Ad Alpēs/XXXVI

E Wikisource
 Caput XXXV Caput XXXVII 
CAPUT XXXVI

Ubi in oppidum perventum est, viātōrēs statim ad caupōnem dēvertērunt, ut sine morā litterae obsignātae solverentur. Intus scrīptum erat Lugdūnum[1] Cornēliō iter faciendum esse, eumque ibi cognitūrum quid porrō agendum esset.

“Omnia tam incerta sunt!” inquit Drūsilla suspīrāns.[2] “Fortasse, coniūnx, annum tōtum ā nōbīs aberis.”

“Ūnum saltem certum est,” inquit Cornēlius. “Māne ad Galliam Trānsalpīnam mihi est proficīscendum. Nunc autem ratiōnēs quaedam sunt cōnficiendae; et nōnnūlla sunt, quae Pūbliō nostrō praecipere volō.”

Quae cum dīxisset, Onēsimum arcessīvit, ac cum Pūbliō sē recēpit in conclāve parvum; ubi duās hōrās negōtiīs variīs opera data est.

Interim līberī, quī nōn habēbant quō modo sē oblectārent, paulisper tacentēs sēdērunt. Tum Annae Sextus: “Lepida fuērunt ea, quae hodiē nōbīs nārrāvistī,” inquit; “et ūnum adhūc restat, quod ego rogāre velim. Dīxistī etiam pecora esse trucīdāta, cum Ierīcō captā esset. Quid, obsecrō, dē aurō[3] argentōque et cēterīs opibus incolārum est factum?”

“Urbs tōta est incēnsā,” inquit Anna; “sed aurum argentumque et vāsa aut aēnea aut ferrea in aerārium[4] deī suprēmī dēlāta sunt omnia; nam ita praeceptum erat.”

“Nihilōminus,” inquit Sextus, “mihi mīrandum vidētur mīlitēs voluisse tantam praedam ē manibus suīs dīmittere.”

“Ūnus erat, Āchān nōmine,” inquit Anna, “quī cupiditātī suae moderārī nōn potuit, ac quandam vestem splendidam magnamque vim aurī et argentī in tabernāculum reportāvit suum ibique humī[5] operuit.

“Nec vērō deus īrae suae signa dubia dedit. Cum enim nostrī iterum cum hostibus proeliō congressī essent, magnā caede fūsī terga vertērunt; nam nōn diūtius aspectum[6] adversāriōrum[7] ferre poterant.

“Hāc mūtātiōne rērum vehementer commōtus, Iōsue deum cōnsuluit quam ob causam hoc[8] tantum malum incidisset. Cui respōnsum est aliquem, cupiditāte inductum, aurum argentumque sacrum in suum tabernāculum reportāsse; quī ut[9] ēligerētur, sortēs dūcendās esse.

“Hōc respōnsō acceptō, Iōsue populum per gentēs familiāsque ēvocāvit; ac, sortibus ductīs, Āchān dēsignātus est. Tum ille dīxit sē, praedā optimā oblātā, temperāre nōn potuisse quīn vestem et aurum argentumque sibi auferret.

“Quae ubi cognita sunt, missī[10] ad tabernāculum praedam absconditam invēnērunt. Tum Iōsue et populus ūniversus in quandam vallem[11] cīvem scelestum et fīliōs fīliāsque ūnā cum bōbus et asinīs dēdūxērunt.

“Ibi cum sontēs[12] saxīs obrutī essent, strue[13] factā, Āchān et līberī, ūnā cum pecudibus et ipsō tabernāculō tōtāque praedā, ignī cōnsūmptī sunt. Sīc īra deī plācāta[14] est.”

Tum Drūsilla, quae quoque haec attentē audierat: “In avāritiā,”[15] inquit, “quantum est malī! Profectō ā poētā probē dictum est:

“‘Quid nōn mortālia pectora cōgis,[16]
Aurī sacra famēs!’”[17] Postquam grātiae Annae actae sunt, līberī paulisper cum Lūciō lūsērunt. Tum cēnae tempus haud aequō animō exspectābant; sed postrēmō pater et Pūblius, negōtiō cōnfectō, ad cēterōs rediērunt, ac simul nūntiātum est cēnam adpositam esse.

Interim Stasimus sē immiscuerat sermōnibus[18] servōrum, quī in dēversōriō habitābant; et post cēnam in culīnā clārē resonābant frequentēs[19] cachinnī. Postrēmō intrat senex mōrōsus, quī ab omnibus cōnservīs[20] suīs lūdibriō habēbātur; quem ut lūdificāret, hōc modō incipit Stasimus:

Stasimus. Quid nunc, pater? Quid agis?[21]

Senex. Iuvenem scelestum atque adeō[22] impudīcum aspiciō.[23]

Stasimus. Itane vērō? Ubi est ille, obsecrō? Nam ego quidem eum nusquam videō.

Senex. Sī nōn vidēs, at[24] sentiēs[25] dēmum, cum prō dēlictīs[26] tuīs tergum virgīs caedētur.

Stasimus. Nōlī maledīcere.[27] Quid, obsecrō, hodiē fēcistī?

Senex. Nēmō mē[28] miserior vīvit! Duās hōrās tōtās aquam ē fonte ferre coāctus sum; nec quisquam mē adiuvāre voluit.

Stasimus. Quō modō tē nunc adiuvāre possumus?

Senex. Ēheu!

Stasimus. Ēheu? Ita quidem tē libenter adiuvābō.

Senex. Miser sum; argentī nihil habeō—

Stasimus. Ēheu!

Senex. Nec mihi ūlla grātia est.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Cotīdiē labōribus adsiduīs cōnficior.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Istō modō mē adiuvās, mastīgia? Stasimus. Dō quod mihi est; dīvitiās aliās nūllās habeō.

Senex. Apage ā mē istās dīvitiās.

Stasimus. Hoc animadverte,[29] senex. Nōnne vīs nunc sāltāre?

Senex. Abī[30] in maximam malam crucem. Mēne īnsānīre[31] putās?

Stasimus. Nōnne igitur manibus[32] ambulāre vīs?

Senex. Papae! Dēlīrat profectō. Quid nunc nōbīs faciendum est?

Stasimus. Bacchus[33] mē in montēs vocat; sed abīre nōn possum quod domus sīmiīs opplēta est, et portam occupat hic canis rabidus.

Senex. Vae mihi! Canem rabidum mē esse dīcit. Ut[34] oculī scintillant![35] Male metuō nē in mē inruat.

Stasimus. Nunc manū fustem capiō, quō caput illī canī rabidō comminuam.[36]

Quae cum dīxisset, scīpiōne arreptō, in senem impetum tam subitō fēcit, ut ille terrōre āmēns forās maximīs clāmōribus ērumperet, cum reliquī semel atque iterum tollerent cachinnōs.

Hōc tumultū audītō, Cornēlius: “Suspicor,” inquit, “Stasimum istum scelestum rūrsus dolōs suōs versāre. Abī, Pūblī, atque exquīre quid factum sit.”

Paulō post reversus Pūblius rīdēns: “Stasimus lūdificāns, ut solet,” inquit, “sē īnsānum esse simulābat, et cuidam senī mōrōsō tantum iniēcit terrōrem, ut ille summō cursū forās effugeret.

“Cēterī autem, quī maximā dēlectātiōne haec omnia vīderant, cum senex perterritus forās fūgisset, in cachinnōs tantōs ērūpērunt, ut subitō corrueret subsellium, in quō sedēbant duo servī obēsī;[37] quī ita humī effūsī sunt[38] supīnī.”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Vellem adfuissem. Profectō nihil est Stasimō nostrō[39] facētius.”

Tum Cornēlius, quī ipse vix rīsum continēre potuerat: “Facētus certē est,” inquit; “sed, ut saepe iam dīxī, maximē metuō nē quandō in aliquod malum magnum incidat. Nam haud omnēs tam toleranter[40] eius argūtiās[41] ferent.”

Haec ubi sunt dicta, omnēs libenter ēgressī sunt in hortum,[42] ubi subsellia complūra collocāta erant; nam tempestās erat serēna.

Cum ibi cōnsēdissent, patrī Sextus: “Utinam,” inquit, “Cremōnae adeundae facultās darētur! Ego enim urbem ignī dēlētam numquam vīdī.”

“Metuō nē tū in errōrem magnum inciderīs, mī fīlī,” inquit Cornēlius. “Nam post incendium imperātor Vespasiānus ut Cremōnā restituerētur hortātus est, et mūnicipia[43] fīnitima omnibus modīs adiūvērunt oppidānōs, quī domōs et templa reficere volēbant. Sīc factum est ut urbs brevī dēnuō flōrēret.”[44]

“Nōnne etiam secundō bellō Pūnicō quaedam in hīs regiōnibus ācta sunt?” inquit Pūblius.

“Maximē vērō,” inquit Cornēlius. “Quīn etiam Placentia ipsa tum Rōmānīs aliquamdiū erat sēdēs bellī, atque hūc sē recēpit Scīpiō vulnerātus, cum ad flūmen Tīcīnum equestrī proeliō victus esset.”

“Quid deinde ā nostrīs factum est?” inquit Sextus.

“Cum cōpiae Hannibalis quoque Padum trānsīssent,” inquit pater, “Scīpiō[45] obviam iit usque ad flūmen Trebiam, quod hinc minus quīnque mīlia passuum abest. Ibi castra posuit, ut adventum Semprōnī, collēgae suī, exspectāret.

“Collēga, cum pervēnisset, coniūnctīs cōpiīs statim dēcertāre voluit; Scīpiō autem, quī modo equestrī proeliō victus et vulnerātus esset, ut bellum traherētur hortātus est.

“Hiems erat et tempestās perfrīgida.[46] Sed subitō māne equitēs Numidae[47] flūmen trānsgressī,[48] ad castra Rōmānōrum accessērunt, sī forte nostrōs ad pugnam ēlicere[49] possent.

“Tum Semprōnius, morae impatiēns et cupiditāte pugnandī ēlātus, cōnsiliō collēgae repudiātō,[50] mīlitēs ē castrīs ēdūxit; cumque cōnsultō[51] Numidae cessissent et aquam ingressī essent, omnibus cōpiīs ille secūtus est.

“Vīs[52] frīgoris tanta erat, ut nostrīs,[53] cum ē flūmine ēmersissent, manūs gelū rigidae[54] arma vix tenēre possent. Nihilōminus refugientēs Numidās cōnstanter īnsequēbantur, cum subitō occurrit maior pars hostium, quae adhūc quiēta exspectāverat.

“Cum hīs quoque Rōmānī congressī fortiter pugnāvērunt. Sed iam ex lateribus equitēs hostium fēcērunt impetum; ac Māgō, quī in īnsidiīs collocātus erat, ā tergō quoque aggressus, maximum tumultum ac terrōrem intulit. Quibus rēbus nostrī in orbem[55] pugnāre coāctī sunt.

“Postrēmō circiter decem mīlia, impetū ācerrimō factō, per mediam aciem perrūpērunt[56] hostium, ac Placentiam sē recēpērunt. Multī in proeliō iam perierant; aliī autem aut aquā haustī sunt aut in rīpīs flūminis ab hostibus oppressī.

“Poenī tamen dīcuntur in castra sua tam torpentēs[57] gelū rediisse, ut vix laetitiam victōriae sentīrent. Rōmānī dissipātī, quī ex proeliō supererant, Padum[58] trānsvectī, ā Scīpiōne Cremōnam dēductī sunt, nē duōrum exercituum hībernīs ūna urbs premerētur.”

Cum tandem nox tenebrās suās attulisset, māter līberōs hortāta est ut cubitum īrent, quod pater posterō diē māne abitūrus esset; illī autem ōrāvērunt ut sibi hāc nocte ultimā diūtius morārī licēret. Potestāte factā, ad multam[59] noctem tempus sermōne variō trahēbātur; tum omnēs sē quiētī dedērunt.

Vāsa fictilia
Vāsa fictilia
vāsa fictilia
——————————
References
  1. Lugdūnum: on the Rhone.
  2. suspirāns, -antis, part., sighing.
  3. dē aurō, etc.: cf. VII, 97.
  4. aerārium, -ī, n., treasury.
  5. humī, in the ground.
  6. aspectus, -ūs, m., sight.
  7. adversārius, -ī, m. , enemy; pl, the enemy.
  8. hoc: trans. freely, or omit.
  9. quī ut, and that he.
  10. missī, men sent.
  11. vallēs, -is, f., valley.
  12. sōns, sontis, m. and f., offender, criminal.
  13. struēs, -is, f., heap.
  14. plācō, -āre, -āvī, -ātus, tr., appease.
  15. avāritia, -ae, f., avarice.
  16. cōgis: facere may be supplied.
  17. Aurī: obj. gen.
  18. sermōnibus: dat.
  19. frequēns, -entis, adj., frequent.
  20. cōnservus, -ī, m., fellow servant.
  21. Quid agis? How are you?
  22. adeō, thereto.
  23. aspiciō: punning on agis, line 63 (Quid agis? lit., What are you doing?)
  24. at, at any rate.
  25. sentiēs: a not very brilliant rejoinder. If S. cannot see he can be made to feel.
  26. dēlictum, -ī, n., sin.
  27. maledīcī, -dīcere, -dīxī. -dictum, intr., be rude, revile.
  28. mē: abl.
  29. Hoc animadverte, freely, See here.
  30. Abī, etc.: cf. XIV, 77.
  31. īnsāniō, -īre, -īvī, -ītum, intr., be crazy.
  32. manibus: abl.; trans., ‘on.’
  33. Bacchus, etc.: S. feigns insanity.
  34. Ut, How.
  35. scintillō, -āre, -āvī, intr., gleam.
  36. comminuō, -minuere, -minuī, -minūtus, tr., smash; subjv. in text.
  37. obēsus, -a, -um, adj., fat.
  38. effūsī sunt: i.e., sprawled.
  39. Stasimō nostrō: abl.
  40. toleranter, adv., easily, good-naturedly.
  41. argūtiae, ārum, f., foolery.
  42. hortus, -ī, m., garden.
  43. mūnicipium, -ī, n., country town.
  44. flōreō, -ēre, -uī, intr., be prosperous.
  45. Scīpiō: father of the elder Africanus.
  46. perfrīgidus, -a, -um, adj., very cold.
  47. Numidae: trans. as masc. adj.
  48. trānsgredior, -gredī, -gressus sum, tr., cross.
  49. ēliciō, -licere, -licuī, tr., lure out.
  50. repudiō, -āre, -āvī, -ātus, tr., reject.
  51. cōnsultō, adv., purposely.
  52. Vīs, intensity.
  53. nostrīs: dat. of disadvantage.
  54. rigidus, -a, -um, adj., stiff.
  55. in orbem: i.e., in circular formation.
  56. perrumpō, -rumpere, -rūpī, -ruptus, tr. and intr., break (through).
  57. torpēns, -entis, part. as adj., numb.
  58. Padum: acc. retained with pass.
  59. multam: cf. IV, 57.
 Caput XXXV Caput XXXVII