Ad Alpēs/XXXIV

E Wikisource
 Caput XXXIII Caput XXXV 
CAPUT XXXIV

Inde māne profectī, ante merīdiem pervēnērunt ad rīvum amoenum, ubi duās hōrās morātī sunt. Postquam gustāvērunt, Anna cum Lūciō in herbā cōnsēdit, ac līberī ab eā petīvērunt ut aliquid sibi nārrāret.

Atque illa: “Ūnum tantum nunc recordārī possum,” inquit, “neque id permagnum. Sed sī audīre vultis, ego incipiam.”

“Nārrā, obsecrō,” inquit Sextus. “Nam Pūblius aliquō[1] sōlus abiit, cēterīque quiētī sē dedisse videntur.”

“Fortasse,” inquit Anna, “meministis mē ōlim quaedam loquī dē iuvene pāstōre, quī gigantem occīdit rēxque posteā factus est.”

“Ita vērō,” inquit Cornēlia. “Plūra audīre volumus.”

Tum Anna: “Illī rēgī fuit fīlius, quem ūnicē amābat. Puer erat īnsignī[2] pulchritūdine; sed cum iam adultus[3] esset, coniūrātiōnem in patrem fēcit, cum spērāret sē ipsum[4] rēgem fore.

“Hāc coniūrātiōne dētēctā, pater prīmō salūtem fugā petiit; sed postrēmō, cōpiīs coāctīs, bellum cum fīliō gerere invītus parāvit.

“Eō diē, quō exercitūs decertātūrī erant, omnēs rēgem ēnīxē ōrāvērunt nē sē ipsum perīcūlō obiceret. Quārē, cum cēterī ad pugnam proficīscerentur, ipse ad oppidī portam relictus est.

“Fīlium quamvīs perfidum pater tamen vehementer amābat. Quārē lēgātō suō abeuntī dīligenter praecēperat, nē quid[5] iuvenī ipsī nocerētur; et iam sollicitā mente ēventum exspectābat, dum speculātor ē mūrō attentē prōspicit.

“Ā rēgiīs cōpiīs magna victōria parta est; ac fīlius, asinō vectus, per silvam effugere cōnābātur. Capillō tamen, quī eī[6] prōmissus erat, rāmīs implicātō,[7] asinus abiit, hominemque in arbore pendentem relīquit.

“Hōc cognitō, lēgātus rēgius, tribus lanceīs arreptīs, in silvam properāvit iuvenemque ter per pectus trānsverberāvit. Tum comitēs, cum prius hominem exanimātum gladiīs aggressī essent, dēmpsērunt[8] corpus; quod in foveam[9] abiectum saxīs multīs mīlitēs obruērunt.

“Interim rēx sollicitus nūntiōs pugnae spērābat; ubique[10] speculātor clāmāvit cursōrem procul cōnspicī posse, rēx, in summam exspectātiōnem[11] ērēctus, vix hominis adventum manēre potuit; cumque eī victōria magna nūntiāta esset, hoc tantum rogābat: ‘Estne iuvenis salvus?’

“Cursor sē nescīre dīxit. Sed alter, quī celeriter subsecūtus erat, cum ab eō idem quaesītum esset: ‘Utinam,’ inquit, ‘ō rēx, omnibus[12] inimīcīs tuīs ita esset, ut nunc est illī iuvenī!’

“Quod ubi audīvit, rēx summō maerōre[13] adflīctus sē in sēcrētum recēpit, cum identidem lamentābilī vōce dēplōrāret: ‘Ō fīlī cāre, utinam ego prō tē periissem, fīlī mī!’”

“Nē tū quidem hodiē laeta loqueris, Anna,” inquit Cornēlia. “Tālium iam satis est; et mīror ubi Pūblius tam diū morētur.”

“‘Ecce[14] tibi[15] lupus[16] in fābulā,’“ inquit Sextus, cum digitō mōnstrāret Pūblium, quī lēniter accēdēbat.

Quī, simulac propius accessit: “Sibyllam,” inquit, “modo vīdī. Nōnne vultis mēcum īre, ut eam cōnsultēmus?” “Nōs lūdificāre cōnāris,” inquit Sextus; “et ego saltem ad īnferōs[17] dēscendere minimē cupiō.”

“Veniātis,[18] suādeō,” inquit frāter. “Illa quidem certē digna est, quae ā vōbīs aspiciātur.”

Quibus verbīs inductī, Sextus et Cornēlia secūtī sunt; quōs Pūblius rēctā per agrōs dūxit ad parvam casam, quae haud procul cōnspicī poterat.

Quō cum perventum esset, anum[19] dēcrepitā[20] aetāte vīdērunt, quae rāmulōs āridōs[21] legēbat. “Em,”[22] inquit Pūblius rīdēns, “Sibyllam aspicite. Ego quidem nihil umquam similius vīdī.”

Dum līberī, quī sēcum male āctum esse putābant, tamen videndī studiō circumspiciunt, subitō ē casā ad eōrum aurīs adlāta est vōx horrenda: “Tōtam[23] cōnsūmpsī. Cedo[24] alteram.”

Quā audītā, Cornēlia pallidō ōre: “Fugiāmus,” inquit. “Male metuō nē intus sit mōnstrum eīs simile, quae Aenēae occurrērunt, cum ad īnferōs dēscenderet. Iam ūnam puellam vorāsse vidētur.”

Pūblius autem audācter ad iānuam prōcessit, et cēterōs ut sequerentur hortātus est. Tum autem iterum audīta est illa vōx: ‘Cedo alteram,’ ac Cornēlia perterrita iam fugitūra erat, cum Pūblius, quī casam intrōspexerat,[25] in cachinnōs effūsus: “Accēdite,” inquit, “ut ‘mōnstrum’ illud videātis.”

Quō audītō, Sextus et Cornēlia timidē[26] et lēniter prōgressī, intus vīdērunt corvum, quī placentās, quās mīles porrigēbat singulās, avidē vorābat, cum interdum ‘Cedo alteram’ raucā vōce dīceret.

Pūbliō et līberīs animadversīs, mīles placentās cēterās corvō prōiēcit, et: “Salvēte omnēs,” inquit. “Ego sum veterānus, quī prō patriā pugnāns vulnera multa accepī; tum, bracchiō amputātō,[27] domum remissus sum. Haec casa est mea; sī intrāre vultis, quō poterō hospitiō vōs libenter accipiam.”

Quārē omnēs ingressī sunt ac dīversīs locīs cōnsēdērunt. Sed etiam tum Cornēlia ānxia corvum observābat; quī autem, placentīs intentus, nihil amplius locūtus est.

Tum mīlitī Pūblius: “Tū, nisi fallor,” inquit, “saepe adfuistī, cum ācriter pugnārētur.”

“Vēra dīcis,” inquit mīles. “Longinquās in ōrās penetrāvī, et terrā marīque proeliīs multīs interfuī.”

“Nōnne vīs,” inquit Pūblius, “dē hīs rēbus aliquid nobīs nārrāre?”

“Dē meīs rēbus gestīs semper invītus loquor,” inquit veterānus. “Sed quīdam centuriō, familiāris meus, facinora ēgregia saepe ausus est, quae ego verbīs satis dignīs[28] exprimere nūllō modō possum.”

“Dē eō igitur dīc,” inquit Pūblius, “sī dē tē ipsō nihil vīs loquī.”

At mīles: “Ōlim, cum lēgātus per expedītiōnem abesset, ille centuriō in praesidiō[29] aeger[30] relictus erat. Morbō tantopere vexābātur,[31] ut diem iam quīntum cibō cārēret,[32] cum subitō in illa castra hostēs impetum ācerrimum fēcērunt.

“Tum ille, suae[33] atque omnium salūtī diffīsus,[34] cum inermis ē tabernāculō prōdiisset, hostēs vidēbat maximē imminēre remque summō in discrīmine esse.

“Arma igitur cēpit ā proximīs, atque ipsā in portā castrōrum fortissimē cōnstitit sōlus. Hunc autem celeriter secūtī sunt centuriōnēs eius cohortis, quae eō tempore in statiōne erat.

“Ita proelium est restitūtum. Iam autem, gravibus acceptīs vulneribus, hominem animus relīquit,[35] ac vix per manūs trāditūs[36] servātus est. “Hōc tamen spatiō interpositō,[37] reliquī, mente iam cōnfirmātā, mūnītiōnēs[38] virtūte tantā dēfendērunt, ut hostēs, dēspērātā castrōrum expugnātiōne,[39] trāns flūmen Rhēnum brevī sē reciperent.”

“Optime factum!” inquit Pūblius. Tum ex ōstiō prōspiciēns: “Sed servum nostrum Onēsimum appropinquantem videō, et exīstimō statim nōbīs proficīscendum esse. Quārē et valē, senex, et hanc tibi accipe.” Quō dictō, hominī gemmam parvam trādidit.

“Cedo alteram,” inquit corvus, quī iam placentās omnēs cōnsūmpserat.

Quō audītō, omnēs rīsērunt; et Pūblius, dum ad raedās sē recipiunt: “Verbīs huius corvī,” inquit, “admoneor dē quōdam centuriōne, quī ōlim in Germāniā ōrdinem dūxit.[40]

“Eī per iocum mīlītēs cognōmen ‘Cedo-alteram’ indidērunt, quod, cum virgam in tergō mīlitis frēgerat, alteram clārā vōce ac rūrsus aliam poscēbat.”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Cognōmen aptum! Sed gaudeō mē in illō exercitū nōn stīpendia fēcisse.”

Iam ad raedās perventum est; ubi Drūsilla, cum ēscenderet, lagunculam[41] ē mānū forte dīmīsit; quō cāsū frācta est. Itaque Annae illa: “Cedo alteram,” inquit.

Quō dictō, rīsus maximus exortus est; cumque mātrī, tantae hilāritātis[42] causam quaerentī, tōtam rem exposuissent, līberī posteā temperāre nōn potuērunt quīn interdum ex intervāllō haec omnia reminīscerentur cachinnōsque revocārent.

Sīc huius diēī iter tōtum fēlīciter cōnfectum est, atque sōlis occasū Mutinam pervēnērunt. Parmae[43] noctem ēgērunt proximam.

——————————
References
  1. aliquō: cf. eō, quō, etc.
  2. īnsignis, -e, adj., unusual.
  3. adultus, -a, -um, adj., grown up.
  4. sē ipsum: i.e., his own person.
  5. nē quid, lit., that in no respect (adv. acc.).
  6. eī, in his case; dat. of reference.
  7. Capillō … implicātō: abl. absol. (implicō, -āre, -āvī, -ātus, tr., tangle).
  8. dēmō, dēmere, dēmpsī, dēmptus, tr., take down.
  9. fovea, -ae, f., pit.
  10. ubique: i.e., ubi+que.
  11. exspectātiō, -ōnis, f., expectation.
  12. omnibus, etc.: dat.
  13. maeror, -ōris, m., grief.
  14. Ecce, etc.: cf. ‘Speak of the devil,’ etc.
  15. tibi: ethical dat.; omit in trans.
  16. lupus, -ī, m., wolf.
  17. ad īnferōs; cf. XXXIII, 52.
  18. Veniātis: governed by suādeō.
  19. anus, -ūs, f., old woman.
  20. dēcrepitus, -a, -um, adj., feeble.
  21. āridus, -a, -um, adj., dry.
  22. Em, There!
  23. Tōtam, etc.: note the gender, which misleads Cornelia.
  24. Cedo: irreg. imper., give (me).
  25. intrōspiciō, -spicere, -spexī, -spectus, tr., look into.
  26. timidē, adv., cautiously.
  27. amputō, -āre, -āvī, -ātus, tr., cut off.
  28. satis dignīs: i.e., adequate.
  29. praesidiō, entrenched post.
  30. aeger, -gra, -grum, adj., sick.
  31. vexō, -āre, -āvī, -ātus, tr, torment.
  32. carēret: was abstaining.
  33. suae, etc. for his own, etc.
  34. diffīdō, -fīdere, -fīsus sum, intr., be alarmed.
  35. animus relīquit: i.e., the man fainted.
  36. per manūs trāditus: i.e., hauled along from one to another.
  37. interpōnō, -pōnere, -posuī, -positus, tr., interpose.
  38. mūnītiō, -ōnis, f., fortification.
  39. expugnātiō, -ōnis, f., storming.
  40. ōrdinem dūxit: i.e., commanded a company.
  41. lagunucula, -ae, small bottle.
  42. hilaritās, -ātis, f., high spirits.
  43. Parmae: loc.
 Caput XXXIII Caput XXXV