Jump to content

Ad Alpēs/XXXV

Unchecked
E Wikisource
 Caput XXXIV Caput XXXVI 
CAPUT XXXV

Cum rūrsus iter ingredī coepissent, Cornēlius: “Hodiē,” inquit, “spērō nōs Placentiam perventūrōs, ubi dēmum solvendae sunt litterae, quās nōbīscum obsignātās portāmus. Tum cognōscētur[1] quō[2] ab imperātōre abīre iussus sim.”

Ac Drūsilla: “Itinerī adhūc tam intenta fuī, ut paene oblīvīscerer tē brevī ā nōbīs discessūrum. Sed nunc nihil mihi longius vidētur quam dum[3] istae litterae solvantur, ut sciāmus quam longē absint loca ea, quō tibi eundum est.”

“Quam vellem,” inquit Pūblius, “ut mihi tē comitārī licēret, pater!”

“Id nūllō modō fierī potest, Pūblī,” inquit Cornēlius, caput quassāns. “Sed tū mox togam[4] virīlem[5] sūmptūrus es ac, dum aberō, prō patre familiās[6] eris, tibique omnia committō.”

Quō audītō, honōre īnspērātō[7] ēlātus Pūblius hilariōre vultū sē circumspicere coepit, ac paulō post: “Nōnne nunc, pater,” inquit, “in eās regiōnēs pergimus, ubi Vitelliānī cum cōpiīs Othōnis ōlim cōnflīxērunt?”

“Probē dīcis,” inquit Cornēlius. “Interiacet[8] flūmen Padus; sed ā[9] viā, quā nunc iter facimus, vix decem mīlia passuum distat oppidum Cremōna, apud[10] quod commissum est illud proelium, dē quō mentiōnem facis. “Vitellius tum ipse, ut forte meministī, ē Germāniā nōndum pervēnerat nec proeliō interfuit. Cum autem Rōmam iter faciēns in hās regiōnēs esset prōgressus, ac sepulchrum Othōnis vidēre vellet, Cremōnēnsēs, ārīs exstrūctīs caesīsque victimīs,[11] laurū rosāque[12] viam cōnstrāvērunt, quasi rēx ille esset Persārum.

“Cuius adūlātiōnis[13] oppidānī īnfēlīcēs posteā poenās maximās dedērunt. Nam ubi Vespasiānus, ā mīlitibus suīs imperātor salūtātus, in Ītaliam cōpiās praemīsit, cum hīs ad Cremōnam congressī, Vitelliānī fugātī sunt, et sē recēpērunt in urbem; hostēs autem sub moenibus necessāriō cōnstitērunt.

“Ibi dubitābant paulisper utrum urbs sine morā oppugnārētur[14] necne. Tum factus est impetus ācerrimus, cui Vitelliānī et oppidānī fortiter restitērunt. Sed frūstrā; nam brevī īnfulās[15] et rāmōs oleae[16] ē mūrō ostendere coāctī sunt.

“Quō animadversō, Antōnius Prīmus, quī cōpiās Vespasiānī dūcēbat, tēla suōrum inhibērī iussit, ac Vitelliānī victī signa et aquilās maestī extulērunt. Quōs tamen Antōnius clēmenter adlocūtus[17] est, etsī dē oppidānīs nihil certī[18] prōmīsit.

“Ipsīus mīlitēs, praedae cupiditāte commōtī, sē in urbem nōn statim immissōs[19] molestē[20] iam ferēbant, cum rēs fortuīta clādem imminentem Cremōnēnsibus miserīs accelerāvit.

“Nam Antōnius, quī ad sanguinem abluendum[21] balneās petierat, aquae tepōrem[22] cāsū[23] incūsāvit. Cumque servus

Balneum, Aquae Sulis
Balneum, Aquae Sulis
Photograph by R. S. Rogers
balneum
respondisset statim fore ut incalēsceret,[24] haec verba ambigua cupidē excepta sunt; et celeriter dīvulgātum est Antōnium ipsum sīc locūtum esse, atque hīs verbīs Cremōnae incendendae signum dedisse, quae rē vērā iam flagrābat.

“Quadrāgintā mīlia armātōrum in urbem inrūpērunt; ubi nec dignitās[25] sua nec aetās quemquam prōtegēbat. Nam grandaevī[26] senēs fēminaeque prōvectā aetāte, vīlēs ad[27] praedam, lūdibriō habēbantur, et pecūnia deōrum ac templōrum dōna dīrepta sunt. Cumque praeda omnis ēlāta erat, mīlitēs facēs in domōs ac templa vacua iaciēbant. Quattuor diēs Cremōna flagrāvit, omniaque sacra et profāna[28] ignī cōnsūmpta sunt.”

Haec verba prīmō omnium animōs trīstī imāgine cōnfūdērunt; cumque paulisper tacitī sēdissent, Pūblius summissā vōce:

‘Tum vērō omne mihi vīsum cōnsīdere in ignīs
Īlium,[29] et ex īmō[30] vertī[31] Neptūnia[32] Trōia.

Interim equī libenter raedās vehēbant, dōnec paulō post merīdiem viātōrēs cōnstitērunt, ut famēs cibō dēpellerētur. Tum līberī Annam rogāvērunt, ecquid[33] ex annālibus gentis suae nārrāre vellet.

Illa autem: “Dum dē oppugnātiōne[34] Cremōnae pater vester loquitur,” inquit, “mihi in mentem vēnit, quō modō urbs Ierīcō ā nostrīs expugnāta esset. Sī audīre vultis, hoc vōbīs dīcere possum.”

“Iam quidem nihil magis cupimus,” inquit Sextus. “Quārē incipe, sīs.”

“Urbe undique obsessā,” inquit Anna, “Iōsue,[35] quī nostrōs dūcēbat, ā deō monitus, sacerdōtēs ē penetrālibus[36] sacra prōlāta iussit circum[37] moenia dūcere, cum interim clārē tubīs canerent.

“Sacerdōtēs[38] mīlitēs armātī antecēdēbant;[39] cētera turba pōne[40] sequēbātur. Sed clāmor omnīnō aberat, nec vōx ūlla est audīta.

“Hoc idem reliquīs deinceps[41] diēbus factum est. Sed diē septimō,[42] māne profectī, moenia septiēs[43] circumiērunt[44] omnēs. Tum tubae cecinērunt ac clāmor maximus sublātus est. Quō sonitū moenia labefactāta corruērunt; et nostrī, undique adortī, per ruīnās mūrī impetum fēcērunt atque urbe potītī sunt.

“Ibi mulier, Rāhāba nōmine, quae quōsdam speculātōrēs nostrōs anteā benignē acceptōs occultāverat, ūnā cum suīs omnibus servāta est; sed hostēs cēterī ad ūnum trucīdātī sunt, atque etiam pecora ferrō periērunt.”

“Dē speculātōribus istīs,” inquit Sextus, “amplius audīre velim.”

“Illī,” inquit Anna, “paucīs ante mēnsibus ad urbem vēnerant, ut[45] loca explōrārent; quōque[46] occultius id facerent, ad Rāhābam dēvertērunt. Adventū tamen eōrum cognitō, rēx nūntiōs ad mulierem mīsit, ut statim trāderet eōs, quōs apud sē habēret.

“Quae autem hospitēs ad sōlārium[47] aedium dēductōs ibi occultāvit, ac nūntiīs respondit hominēs modo ad flūmen Iordānem profectōs facile comprehendī posse, sī mīlitēs statim īnsequī vellent.

“Mīlitibus ad flūmen dīmissīs, Rāhāba hospitēs dē sōlāriō redūxit, atque eīs pollicita est sē exitum[48] tūtum ostentūram esse eā condiciōne, ut iūrārent sē invicem[49] grātiam relātūrōs, sī quandō urbs ā nostrīs capta esset. Condiciōne acceptā, speculātōrēs mulierem iussērunt urbe captā[50] in fenestrā fūniculum[51] coccineum[52] ostentāre, quō facilius domus eius ex interitū ūniversō eximerētur.[53]

“Hīs rēbus cōnstitūtīs, hominēs per fūnem dēmissum ad terram lāpsī sunt; nam domus moenibus urbis coniūncta erat. Cumque[54] ad vada flūminis mīlitēs rēgis properāvissent, speculātōrēs montēs petiērunt, ubi sē occultārent, dōnec clam ēvādendī facultās esset oblāta.”

Cum Anna fīnem dīcendī faceret, accessit Pūblius. Quem cum rīdentem animadvertisset, Cornēlia: “Numquid[55] novī factum est, frāter?” inquit. “Cūr rīdēs?”

At ille: “Dum in agrīs vagor,” inquit, “servō cuidam et ancillae haud procul occurrī. Ille ambulābat sēcūrus, ancilla autem mulctra gravia ferēbat. Tum servō ego: ‘Quō nōmine tē vōcem?’ inquam. Ac ille: ‘Crāstinum mē vocant.’

‘Neque ēcastor[56] sine causā ita faciunt,’ inquit ancilla asperius.[57] ‘Tū enim tam iners[58] es, ut numquam faciās ea, quae ūllō modō in posterum diem[59] differrī possint.’

‘Ōhē, mel meum,’ inquit ille. ‘Cūr semper mihi tam saeva?’

“At ancilla: ‘Cavē[60] mē mel tuum vocēs, stulte,[61] aut tē statim docēbō linguae tuae melius moderārī’; quō dictō, mulctrum graviter in eius caput impēgit. Haec cum vīdissem, sine morā abiī, cum nescīrem quō[62] rēs dēnique ēvāsūra esset.”

“Eōs requīrāmus,”[63] inquit Sextus. “Fortasse rīxa nōndum ad fīnem est adducta; atque ego libentissimē tālia videō.”

“Sērō[64] hoc rogās,” inquit Pūblius; “omnia enim ad proficīscendum parāta sunt, ac pater Placentiam quam prīmum venīre vult, ut itineris cōnficiendī cōnsilium hodiē cōnstituātur.”

Quae ubi dicta sunt, omnēs in raedās ēscendērunt; ac hōrā ferē nōnā moenia urbis iam in cōnspectū erant.

Lacus Avernus
Lacus Avernus
Photograph by Katherine Allen.
lacus avernus
——————————
References
  1. cognōscētur: impers.
  2. quō: adv.
  3. quam dum: cf. XXVI, 7.
  4. toga, -ae, f., toga.
  5. virīlis, -e, adj., of manhood.
  6. patre familiās, head of the family; familiās is an old gen.
  7. īnspērātus, -a, -um, adj., unexpected.
  8. interiaceō, -iacēre, -iacuī, intr., lie between; interiacet, lies between (us and it).
  9. ā, from.
  10. apud, near.
  11. victima, -ae, f., victim.
  12. rosa, -ae, f., rose; the sing. is here used collectively.
  13. adūlātiō, -ōnis, f., flattery, adulation. The gen. in the text modifies poenās; trans., ‘for.’
  14. oppugnō, -āre, -āvī, -ātus, tr., attack.
  15. īnfula, -ae, f., fillet.
  16. olea, -ae, f., olive tree. The things mentioned in the text are tokens of surrender.
  17. adloquor, -loquī, -locūtus sum, tr., address.
  18. certī: partit. gen.
  19. immissōs (sc. esse), had … been let loose.
  20. molestē, adv. with irritation; molestē ferre, be indignant, be aggrieved (that).
  21. abluō, -luere, -luī, -lūtus, tr., wash off.
  22. tepor, -ōris, m., lukewarmness.
  23. cāsū: i.e., forte; trans. the phrase, ‘chanced to.’
  24. incalēscō, -calēscere, -caluī, intr., grow hot.
  25. dignitās, -ātis, f., rank.
  26. grandaevus, -a, -um, adj., patriarchal.
  27. ad, for.
  28. profānus, -a, -um, adj., profane, secular.
  29. Īlium: a name of Troy.
  30. ex īmō: i.e., from its foundations.
  31. vertī: i.e., ēvertī.
  32. Neptūnia: called ‘Neptunian’ because its walls were said to have been built by Neptune.
  33. ecquid, whether … anything.
  34. oppugnātiō, -ōnis, f., attack (upon).
  35. Iōsue: nom. sing.
  36. penetrālia, -ium, n., inmost shrine.
  37. circum, prep. with acc., around.
  38. Sacerdōtēs: acc.
  39. antecēdō, -cēdere, -cessī, -cessus, tr., precede.
  40. pōne, adv., behind.
  41. deinceps, adv., in turn.
  42. septimus, -a, -um, num. adj., seventh.
  43. septiēs, num. adv., seven times.
  44. circumeō, -īre, -iī, -itus, tr., march around.
  45. ut, (with orders) that.
  46. quōque: i.e., quō+-que.
  47. sōlārium: derived from sōl.
  48. exitum, way of escape.
  49. invicem, adv., in turn.
  50. urbe captā: takes the place of a condition.
  51. fūniculus, -ī, m., cord.
  52. coccineus, -a, -um, adj., of scarlet.
  53. eximō, -imere, -ēmī, -ēmptus, tr., exempt.
  54. Cum: causal.
  55. Numquid: cf. XI, 86.
  56. ēcastor, interj., by Castor, truly.
  57. asperē, adv., tartly.
  58. iners, -ertis, adj., lazy.
  59. in posterum diem: cf. crās, whence the nickname Crāstinus (‘Tom Morrow’).
  60. Cavē, etc.: prohibition.
  61. stulte: here as noun.
  62. quō: cf. , eōdem, etc.
  63. requīrō, -quīrere, -quīsīvī, -quīsītus, tr., look for.
  64. Sērō, too late.
 Caput XXXIV Caput XXXVI