspice ōmen optimum,’ inquit; ‘Āfricam oppressī!’”[5]

“Apud Suētōnium,” inquit Pūblius, “aliud memoriā dignum nūper animadvertī. Cum enim Līvia Augusta vīllam suam Vēientānam ōlim revīseret,[6] aquila praetervolāns in eius gremium dīcitur dēmīsisse gallīnam albam,[7] quae rāmulum laurī rōstrō tenēret.

“Cumque nūtrīrī gallīnam rāmulumque pangī Līviae placuisset,[8] tanta gallīnārum subolēs[9] prōvēnit, ut posteā ea vīlla ‘ad Gallīnās’[10] vocārētur, tāle vērō laurētum,[11] ut inde rāmulōs Caesarēs triumphātūrī[12] dēcerperent.

“Quotiēnscumque arbor discerpta erat, altera[13] eōdem locō pangēbātur. Et observātum est sub mortem cuiusque imperātōris arborem ab ipsō īnstitūtam ēlanguisse.[14] Novissimō igitur Nerōnis[15] annō silva tōta rādīcitus[16] exāruit,[17] omnēsque gallīnae illae periērunt; nam prōgeniēs[18] Caesarum in Nerōne dēfēcit.”

Dum hīs et tālibus sē oblectant, Drūsilla cūrās suās paulum remīsit; cumque iam ferē quīndecim[19] mīlia passuum fēcissent iter, līberī, quī male ēsuriēbant, patrem ōrāvērunt, ut equōs cōnsistere iubēret, sub arboribus ut cibum ederent, quem corbulīs sēcum portāvissent.

Potestāte factā, omnēs libenter ex raedīs dēscendērunt ac mox per herbam ōtiōsī dispositī sunt. Līberī, cibō consūmptō, longius vagātī erant, quō lātius loca explōrārent, cum subitō Sextus maximō clāmōre ē silvā parvā ērūpit, ac quantum[20] celeritāte potuit ad raedās tendēbat.

“Periī!” inquit Drūsilla, perterrita exsiliēns. “Ubi est Cornēlia? Mē miseram! Nesciō quid[21] malī puellae accidit! Haud falsō admonuī hunc diem nōbīs īnfaustum fore! Ō mē miseram! Quō mē vertam?”[22]

Interim Cornēlius et Pūblius cum servīs obviam Sextō properāverant, ut līberīs opitulārentur, sī quid[23] opus esset. At Sextus, cum patris complexū receptus esset, prīmō prae metū nihil omnīnō ēnūntiāre potuit. Tum, singultū vōcem[24] interpellante, dīxit duōs hominēs, quī subitō ex arborum umbrā exsiluissent, Cornēliam arreptam in silvam dēnsiōrem sēcum abstulisse.

Quō audītō, omnēs sine morā in silvam sē praecipitāvērunt; ubi autem, etsī longē et lātē quaerēbant, puellae vēstīgium reperīre potuērunt nūllum. Quārē ad raedās reversī inter sē breviter[25] cōnsuluērunt, quid iam optimum factū esset.

Interim Drūsilla dolōre paene āmēns, veste discissā ultrō citrōque cursitābat, sē suōsque omnēs vehementer incūsāns quod ōmine tam manifestō nōn admonitī essent et deīs invītīs iter facere eō diē persevērāssent.

Cui tandem Cornēlius: “Nōlī dēspērāre, uxor,” inquit. “Sine dubiō hī hominēs latrōnēs sunt; sed pecūniā[26] tantum[27] opus est, quā fīlīa redimātur. Puellam ipsam laedere nōn volent.”

At iam subitō Pūblius: “Quid est hoc,” inquit, “quod videō? Nōnne procul est mulier, quae aliquid nobīs manū significāre cōnātur?” Quae cum dīceret, digitō mōnstrābat saxum, in quō stābat mulier, quae modo dīversā ex parte silvae ēgressa erat.

“Ita est, ut tū dīcis,” inquit Cornēlius. “Mulier manū aliquid tenēre vidētur, quod nunc in saxō pōnit. Iam autem

Narnia
Narnia
Photograph by C. E. Bennett
nārnia
in silvam sē recēpit. Tū, Pūblī, cum Onēsimō et Stasimō ad saxum properā, ut statim sciātur[28] quid sit id, quod ibi ab eā relictum est.” Quō audītō, illī celeriter abiērunt.

In saxō inventa est charta, litterīs cruentīs īnscrīpta, quam Stasimus effūsō cursū ad dominum rettulit. Chartā raptim perlēctā,[29] Cornēlius ēnūntiāvit fīliam ā latrōnibus captam esse, quī spondērent[30] sē puellam incolumem parentibus trāditūrōs, sī intrā diēs trēs pater inermis sine comite ad saxum illud trīgintā sēstertia[31] adferret, quibus fīlia redimerētur; aliter puellam gladiō occīsum īrī.[32]

Quae ubi cognita sunt, Drūsilla ululātū ācrī in terram cecidit, ibique exanimāta iacēbat. Quam cum Anna cūrāret, Stasimō Cornēlius imperāvit ut summā celeritāte contenderet ad oppīdum Nārniam (quod iam haud procul aberat), ut inde equōs citōs addūceret.

Tum, Drūsillā in raedam sublātā, omnēs maestī ad oppidum profectī sunt. Sed dīmidium viae vix cōnfectum erat, cum occurrit Stasimus equīs cum recentibus.

Hōs ipsī et Onēsimō trādidit Cornēlius, cum mandātō ut Rōmam quam celerrimē properārent, ut inde reportārent pecūniam, quā iam opus esset; nē diem noctemve[33] intermitterent,[34] nēve[35] aut sibi aut equīs parcerent.

Servī libenter cursū incitātō abiērunt. Cornēlius autem cum cēterīs in oppidum perrēxit, ubi nox sollicita et inquiēta exācta est.

Sed māne praeter opīnīonem[36] Onēsimus et Stasimus praestō fuērunt, quī nūntiāvērunt sē in itinere obviōs factōs esse cuidam Tulliō, amīcō Cornēlī, quī pecūniam grandem sēcum portāret, quīque mūtuum[37] dare vellet quodcumque ad puellam līberandam opus[38] esset.

Quō audītō, omnēs gaudiō et spē suspēnsī, adventum Tullī cupidē exspectābant. Quī, cum hōrā ferē quārtā pervēnisset, crumēnā[39] solūtā, Cornēliō trīgintā sēstertia in mēnsā numerāvit.[40]

Tum ille[41] cum Stasimō sōlō profectus, ut[42] ad locum pervēnit ubi raedae prīdiē cōnstiterant, ibi servum quoque relīquit et inermis ad saxum cōnstitūtum prōgressus est.

Iam subitō ē silvā signum est audītum, latrōque ingēns ē latebrīs ad saxum rēctā prōcessit. Quī cum vīdisset Cornēlium inermem pecūniam attulisse, signum alterum dedit, ac mulier Cornēliam ē silvā prōdūxit.

Dum illa, gaudiō ēlāta, in complexum patris sē praecipitat, latrō, pecūniā arreptā, in silvam cum muliere celeriter rediit; utque prīmum Cornēlius et fīlia sē circumspexērunt, nēmō iam in cōnspectū erat.

Quō animadversō, Cornēlius: “Age, fīlia mea,” inquit; “adde gradum. Stasimus cum equīs haud procul exspectat; ac brevī in gremiō eris mātris, quae nunc in dēversōriō metū exanimāta iacet.”

Quae cum dīceret, Cornēliam ad equōs dūcēbat; quibus celeriter in oppidum provectī, ab omnibus summō gaudiō acceptī sunt; ac māter et fīlia in lacrimās effūsae, mūtuō complexū tenēbantur.

——————————
References
  1. religiōne, scruples.
  2. memineris: the only future this verb can make.
  3. adlūceō, -lūcēre, -lūxī, intr., shine forth; adlūxit, impers., light has shone forth.
  4. prōlābor, -lābī, -lāpsus sum, intr., fall (forward).
  5. oppressī, punning, I have crushed.
  6. revīsō, ere, tr., go out to.
  7. albus, -a, -um, ad. white; a lucky color with the Romans.
  8. placuisset: impers.
  9. subolēs, -is, f., brood.
  10. ad Gallinās: keep the Latin name.
  11. laurētum, -ī, n., laurel grove.
  12. triumphō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr., celebrate a triumph.
  13. altera, a second, i.e., another.
  14. ēlanguēscō, -languēscere, -languī, intr., wither away.
  15. Nerōnis: i.e., of Nero’s reign.
  16. rādīcitus, adv., from the roots.
  17. exārēscō, -ārēscere, -āruī, intr., dry up.
  18. prōgeniēs, -ēī, f., line (of descent).
  19. quīndecim, indecl. num., fifteen.
  20. quantum, etc.: cf. XVIII, 28.
  21. Nesciō quid, Something or other; the phrase is subj. of accidit.
  22. vertam: subjv.
  23. quid: adv. acc.
  24. vōcem: obj. of verb of abl. absol.
  25. breviter, adv., briefly.
  26. pecūniā: abl. with opus est.
  27. tantum: adv.
  28. sciātur: impers.
  29. perlegō, -legere, -lēgī, -lēctus, tr., read (through).
  30. spondeō, spondēre, spospondī, -spōnsus, tr., agree, promise.
  31. trīgintā sēstertia: about $1200. See Vocab., and note on XII, 122.
  32. occīsum īrī: cf. arcessītum īrī, XX, 32
  33. -ve, conj., or.
  34. nē … intermitterent: prohibition in ind. disc.
  35. nēve: i.e., et + .
  36. praeter opīniōnem, contrary to expectation.
  37. mūtuum, as a loan; neut. acc.
  38. opus: here indecl. adj., needful.
  39. crumēna, -ae, f., money-bag.
  40. numerō, -āre, -āvī, -ātus, tr., count out.
  41. ille: i.e., Cornelius.
  42. ut: temporal.
 Caput XXVII Caput XXIX