Actus II | Actus IV |
SO. Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CA. quid fiet, rogas?
recte edepol spero. modo dolores, mea tu, occipiunt primulum:
290 iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris?
SO. miseram me, neminem habeo (solae sumu’; Geta autem hic non adest)
nec quem ad obstetricem mittam, nec qui accersat Aeschinum.
CA. pol is quidem iăm hĭc aderit; nam numquam unum intermittit diem
quin semper veniat. SO. solu’ me͡arum miseriarumst remedium.
295CA. e re nata meliu’ fieri haud potuit quam factumst, era,
quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissimum,
talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.
SO. ita pol est ut dici’: salvo’ nobis de͡os quaeso ut siet.
GE. Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant
300atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant,
quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi!
tot res repente circumvallant se unde emergi non potest:
vis egestas iniustitia solitudo infamia.
hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, ŏ hominem inpium!
305SO. me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
GE. quem neque fides neque iusiurandum neque ĭllum misericordia
repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope
quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat. SO. non intellego
satius quae loquitur. CA. propius obsecro accedamu’, Sostrata. GE. ah
310me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia.
nil est quod malim quăm ĭllam totam familiam darĭ mi obviam,
ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens.
satis mihi id habeam supplici dŭm illos ulciscar modo.
seni animam primum exstinguerem ipsi quĭ ĭllud produxit scelus;
315tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
sublime[m] medium primum arriperem et capite in terra statuerem,
ut cerebro dispergat viam;
adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem;
ceteros—ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.
320sed cesso eram hoc malo inpertiri propere? SO. revocemus: Geta. GE. hem
quisqui’s, sine me. SO. ego sum Sostrata. GE. ubi east? tĕ ĭpsam quaerito.
‹SO.› tĕ ĕxspecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam.
‹GE.› era . . SO. quid est? quid trepidas? GE. ei mihi! CA. quid festinas, mi Geta?
animam recipe. GE. prorsu’ . . SO. quid ĭstuc “prorsus” ergost? GE. periimus;
325 actumst. SO. eloquere obsecro te quid sit. GE. iam . . SO. quid “iam,” Geta?
GE. Aeschinus . . SO. quid is ergo? GE. alienus est ab nostra familia. SO. hem
perii. quare? GE. amare occepit aliam. SO. vae miserae mihi!
GE. neque id ŏcculte fert, ab lenone ipsus eripuit palam.
SO. satin hoc certumst? GE. certum; hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SO. ah
330me miseram! quid iam credas aut quoi credas? nostrumne Aeschinum,
nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae
erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem?
qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris,
ita obsecraturum ut liceret hanc sibi ŭxorem ducere?
335GE. era, lacrumas mitte ac potiu’ quod ad hanc rem opus est porro prospice:
patiamurne an narremu’ quoipiam? CA. au au, mĭ homo, sanun es?
an hŏc proferendum tibi videtur esse? GE. miquidem non placet.
iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.
nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio:
340tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume
fateatur, quŏm amat aliam, non est utile hanc illi dari.
quapropter quoquo pacto tacitost opus. SO. ah minime gentium:
non faciam. GE. quid ages? SO. proferam. CA. hem, mea Sostrata, vidĕ quam rem agis.
SO. peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast.
345primum indotatast; tum praeterea, quae secunda e͡i dos erat,
periit: pro virgini darĭ nuptum non potest. hoc relicuomst:
si infitias ibit, testi’ mecum est anulus quem miserat.
postremo, quando ego consciā mihi sum a me culpam esse hanc procul
neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
350experiar. GE. quid ĭstic? cedo ut meliu’ dicas. SO. tu, quantum potes‹t›,
abi ătque Hegioni cognato huiu’ rem enarrato omnem ordine;
năm ĭs nostro Simulo fu͡it summus et nos coluit maxume.
GE. năm hĕrcle aliu’ nemo respiciet nos. SO. propera tu, mea Canthara,
curre, obstetricem accerse, ut quom opu’ sit ne in mora nobis siet.
355DE. Disperii! Ctesiphonem audivi filium
una fuisse in raptione cum Aeschino.
id misero restat mihi mali si illum potest,
quĭ aliquoi re͡ist, etiam eum ăd nequitiem adducere.
ubi ego ĭllum quaeram? credo abductum in ganeum
360aliquo: persuasit ille inpuru’, sat scio.
sed ĕccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet.
atque hercle hic de grege illost: si me senserit
e͡um quaeritare, numquam dicet carnufex.
non ostendam id me velle. SY. omnem rem modo seni
365quo pacto haberet enarramus ordine:
nil quicquam vidi laetius. DE. pro Iuppiter,
hominis stultitiam! SY. conlaudavit filium;
mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias.
DE. disrumpor! SY. argentum adnumeravit ilico;
370dedit praeterea in sumptum dimidium minae;
id distributum sane est ex sententia. DE. em
huic mandes siquid recte curatum velis!
SY. ehĕm Demea, haud aspexeram te. quid agitur?
DE. quid agatur? vostram nequeo mirari satis
375rationem. SY. est hercle inepta, ne dicam dolo, atque
absurda. piscis ceteros purga, Dromo;
gongrum istum maxumum in aqua sinito ludere
tantisper: ubi ego venero, exossabitur;
priu’ nolo. DE. haecin flagitia! SY. miquidem non placent
380et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio,
fac macerentur pulchre. DE. di vostram fidem,
utrum studione id sibi habet an laudi putat
fore si perdiderit gnatum? vae misero mihi!
videre videor iam diem illum quom hinc egens
385profugiet aliquo militatum. SY. o Demea,
istuc est sapere, non quod ante pedes modost
videre sed etiam illa quae futura sunt
prospicere. DE. quid? ĭstaec iam penes vos psaltriast?
SY. ellam intus. DE. eho ăn domist habituru’? SY. credo, ut est
390dementia. DE. haecin fieri! SY. inepta lenitas
patris et facilitas prava. DE. fratri’ me quidem
pudet pigetque. SY. nimium inter vos, Demea, ac
(non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest.
tu quantu’ quantu’s nil nisi sapientia es,
395ill’ somnium. sineres vero illum tu tuom
facere haec? DE. sinerem illum? aut non sex totis mensibus
prius olfecissem quăm ĭlle quicquam coeperet?
SY. vigilantiam tu͡am tu mihi narras? DE. sic siet
modo ŭt nunc est quaeso. SY. ut quisque suŏm volt esse itast.
400DE. quid eum? vidistin hodie? SY. tu͡omne filium?
(abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror.
DE. satĭn scis ibi esse? SY. oh qui egomet produxi. DE. optumest:
metui ne haereret hic. SY. atque iratum admodum.
DE. quid autem? SY. adortust iurgio fratrem apŭd forum
405de psaltria ista[c]. DE. ain vero? SY. vah nil reticuit.
năm ŭt numerabatur forte argentum, intervenit
homŏ de inproviso: coepit clamare “[o] Aeschine,
haecin flagitia facere te! haec te admittere
indigna genere nostro!” DE. oh lacrumo gaudio!
410SY.“non tu hoc argentum perdi’ sed vitam tuam.”
DE. salvos sit! spero, est simili’ maiorum suom. SY. hui!
DE. Syre, praeceptorum plenust istorum ille. SY. phy!
domi habuit unde disceret. DE. fit sedulo:
nil praetermitto; consuefacio; denique
415inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium
iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi:
hoc facito.” SY. recte sane. DE.“hoc fugito.” SY. callide.
DE.“hoc laudist.” SY. istaec res est. DE.“hoc vitio datur.”
SY. probissime. DE. porro autem . . SY. non hercle otiumst
420nunc mi auscultandi. piscis ex sententia
nactus sum: î mihi ne corrumpantur cautiost.
nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea,
non facere vobis quae modo dixti; et quod queo
conservis ad eundem istunc praecipio modum:
425“hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum;
illud recte: iterum sic memento.” sedulo
moneo quae possum pro mea sapientia:
postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea,
inspicere iubeo et moneo quid facto usu’ sit.
430inepta haec esse nos quae facimus sentio;
verum quid facias? ut homost ita morem geras.
numquid vis? DE. mentem vobis meliorem dari.
SY. tu rus hinc ibi’? DE. recta. SY. nam quid tu hic agas,
ubi siquid bene praecipias nemo obtemperat?—
Demea
[recensere] 435ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram
rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet:
quando ita volt frater, de istoc ipse viderit.
sed quis ĭllic est procul quem video? estne Hegio
tribuli’ noster? si sati’ cerno is hĕrclest. vaha
440homo amicu’ nobis iam inde a puero (o di boni,
nĕ ĭlliu’ modĭ iam magna nobis civium
paenuriast), homo ăntiqua virtute ac fide!
haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
quam gaudeo! ubi etiam huiu’ generi’ reliquias
445restare video, [v]ah vivere etiam nunc lubet.
opperiar hominem hic ut salutem et conloquar.
HE. Pro dĭ ĭnmortales, facinus indignum, Geta!
quid narras! GE. sic est factum. HE. ex illan familia
tăm ĭnliberale facinus esse ortum! [o] Aeschine,
450pol haud paternum istuc dedisti. DE. vidĕlicet
de psaltria hac audivit: id ĭlli nunc dolet
alieno, pater is nihili pendit. ei mihi!
utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
HE. nisi facient quaĕ ĭllos aequomst, haud sic auferent.
455GE. in te spes omnis, Hegio, nobis sitast:
te solum habemu’, tŭ ĕs patronu’, tu pater:
ille tibi moriens nos commendavit senex:
si deseris tu periimus. HE. cavĕ dixeris:
neque faciam neque me sati’ pie posse arbitror.
460DE. adibo. salvere Hegionem plurumum
iubeo. HE. oh te quaerebam ipsum: salve, Demea.
DE. quid autem? HE. maior filius tuos Aeschinus,
quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
neque liberalis functus officiumst viri.
465DE. quid ĭstuc est? HE. nostrum amicum noras Simulum atque
aequalem. DE. quidni? HE. filiam eius virginem
vitiavit. DE. hem. HE. manĕ: nondum audisti, Demea,
quod est gravissimum. DE. an quid est etiam amplius?
HE. vero amplius; nam hoc quidĕm ferundum aliquo modost:
470persuasit nox amor vinum adulescentia:
humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis
venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidem dans, iurans sĕ ĭllam ducturum domum.
ignotumst tacitumst creditumst. virgo ex eo
475compressu gravida factast (mensi’ [hic] decumus est);
ill’ bonu’ vir nobis psaltriam, si dis placet,
paravit quicum vivat, illam deserit.
DE. pro certo tŭ ĭstaec dici’? HE. mater virginis
in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
480praeterea, ut captus[es]t servolorum, non malus
neque iners: alit illas, solus omnem familiam
sustentat: hunc abduce vinci, quaere rem.
GE. immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea.
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
485DE. pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam
scio. (PA. intus) miseram me, differor doloribus!
Iuno Lucina, fer opem! serva me obsecro! HE. hem
numnam illa quaeso parturit? GE. certe, Hegio. HE. em
illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:
490quod vos vis cogit id voluntate impetret.
haec primum ut fiant de͡os quaeso ut vobis decet.
sin aliter animu’ voster est, ego, Demea,
summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
cognatu’ mihi erat: una a pueris parvolis
495sumus educ[a]ti; una semper militiae et domi
fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.
quapropter nitar faciam experiar, denique
animam relinquam potiu’ quăm ĭllas deseram.
quid mihi respondes? DE. fratrem conveniam, Hegio;
499ªis quod mi de hac re dederit consilium id sequar.
500HE. sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
quam vos facillime agiti’, quam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles,
tam maxume vos aequo animo aequa noscere
oportet, si vos volti’ perhiberi probos.
505DE. redito: fient quae fieri aequomst omnia.
HE. decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.—
DE. non mĕ ĭndicente haec fiunt: utinam hic sit modo
defunctum! verum nimia illaec licentia
profecto evadit in aliquod magnum malum.
510ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam.
Bono animo fac sis, Sostrata, et ĭstam quod potes
fac consolere. ego Micionem, si apŭd forumst,
conveniam atque ut res gestast narrabo ordine:
sĭ est facturus ut sit officium suom,
515faciat; sin aliter de hac re est ei(u)s sententia,
respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam.
Actus II | Actus IV |