Jump to content

Ad Alpēs/XIX

Unchecked
E Wikisource
 Caput XVIII Caput XX 
CAPUT XIX

Cum hōram ūnam Caudiī morātī essent, raedīs iterum profectī sunt. Dumque per rūra amoena celeriter vehuntur, Cornēlia: “Vidētisne,” inquit, “cacūmen[1] montis illīus, quī nūbibus miscērī[2] vidētur?” Quibus verbīs mōnstrāvit montem ingentem, quī ad occidentem[3] plānē aspicī poterat.

Et pater: “Hic,” inquit, “est mōns ille[4] Vesuvius, quī semel atque iterum agrōs et urbēs fīnitimās magnā clāde obruit.”

“Dē istīs rēbus,” inquit Sextus, “ego numquam audīvī. Dē hīs amplius, sī vīs.”

“Ē nātūrā locī,” inquit pater, “facile appāret etiam antīquitus clādēs maximās ibi exstitisse; sed patrum memoriā[5] facta est nōtissima illa calamitās,[6] dē quā Plīnius loquitur in litterīs, quās ad Tacitum, familiārem suum, scrīpsit. Fortasse Pūblius, sī hās lēgit, vōbīs nārrābit quid ibi invēnerit.”

Quā cohortātiōne inductus Pūblius: “Plīniō erat avunculus[7] eiusdem nōminis, quī tum erat praefectus classī,[8] quae Mīsēnī[9] agēbat.[10] Ille Plīnius maior[11] opus magnum cōnficiēbat, cui est nōmen ‘Nātūrālis Historia’; ac summō studiō exquīrēbat omnia, quae mīranda et vīsū aut audītū digna vidēbantur.

“Itaque ōlim, cum subitō eī nūntiātum esset in caelō appārēre nūbem īnsolitā magnitūdine et speciē, ex aedibus ēgressus ēscendit locum, unde commodissimē mīrāculum[12] illud cōnspicī poterat.

Vesuvius Móns
Vesuvius Móns
vesuvius
“Ibi cognōvit fūmum, immēnsae nūbī similem, orīrī ex monte, quī procul in adversō lītore stābat. Quārē statim Liburnicam parārī iussit, ut sinum trānsīre et rem tam mīrābilem propius nōscere posset.

“Sed iam advēnit tabellārius, litterās adferēns cuiusdam mulieris, quae in vīllā Vesuviō subiacente[13] morābātur. Imminente perīculō perterrita, illa Plīnium ōrābat ut sē discrīminī[14] ēriperet; nam nisi nāvibus nūllam fugae esse spem. Ille igitur cōnsilium mūtāvit et quadrirēmēs[15] aliquot dēdūxit, ut auxilium ferret omnibus, quī ex illō locō effugere vellent.

“Tum rēctum cursum in perīculum tenuit, cum interim summā dīligentiā observābat omnia, quae memorātū digna erant. Mox cinis in nāvēs incidere coepit; cum autem monēret gubernātor ut Mīsēnum redīret, ille vērō: ‘Fortēs,’ inquit, ‘Fortūna adiuvat,’ ac rēctā in perīculum contendit.”

“Ille certē intrepidus[16] erat,” inquit Sextus. “Quem exitum rēs habuit?”

At Pūblius: “Brevī audiēs,” inquit: “Ubi ad lītus nāvēs appulsae sunt, Plīnius in terram ēgressus hominēsque trepidantīs cōnsōlātus,[17] sē in balneum dēferrī iussit, ut suā sēcūritāte[18] timōrem cēterōrum lēnīret; ac paulō post, cum noctū flammae ex monte relūcērent, dictitābat[19] ab agricolīs ignēs relictōs esse vīllāsque dēsertās ardēre.

“Interim flūctūs magnōs in lītus ventus tam adversus volvēbat,[20] ut inde nūllō modō nāvēs solvī possent. Quārē Plīnius quiētī sē dedit; cumque aliī ānxiā mente vigilārent, ille somnō artissimō quiēscēbat. Postrēmō autem ārea, pūmicibus[21] opplēta, tam altē surrēxerat, ut, sī diūtius intus morārētur, ē cubiculō[22] exīre eī omnīnō nōn licēret. “Quārē ab amīcīs ex somnō excitātus sē cēterīs reddidit. Tum in commūne[23] cōnsultant utrum in tēctīs maneant, an in apertō vagentur; nam tēcta crēbrīs ac vāstīs tremōribus nūtābant, in apertō autem lapidum cāsus metuēbātur.

“Tandem exīre cōnstituērunt, et cervīcālia[24] capitibus imposita sunt, quae contrā incidentēs lapidēs mūnīmentō[25] essent. Iam alibī erat diēs, sed illic nox omnibus noctibus[26] nigrior et dēnsior; quārē lūminibus viam explōrāre necesse erat.

“Placuit[27] iterum lītus adīre, sī forte iam ventus nāvēs solvere sineret; sed ibi omnia adhūc adversa erant. Tum subitō flammae et odor sulpuris[28] aliōs in fugam vertērunt; Plīnius autem, quī interim in harēnā recubuerat, prīmō surrēxit, sed statim concidit ac ibīdem mortuus est, spīritū cālīgine crassiōre[29] obstrūctō.”[30]

“Quid cēterīs[31] factum est?” inquit Cornēlia.

“Illī quidem,” inquit Pūblius, “incolumēs ēvāsērunt. Quī, cum prīmum lūx diēī iterum reddita est, eōdem reversī, eius corpus inlaesum[32] invēnērunt; quīn etiam illīus habitus quiēscentī[33] quam mortuō similior erat.”

At Sextus: “Ubi interim erat ille Plīnius, quī litterās scrīpsit?”

“Hic,” inquit pater, “Mīsēnī cum mātre relictus, prīmō aliquid temporis studiīs dat; nam tum duodēvīcēsimum[34] annum agēbat.[35] Tum sequitur balneum, cēna, somnusque inquiētus et brevis; nam mōtūs terrae noctū tam validī exstitērunt, ut omnia plānē ēvertī vidērentur.

“Quārē Plīnius et māter, ex aedibus ēgressī, in āreā cōnsēdērunt; ubi iuvenis ultrō librum Titī Līvī poposcit, et quasi ōtiōsus legēbat. Sed etiam in āreā erat magnus et certus ruīnae metus, quod tēcta proxima tremōribus maximīs quatiēbantur.

“Prīmā lūce dēmum oppidō excēdere vīsum est;[36] sed vehicula, quae prōdūcī iusserant, etsī in plānissimō campō, in contrāriās partēs agēbantur, ac nē lapidibus quidem fulta[37] in eōdem vēstīgiō quiēscēbant.

“Iam nūbēs in terram dēscendērunt, omniaque tenebrīs obscūrāta sunt. Tum māter fīlium vehementer hortārī coepit, ut, quō modō[38] posset, sē servāret; sē enim ipsam, annīs ac corpore gravem, bene moritūram, sī fīliō causa mortis nōn fuisset.

“Ille autem, manum eius amplexus, addere gradum coēgit. Brevī autem cinis cadēbat dēnsior; ac dē viā dēflectere[39] necesse erat, nē turbā hominum perterritōrum in tenebrīs obtererentur.[40] Ibi cōnsēdērunt, cum interim ululātus fēminārum, īnfantium vāgītus,[41] clāmōrēsque virōrum omnibus ex partibus audīrentur. Nam aliī parentēs, aliī līberōs, aliī coniugēs vōcibus quaerēbant.

“Iam cadēbat cinis tam multus et gravis, ut identidem surgere eumque excutere cōgerentur; opertī aliter essent, et pondere ēlīsī. Sed postrēmō cālīgō tenuāta[42] in fūmum discessit; sōl etiam effulsit,[43] lūridus[44] tamen, quālis esse solet, cum dēficit.[45]

“Plīnius et māter, Mīsēnum reversī, noctem suspēnsam atque inquiētam ēgērunt; nam etiam tum tremōrēs terrae continuābantur.[46] Sed inde abīre nōluērunt, priusquam dē salūte avunculī nūntius certus pervenīret.”

“Multīne hominēs hāc clāde periērunt?” inquit Sextus.

“Plūrimī vērō,” inquit pater; “quīn etiam, ut modo dīxī, oppida tōta obruta sunt.”

Dum haec nārrantur, viātōrēs celeriter Capuam versus vehēbantur, et propinquīs iam tenebrīs in oppidum pervēnērunt.

——————————
References
  1. cacūmen, -inis, n., summit.
  2. misceō, miscēre, miscuī, mixtus, tr.; pass., mingle.
  3. occidēns, -entis, m., the west.
  4. ille: cf. XVII, 79.
  5. memoriā, within the recollection.
  6. calamitās, -ātis, f., calamity.
  7. avunculus: i.e., mother’s brother. He adopted his nephew; hence the latter’s name.
  8. classī: trans. as if gen.
  9. Mīsēnī: loc. of Mīsēnum.
  10. agēbat, was stationed.
  11. maior, elder.
  12. mīrāculum, -ī, n., wonder.
  13. subiaceō, -ēre, -uī, intr., lie near; governs dat.
  14. discrīminī: for dat., cf. XVIII, 103.
  15. quadrirēmis, -is, f., four-decker.
  16. intrepidus, -a, -um, adj., fearless.
  17. cōnsōlor, -ārī, -ātus sum, tr., cheer.
  18. sēcūritās, -ātis, f., freedom from anxiety.
  19. dictitō, -āre, -āvī, -ātus, tr., keep saying.
  20. volvō, volvere, volvī, volūtus, tr., roll.
  21. pūmex, -icis, m., pumice stone.
  22. cubiculum, -ī, n., bedroom.
  23. in commūne, together.
  24. cervīcal, -ālis, n., pillow.
  25. mūnīmentum, -ī, n., protection; dat. of service in text.
  26. omnibus noctibus: abl. with comp.
  27. Placuit: impers.
  28. sulpur, -uris, n., sulphur.
  29. crassus, -a, -um, adj., dense.
  30. obstruō, -struere, -strūxī, -strūctus, stop.
  31. cēterīs: abl.; cf. VII, 97.
  32. inlaesus, -a, -um, adj., uninjured.
  33. quiēscentī, to one sleeping; cf. canentis, VIII, 99.
  34. duodēvīcēsimus, -a, -um, num. adj., eighteenth.
  35. agēbat: was (in his —th year).
  36. vīsum est, it seemed best.
  37. fulciō, fulcīre, fulsī, fultus, tr., block.
  38. quō modō, in what(ever) way.
  39. dēflectō, -flectere, -flexī, -flectus, tr. and intr., turn aside.
  40. obterō, -terere, -trīvī, -trītus, tr., trample under foot.
  41. vāgītus, -ūs, m., wailing.
  42. tenuō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; pass., thin out.
  43. effulgeō, -fulgēre, -fulsī, intr., shine forth.
  44. lūridus, -a, -um, adj., murky.
  45. dēficit, is in eclipse.
  46. continuō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; pass., keep up.
 Caput XVIII Caput XX