Ad Alpēs/XXV

E Wikisource
 Caput XXIV Caput XXVI 
CAPUT XXV

Posterō diē paulō post merīdiem, Sextus, quī lātius per fundum vagātus erat, ad tēcta celeriter sē recēpit, ut mātrem certiōrem faceret sē Onēsimum appropinquāre vīdisse.

Quō cognitō, omnēs cupidē forās ēgressī Onēsimum iam ex equō dēscendentem offendērunt.[1] Quī statim ad Drūsillam prōgressus: “Salvē, domina,” inquit. “Ā Cornēliō litterās hodiē scrīptās adferō.”

“Nāviter[2] fēcistī,” inquit Drūsilla, “quī tantō aestū iter longum tam celeriter confēcerīs. Litterās trāde, ac tē in culīnam cōnfer, ubi quod edās[3] inveniēs.”

Litterīs trāditīs, Onēsimus statim tēctum intrāvit; ac Drūsilla, cum omnēs intentī exspectārent, epistulam solvit, cuius exemplum[4] īnfrā scrīptum est:

“Cornēlius Drūsillae Suae S. P. D.[5]
“Sī valētis omnēs, ego valeō. Litterās dabam,[6] quod hodiē māne mandāta ab imperātōre ad mē dēlāta erant, ut intrā quattuor diēs ad Galliam versus proficīscī parātus essem.
“Adhūc nesciō cūr in eās regiōnēs mittar. Cum autem līberī nostrī numquam illa loca vīserint, fortasse vōs mēcum Cōmum usque iter facere volētis, ubi est Gnaeī frātris vīlla.
“Tum, sī mihi ipsī longius prōgrediendum erit, vōs interim apud frātrem manēbitis, dum redeō. Amoenissima est illa pars Ītaliae, et ibi in cōnspectū Alpēs sunt. Sī vērō in mēnsēs hībernōs tempus tractum erit, līberī nive et glaciē[7] profectō dēlectābuntur.
“Quārē, sī mē comitārī vultis, ad urbem statim redīte; sī minus,[8] Onēsimus ad mē mittātur,[9] ut sciam quid facturī sītis. Cūrā,[10] mea lūx,[11] ut valeās et līberōs nostrōs amēs.
“Valē. Dabam Rōmā, Īd. Iūn.”[12]

Cum haec audīta essent, gaudiō exsiluērunt līberī, ac clāmōre maximō mātrem ōrāvērunt, ut statim abīrent. Illa autem ad Pūblium conversa: “Quae tibi est sententia, mī fīlī?” inquit.

“Suādeō ut patrem comitēmur,” inquit ille. “Haec enim est occāsiō optima illīus regiōnis vīsendae, neque exīstimō aliam mox oblātum īrī.[13]

“Rē ita cōnstitūtā, servīs imperātum est ut omnia ad iter faciendum parārent; ac līberī mātūrē cubitum iērunt, ut alacrēs māne proficīscerentur.

Dum raedīs posterō diē lēniter ad urbem vehuntur, Pūbliō Cornēlia: “Nūper,” inquit, “cum Rōmae essēmus, aedificia splendida et viās lātissimās vix satis mīrārī potuī. Etiamne ab initiō erat urbs tam magnifica?”

“Nūllō modō,” inquit frāter; “nam antīquitus multō minor fuit, atque humillima erant aedificia. Quīn etiam trāditum est Rōmulum occīdisse Remum frātrem, quod mūrōs dērīdēns leviter[14] trānsiluisset. Ā Gallīs illa urbs prīsca magnā ex parte ignī dēlēta est.”

“Nōnne vīs dē hāc clāde amplius dīcere?” inquit Sextus. Ac Pūblius: “Haud procul ab urbe Rōmānī magnō proeliō ā Gallīs victī sunt; cumque urbs ipsa nōn diūtius dēfendī posset, dēcrētum est ut paucī, armīs et frūmentō collātō,[15] in Capitōlium concēderent, cēterī autem, per agrōs dissipātī, oppida peterent fīnitima.

“Nōnnūllī autem senēs cōnsulārēs,[16] quī fugere sē[17] indignum esse putārent, veste splendidissimā indūtī, per vestibula[18] aedium suārum in sellīs cōnsēdērunt eburneīs; quōs cum vīdissent, Gallī prīmō mīrantēs cōnstitērunt. Tum vērō ūnus ex eīs dīcitur barbam cuiusdam senātōris manū suā tetigisse; senex autem īrātus scīpīōne eburneō caput Gallō percussit.

“Ab hōc igitur initium caedis est factum, atque urbī facēs admōtae sunt, cum interim praesidium parvum, ex Capitōliō caedem incendiaque obstupefactum prōspiciēns, opem ferre poterat nūllam. Collem[19] autem ipsum Gallī, etsī semel atque iterum impetum fēcērunt, nūllō modō capere potuērunt.”

“Postquam bellum ad fīnem est adductum,” inquit Sextus, “rēgiumne in modum urbs restitūta est?”

“Immō vērō,” inquit frāter, “temere et raptim exstrūctae sunt aedēs. Saxa et māteriem, unde quisque volēbat, sūmere licuit; et sine ratiōne certā ac prōmiscuē aedificia sunt collocāta. Sīc factum est, ut, viīs antīquīs opertīs et neglēctīs, veterēs cloācae, ōlim per pūblicum[20] ductae,[21] nunc prīvāta passim subeant tēcta.”

At Sextus: “Ego igitur vix intellegō,” inquit, “quō modō ēvēnerit ut urbs nunc tam splendida sit.”

“Augustus urbis ōrnandae initium fēcit,” inquit Pūblius, “neque oblīvīscendum est sub Nerōne iterum incendium ingēns exārsisse,[22] quō multa dēfōrmia[23] ignī obruta sunt.” “Dēnuō iste Nerō atrōx!” inquit Cornēlia. “Hoc, crēdō, fuit tempus, quō ille suam culpam in Chrīstiānōs miserōs contulit.[24] Nihil profectō tam erat inhūmānum et crūdēle, quod ille nōn cupidē faceret.”

“Erat certē imperātor minimē laudandus,” inquit frāter rīdēns. “Audīvistīne eum[25] semel atque iterum mātrem interficere cōnātum esse?”

“Hoc quidem nōn audīvī,” inquit Cornēlia; “sed facile crēdō rem ita sē habuisse.”

At Pūblius: “Multī tum id prō certō crēdēbant; ac postquam eius māter mortua est, hī versūs sine nōmine propositī sunt :

“‘Quis negat Aenēae[26] magnā dē stirpe[27] Nerōnem?[28]
Sustulit hic mātrem, sustulit[29] ille[30] patrem.’”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Profectō ille audācissimus erat, quī volēbat etiam sine nōmine tālia prōpōnere. Sed ut[31] ad priōra redeāmus, vērumne est Nerōnem ipsum Rōmam incendisse?”

“Dē hōc haud satis liquet,”[32] inquit frāter; “etsī dīcitur ille dēfōrmitāte[33] veterum aedificiōrum et angustiīs flexūrīsque[34] viārum offēnsūs esse; ac fāma est eum, dum incendium saevit, ē turrī propinquā prōspicientem cantū[35] sē dēlectāsse.

“Sed quōcumque modō[36] haec rēs sē habet, per sex diēs septemque noctēs flammae ārsērunt, ac plēbs[37] inops,[38] ex domiciliīs[39] expulsa, etiam sepulchrīs prō tēctīs ūtī coācta est. “Posteā, locīs pūrgātīs,[40] aedificia exstrūcta sunt nōn (ut post Gallicum incendium) passim et prōmiscuē, sed dīmēnsīs vīcīs[41] et viīs lātissimīs. Haec est urbs splendida, quam tū tantopere admīrāris.”

Dum haec dīcuntur, equī lēniter prōgrediēbantur; ac Lūcius, aurā tepidā[42] languidus, iam cōnsōpītus erat. Quem cum vīdisset somnō lēnī quiēscentem, Pūblius ex memoriā prōnūntiāre coepit :

“‘Somne, quiēs rērum, placidissime,[43] Somne, deōrum,
Pāx animī, quem cūra fūgit,[44] quī corpora dūrīs
Fessa ministeriīs[45] mulcēs[46] reparāsque[47] laborī.’”[48]

“Hī versūs mihi maximē placent,” inquit Drūsilla, “nec meminī mē eōs ante audīre. Unde sunt, obsecrō?”

At Pūblius: “Hōs et multōs aliōs aequē bonōs invēnī apud poētam Ovidium, quem adsiduē legō. Nam paucī sunt, quī tam facile et ēleganter[49] scrībere possint.”

Interim diēs abībat; ac sub vesperum viātōrēs ad domum Drūsillae avunculī pervēnērunt, ubi libenter ā Cornēliō receptī sunt.

——————————
References
  1. offendērunt, found.
  2. nāviter, adv., energetically, well.
  3. quod edās: i.e., something to eat.
  4. exemplum, copy.
  5. S(alūtem) P(lūrimam) D(at): i.e., gives heartiest greeting.
  6. dabam, etc.: tenses chosen to suit the time of receipt of letter.
  7. glaciēs, -ēī, f., ice.
  8. minus, not.
  9. mittātur: hort. subjv.
  10. Cūrā: imper.
  11. mea lūx, a common term of affection.
  12. Īd(ibus) Iūn(iīs), abl., on the Ides of June (i.e., the thirteenth).
  13. oblātum īrī, cf. arcessītum īrī, XX, 32.
  14. leviter, adv., lightly.
  15. collātō: with both ablatives.
  16. cōnsulāris, -e, adj., of consular rank; a term applied to ex-consuls.
  17. sē: abl. pl.
  18. vestibulum, -ī, n., entrance.
  19. Collem: i.e., the Capitoline.
  20. per pūblicum: i.e., along the line of the streets.
  21. ductae, freely, which ran.
  22. exārdēscō, -ardēscere, -ārsī, -ārsum, intr., break out.
  23. dēfōrmis, -e, adj., ugly. The neut. pl. in the text is used as noun.
  24. in … contulit, put off upon.
  25. eum: subject of cōnātum esse.
  26. Aenēae: gen.
  27. stirps, stirpis, f., stock.
  28. Nerōnem: sc. esse.
  29. Sustulit … sustulit: punning, carried off. The effect is enhanced by the solemnity of line 93.
  30. hic … ille, the one … the other.
  31. ut: purp.
  32. liqueō, liquēre, licuī: intr.; liquet, impers., it … is clear.
  33. dēformitās, -ātis, f., ugliness.
  34. flexūra, -ae, f., bend, turn.
  35. cantū, music.
  36. quōcumque modō, howsoever.
  37. plēbs, plēbis, f., the common people.
  38. inops, -opis, adj., destitute.
  39. domicilium, -ī, n., home.
  40. pūrgō, -āre, -āvī, -ātus, tr., clear.
  41. vīcīs, wards.
  42. tepidus, -a, -um, adj., warm.
  43. placidissime: voc.; governing partit. gen. deōrum.
  44. fūgit, has left.
  45. ministerium, -ī, n., labor.
  46. mulceō, mulcēre, mulsī, mulsus, tr., soothe.
  47. reparō, -āvī, -ātus, tr., restore.
  48. labōrī, service; dat. of purp.
  49. ēleganter, adv., beautifully.
 Caput XXIV Caput XXVI