Jump to content

Ad Armenium epistola

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad Armenium epistola
saeculo IX

editio: Patrologia Latina, Agnellus Ravennatensis Ad Armenium epistola, Parisii, 1847; Jacques Paul Migne recensuit
fons: Corpus Corporum

Frater Martinus exegit litteras ad tuam charitatem mittendas, asserens sollicitudinem tuam quaerere solatium defensionis catholicae fidei, quam quidam varia assertione conturbavit. Sed ipsa conturbatio cum collata fuerit, omnis faeculentia projicitur; et hoc quod liquatum fuerit, custoditur. Ante omnia itaque credere oportet Deum, quia est (Hebr. XI, 6); secundo quid sit Deus. Quare hoc? quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Ergo qui insipiens non est, hoc non dicit, sed dicit: Credo in Deum. Si dixerit tibi quicunque: Quid est Deus quem credis? respondendum est: Hic est Deus qui clamat in Deuteronomio: Videte, videte quia ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39). Item cum Moses interrogaret quem illum diceret, respondit: Ego sum qui sum; et dices eis ad quos te mitto: Qui est, misit me (Exod. III, 14): id est immutabilis, et semper idem: non heri Deus tantum, hodie vero Deus et Pater; sed semper fuit Deus et Pater, et semper fuit cujus esset Pater. Si enim accessisset ei ut esset Pater, vim passus esset, ut inciperet esse quod non erat. At est blasphemum ita sentire.

Sed dicit aliquis: Non est vim passus, sed sua voluntate genuit Filium; quia si noluisset, non eum genuisset. Ad haec exigendum est ut dicat: Quando voluit generare Filium, habueritne virtutem generandi, et sapientiam hoc ipsum volendi? Si dixerit: Non habebat, confutas blasphemum: Si dixerit: Habebat, obtines victoriam: Filius enim, ut dicit Apostolus, Dei Patris virtus est et sapientia (I Cor. I, 24). Nam qui dicit: Virtutem non habuit, blasphemat: qui dicit: Sapientiam non habuit, blasphemat. Hoc quare? quia in capite libri sui Arius dicit: Fuit Deus, quando Pater non fuit: ut videatur introducere minorem Filium ad honorem Patris. Blasphemat igitur Patrem multis modis: primo jam, quia non potest stare ut dicatur: Qui est misit me, quia jam non potest dici: Qui est, qui heri alius fuit, et hodie alius est. Ergo si non est alius hodie, cras non alius, et semper immutabilis perseverat. Semper ergo fuit Pater, semper fuit cujus esset Pater. Deinde, etiamsi hoc ipsum illi consentiat, quia voluntate genuit: cogere illum potest catholicus, aut ut dicat, antequam vellet generare Filium, noluit; et ideo non genuit: aut voluit, et non potuit. Si noluit, bonum est quod noluit. Si autem voluit, et blasphemum est ut dicatur: Fuit Deus quando bonum voluit et non potuit: est blasphemum, ut dicatur aliquando voluisse et non potuisse Deum.

Hoc loco superatus Arius, adhuc tenet catholicum: Vere genuit, aut putative? Respondet catholicus: Vere genuit. Haereticus ad haec: Si vere genuit, antequam generaret, non fuit iste quem genuit. Ad haec respondendum est: multa esse in fragilitate humana, quae sic oriantur ex ipsa fragilitate, ut simul incipiant genitor et genitus. Nam vox hominis sermonem parit, et non est sermo nisi vocis filius. Modo quia sermo vocis est filius, ex eo minor dicendus est sermo, quia vocis est filius? Hoc penitus dici non potest: Quare? Quia ex quo vox, ex eo et sermo. Adde in ipso sermone efficaciam, et complesti tertiam personam, quae penitus individua perseverat. Vox ergo egressa, sermonem promit, et sermo egressus, efficaciam gignit. Ut puta, jussum est per vocem; Ille fiat consul, vel certe denudetur, vel certe interficiatur, vel certe de periculo liberetur. Ecce vox peperit verbum, verbum autem non peperit efficaciam: sed ex ipsa voce et verbo virtus egressa, alterum fecit consulem, alterum interfecit. Et ideo ex Patre, Filius; ex Patre et Filio procedit Spiritus sanctus Nec, ut quidam dicunt, duos habet Deus Filios, Christum et Spiritum sanctum: sed habet Filium invisibilem, sicut ipse invisibilis est; qui ut esset visibilis, corpus nostrae fragilitatis assumpsit: non ut invisibilis esse cessaret, sed ut in ipso Christo invisibilis incredulis permaneret. Nam cum dicit: Beati oculi qui vident quae videtis (Luc. X, 23): ergo beati erant Judaei omnes, et hi qui eum crucifixerunt, de quibus per David dicit: Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me (Psal. XXI, 18). Vides ergo quia invisibilis perseverat, et mente cernitur pura et credula. Ergo si invisibilis Pater, invisibilis Filius, invisibilis Spiritus sanctus.

Et ut ad hoc revocem unde factum est, ut hoc de fragili homine doceamus: Tria haec invisibilia et indivisa, et in unum conglobata et virtutis efficacia redundantia, id est, vocem genitricem verbi: ex verbo vero simul cum voce procedentem efficaciam quae faciat alterum consulem fieri, alterum trucidari: dic mihi, Ariane, ista tria unum sunt, an non? Si unum non sunt, divide vocem a verbo, et efficaciam a voce et verbo. Quod si hoc in fragili homine ita unum sunt tria, vox, et verbum, et efficacia; ut tres quidem personae sint, sed una subsistendi potentia: in homine fragilissimo, ut diximus, si haec sit tanta potentia; quanto magis in omnipotentia Dei ita est, ut sit Pater omnipotens genitor Filii, et ex Patre et Filio procedens virtus, qui est Spiritus sanctus? Forte homo fragilis hoc habere potest, Deus omnipotens hoc habere non potest?

Hucusque ratio operata sit; nunc auctoritas operetur. Apostolus Paulus duas formas aequales in Patre et Filio posuit, ut aequalitatem exprimeret. Dicit enim sic de Filio: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi suscipiens (Philip. II, 6, 7). Vides formam et aequalitatem apostolica auctoritate declaratam? Sed occurrit Arianus et dicit: Velis nolis, negare non poteris hoc quod dicit ipse Dominus: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Ad haec respondendum hoc quod dixit Apostolus: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi suscipiens. In hac utique forma servili, minor; salva illa forma, in qua non rapinam arbitratus est se aequalem Deo. Ac per hoc sic fiet, ut et tecum minorem dicam factum in assumptione hominis Deum; et tu mecum non neges, salva illa forma, in qua aequalis Deo Patri cessare non potuit.

Restat ut hoc quaeratur ab haeretico, cum formam servi suscepisset Filius, et venisset in mundum, si deseruit Patrem. Ad hoc respondendum est: Si verbum quod exierit de ore meo et introierit in aurem tuam, et per aurem tuam in corde tuo coeperit manere; dic mihi, nunquid quia in tuo pectore manet, jam in meo pectore non est? Si ergo inter sensus, per meum os egressus, in tuam mentem ingressus, meam non deserit animam; quanto magis ex Patre Deo egressus Sermo, Patris pectus deserere non potuit; nam ipse Filius dicit: Ego ex corde Patris prodii (Eccli. XXIV, 25): Et Pater dicit: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2): Item objiciunt aliunde: Alibi ivit, id est, de coelo ad terram vere venit: quomodo potuit fieri, ut de sinu Patris non recederet? Ad hoc dicitur (Gen. II, 10): Considera quatuor flumina de uno sinu paradisi egredi. Fons ergo, Pater, est quatuor fluminum: et cum circumeant omnem terram, tamen de sinu Patris sui, id est fontis illius qui est in paradiso, non recedunt. Aut si pote, divide inter fontem et fluvium. Quod si hoc facere non potes, cessa dividere Filium a Patre, quomodo quod non potes de aquae elemento ulla prorsus facere ratione. Item de passibilitate aget tecum haereticus, Utrum Deus ibi fuit quando passus est Dominus. Si dixeris, simul passus est Deus indivisus, Patripassionem incurris. Si negas simul ibi fuisse divinitatem, haeresim facis. Cum ergo non negas ibi in cruce fuisse Deum simul in Christo mundum conciliantem (II Cor. V, 19), compelleris docere, utrum simul crucifixus sit Deus. Ad haec afferes ipsum priorem verbera suscepisse, sed impassibilem permansisse. Nam splendor solis in arbore manens, eo tempore quo arbor inciditur, priorem securis ictum accipit: sed impassibilis permanens, integer perseverat; arbor vero inciditur. Si ergo creatura luminis hanc obtinet virtutem, ut cum sit in ligno verberata simul cum ligno, lignum passioni derelinquat; ipsa vero evadat injuriam: quanto magis ipse creator omnipotens, vera lux, impassibilis perseverabit in Christo?