Ad Alpēs/XXVI
Caput XXV | Caput XXVII |
Māne ab imperātōre adlātae sunt litterae obsignātae cum mandātō, nē prius solverentur quam Placentiam ventum esset. Quibus acceptīs, Cornēlius servīs imperāvit ut omnia ad iter posterō diē faciendum parāta habērent.
Interim Pūblius Sextum abdūxit, quō propius aspiceret monumenta forī et Campī Mārtiī; nam eī et Cornēliae, morae impatientibus, nihil longius vidēbātur quam dum[1] in raedās iterum ēscendere licēret.
Cum dēmum sellīs[2] ad portam urbis dēductī essent ac iam in raedīs cōnsēdissent, patrī Sextus: “Quā viā, pater, ab urbe discēdimus?”
At ille: “Viā Flāminiā iter factūrī sumus,” inquit, “Tiberimque ponte Mulviō trānsībimus.”
“Ibi, nisi fallor,” inquit Sextus, “comprehēnsī sunt lēgātī Allobrogum, quibus Lentulus frūstrā persuādēre cōnātus erat, ut cum Catilīnā sē coniungerent.”
“Rēctē dīcis,” inquit pater; “ac per litterās, quae in eōrum comitātū[3] erant, Cicerō cōnsul patefacere potuit cōnsilia impia, quae contrā rem pūblicam mente scelerātā[4] cīvēs improbī inierant.”
Tum Pūblius: “Nōnne sunt quī exīstiment Cicerōnem laudibus nimiīs suās rēs gestās extulisse?”
“Nēmō dubitat,” inquit pater, “quīn[5] ille fuerit vir ēgregius, quī patriam suam ūnicē amāret; sed certē glōriae[6] nimis avidus erat, ac fēcisset rēctius, sī aliīs laudēs dīcendās relīquisset suās. Quīn etiam tam multa dē coniūrātiōne ā sē dētēctā scrīpsit, ut vērē dīceret Seneca philosophus: ‘Cōnsulātus nōn sine causā sed sine fīne laudātus.’”
“Dē hōc ipsō cōnsulātū,” inquit Pūblius, “nōnne Cicerō poēma[7] quoque longissimum fēcit?”
“Rēs ita sē habet,” inquit pater; “et aliōs versūs interdum scrībēbat, quibus invidiam maximam sibi comparāvit. In hīs erat nōtissimus ille:
“Eugepae!” inquit Pūblius. “Versum quam ineptum! Crēdō meliōrēs facere etiam mē ipsum posse.”
“Sīve meliōrēs sīve peiōrēs versūs tū faciēs,” inquit pater, “spērō saltem tē nihil scrīptūrum tālī iactantiā[10] dēfōrmātum.”[11]
Dum haec dīcuntur, raedae celeriter prōvehēbantur, ac iam in cōnspectū erat pōns; quō[12] cum flūmen trānsīssent, Cornēlius: “Iam brevī,” inquit, “per Etrūriam iter faciēmus.”
“Haud procul igitur abesse oportet[13] oppidum[14] Vēiōs,” inquit Pūblius. “Multa dē bellīs, quae cum Vēientibus maiōrēs nostrī gessērunt, apud Līvium nūper lēgī; ac dē gente[15] Fabiā ūnum[16] maximē notābile ita repperī.”
“Nārrā, sīs, frāter,” inquit Sextus, “dummodo rēs satis cruenta sit.”
“Satis sanguinis certē effūsum est,” inquit Pūblius. “Sed, ut ā prīncipiō exōrdiar,[17] illō tempore, dē quō dīcō, Rōmānī nōn modo cum Vēientibus sed etiam cum populīs aliīs bellum gerēbant; ac Vēientēs lātē agrōs nostrōs populābantur.[18]
“Quārē Fabia gēns senātum adiit, et cōnsul Caesō Fabius prō gente ōrātiōnem huius modī habuit: ‘Haud magnīs cōpiīs[19] bellum Vēiēns[20] eget. Vōs cētera bella cūrāte, Vēientēs autem nōbīs trādite. Hoc bellum suscipiet gēns Fabia, et suō sūmptū ad fīnem addūcet.’
“Quō audītō, senātus grātiās maximās Fabiō ēgit; cumque ille cōnsul, comitante Fabiōrum agmine, domum redīsset, rēs celeriter omnēs in partēs urbis est dēlāta, atque undique laudibus summīs Fabiī ad caelum ēlātī sunt.
“Posterō diē arma illī capiunt; ac cōnsul domō ēgressus gentem omnem suam īnstrūctō agmine vīdit. Numquam exercitus aut numerō minor aut fāmā clārior per urbem incessit; nam sex et trecentī[21] mīlitēs, omnēs patriciī,[22] omnēs ūnīus gentis, tum ad bellum prōgrediēbantur.”
“Gentem vērē ēgregiam!” inquit Cornēlia. “Bonīs auspiciīs,[23] ut spērō, certamque ad victōriam proficīscēbantur.”
“Dīs aliter vīsum est,”[24] inquit frāter. “Nam etsī Rōmānī prīmō rem fēlīciter gessērunt, postrēmō in īnsidiās dēlātī paene omnēs proeliō periērunt. Quīn etiam memoriae trāditum est ūnum tantum puerum vix pūberem[25] inde incolumem ēvāsisse.”
Iam Drūsilla: “Cornēliae nostrae,” inquit, “cum tālia nārrantur, maestitia magna semper inicitur. Fortasse ego quaedam nārrāre poterō, quae eī magis placēbunt.” Quō dictō, ita exōrsa est:
“Ōlim, cum religiō Magnae Mātris in Ītaliam īnferrētur et imāgō deae mare[26] trānsvecta Ōstiam[27] pervēnisset, omnium ōrdinum multitūdō maxima, ūnā cum mātrōnīs[28] et Vestālibus, obviam sē tulit.
“Tum honōris causā virī, fūnibus arreptīs, summō labōre nāvem flūmine adversō[29] ad urbem dūcere coepērunt. Prīmō rēs prōsperē cessit; deinde autem nāvis in vada incidit subita, neque ūllō modō longius prōvehī potuit.
“Quō ōmine īnfaustō cum omnēs terrērentur, prōdiisse trādunt[30] quandam mulierem Claudiam nōmine, dē quā rūmōrēs īnfāmēs dīvulgābantur.
“Illa clārē deam precāta ut probitātī[31] suae testimōnium daret: ‘Sī proba[32] sum,’ inquit, ‘sequere[33] mē, precor, Magna Māter, ut castitās[34] mea omnibus manifesta sit.’
“Quae cum dīxisset, manūs tenerās ad fūnem admōvit; ac (mīrābile dictū) deā volente nāvis lēniter prōgressa est, atque imāgō sīc ad urbem pervēnit.”
“Haec meliōra sunt,” inquit Cornēlia; “sed etiam nunc fāta inīqua Fabiōrum mentem meam trīstī cōgitātiōne cōnfundunt.”
“At,” inquit pater, “posterī[35] illīus puerī, quī clādī superfuit, saepe operā suā maximē adiūvērunt patriam; ac multa ab eīs splendidē ācta commemorārī possunt.”
“Ea libenter audiam,” inquit Cornēlia, “nisi trīstia sunt.”
“Audī igitur,” inquit pater: “Eō tempore, cum Gallī, per Ītaliam vagātī, incendērunt urbem et praesidium Rōmānum in Capitōliō ā cēterīs relictum undique obsidēbant, iuvenis quīdam ex Fabiā gente facinore praeclārō oculōs et cīvium et hostium omnium in sē convertit.
“Nam Fabiae gentis erat sacrificium[36] statum[37] in Quirīnālī colle; quod[38] ad cūrandum C. Fabius, sacra manibus ferēns dē Capitōliō dēscendit et per mediās[39] hostium statiōnēs lēniter ad locum cōnstitūtum prōgressus est.
“Ibi rēbus omnibus rīte perāctīs, cōnstantī[40] gradū, haud frūstrā spērāns deōs propitiōs[41] futūrōs, quōrum cultum nē mortis quidem metū dēterritus relīquisset,[42] nūllō prohibente ad suōs rediit.
“Interim enim Gallī quiētī aspiciēbant, sīve quod tantā audāciā[43] erant obstupefactī, sīve quod etiam religiōne movēbantur, cuius nē haec quidem gēns est omnīnō neglegēns, nec vērō sine causā. Nam vērē dictum est: ‘Deōrum iniūriae dīs cūrae[44] sunt.’”
“Sed nunc,” inquit Sextus, “ut ad alia veniam, iam dūdum[45] factum est, cum Pūblius nūllōs versūs suōs recitāvit. Nihilne nūper scrīpsistī, Pūblī?”
“Nihil,” inquit ille; “sed modo legēbam carmen ēgregium poētae Horātī Flaccī dē Īnsulīs Fortūnātīs, quās (ut ipse dīcit) Iuppiter gentī piae[46] sēposuit.”[47]
“Hoc audiāmus,” inquit Sextus.
“Tōtum memoriā vix teneō,” inquit ille; “sed hī sunt versūs aliquot:
“Optimē,” inquit pater. “Vellem mē quoque tam multa meminisse posse.”
Dum haec fīunt, per loca amoena via ferēbat; cum autem hōrā ferē nōnā ad oppidum Falēriōs perventum esset, viātōrēs libenter ad caupōnem dēvertērunt.
- ↑ quam dum, than until.
- ↑ sellīs: to comply with traffic rules; cf. III, 112.
- ↑ comitātus, -ūs, m., retinue.
- ↑ scelerātus, -a, -um, adj., criminal.
- ↑ quīn, that.
- ↑ glōriae: obj. gen.
- ↑ poēma, -atis, n., poem.
- ↑ nātam: i.e., born again.
- ↑ mē cōnsule: abl. absol., in my consulship.
- ↑ iactantia, -ae, f., boastfulness.
- ↑ dēfōrmō, -āre, -āvī, -ātus, tr., mar.
- ↑ quō: the bridge.
- ↑ oportet, impers., it must (be that).
- ↑ oppidum: acc.; subj. of abesse.
- ↑ gente, family.
- ↑ ūnum: neut.
- ↑ ut … exōrdiar: purp.
- ↑ populor, -ārī, -ātus sum, tr., ravage.
- ↑ magnīs cōpiīs: abl.
- ↑ Vēiēns, neut. adj.
- ↑ trecentī -ae, -a, num. adj., three hundred.
- ↑ patricius, -a, -um, adj., patrician.
- ↑ Bonīs auspiciīs: abl. of attendant circumstance.
- ↑ vīsum est: impers.
- ↑ pūber, -eris, adj., full-grown.
- ↑ mare: acc. retained with pass.
- ↑ Ōstiam, port at the mouth of the Tiber.
- ↑ mātrōna, -ae, f., lady.
- ↑ flūmine adversō, upstream.
- ↑ trādunt: i.e., dīcunt.
- ↑ probitās, -ātis, f., uprightness, character.
- ↑ probus, -a, -um, adj., virtuous.
- ↑ sequere: imper.
- ↑ castitās, -ātis, f., innocence.
- ↑ posterī: nom. pl.
- ↑ sacrificium, -ī, n., sacrifice.
- ↑ status, -a, -um, adj., regularly recurring.
- ↑ quod: the sacrifice.
- ↑ mediās: cf. extrēmam, II, 43.
- ↑ cōnstāns, -antis, adj., steady.
- ↑ propitius, -a, -um, adj., well disposed, kind.
- ↑ relīquisset: force of neg. continues with this verb.
- ↑ audācia, -ae, f., boldness.
- ↑ dīs cūrae: double dat.
- ↑ iam dūdum, etc., it has been a long time that. Cf. XIII, 19.
- ↑ pius, -a, -um, adj., righteous.
- ↑ sēpōnō, -ponēre, -posuī, -positus, tr., set apart.
- ↑ crepō, -āre, -uī, -itum, intr., plash.
- ↑ iniussus, -a, -um, adj., uncalled.
- ↑ tentus, -a, -um, adj., distended, i.e., full.
- ↑ amīcus, -a, -um, adj., willing.
- ↑ vespertīnus, -a, -um, adj., at night.
- ↑ circumgemō, -gemere, tr., growl around.
- ↑ ovīle, -is, n., sheep-fold.
- ↑ intumēscō, -tumēscere, -tumuī, intr., swell, abound (in).
- ↑ vīpera, -ae, f., serpent.
- ↑ contāgium, -ī, n.; pl., infection.
- ↑ nūllius: with ĭ in verse.
- ↑ astrum, -ī, n., star.
- ↑ aestuōsus, -a, -um, adj., burning.
- ↑ impotentia, -ae, f., violence, rage.
Caput XXV | Caput XXVII |