Jump to content

Adelphoe (ed. Kauer-Lindsay)/Actus IV

Unchecked
E Wikisource

 Actus III Actus V 

 iCtesipho Syrvs

[recensere]

 CT. Ain patrem hinc abisse rus? SY. iamdudum. CT. dic sodes. SY. apŭd villamst:
 nunc quom maxume operis aliquid facere credo. CT. utinam quidem!
quod cum salute ei(u)s fiat, ita se defetigarit velim
 520ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY. ita fiat, et ĭstoc siqui potis est rectiūs. CT. ita; nam hunc diem
misere nimi’ cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere.
 et ĭllud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia propest:
 quod si abesset longius,
 525 priu’ nox oppressisset illi quam huc revorti posset iterum.
 nunc ubi me illi[c] non videbit, iăm hŭc recurret, sat scio:

rogitabit mĕ ubi fuerim: “ego hodie toto non vidi die.”
quid dicam? SY. nilne in mentemst? CT. numquam quicquam. SY. tanto nequior.
cliens amicus hospes nemost vobis? CT. sunt: quid postea?
 530SY. hisce opera ut data sit? CT. quae non data sit? non potest fieri. SY. potest.
CT. interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SY. vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari!
quin tu otiosus esto: ego illi(u)s sensum pulchre calleo.
quom fervit maxume, tam placidum quăm ovem reddo. CT. quomodo?
 535SY. laudarier te audit lubenter: facio te apud illum deum;
virtutes narro. CT. meăs? SY. tuas: homini ilico lacrumae cadunt
quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. quidnamst? SY. lupus in fabula.
CT. pater est? SY. ipsust. CT. Syre, quid agimu’? SY. fuge modo intro; ego videro.
CT. siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? SY. potin ut desinas?

 iiDemea Ctesipho Syrvs

[recensere]

 540 DE. Nĕ ego homŏ sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium;
praeterea autem, dŭm ĭllum quaero, a villa mercennarium

vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio.
CT. Syre. SY. quid est? CT. men quaerit? SY. verum. CT. perii. SY. quin tu animo bono es.
DE. quid hŏc, malum, infelicitatis? nequeo sati’ decernere;
 545nisi me credo huic esse natum re͡i, ferundis miseriis.
primu’ sentio mala nostra, primu’ rescisco omnia,
primu’ porro obnuntio, aegre solu’ siquid fit fero.
SY. rideo hunc: primum a͡it se scire: is solu’ nescit omnia.
DE. nunc redeo, si forte frater redierit viso. CT. Syre,
 550obsecro vidĕ nĕ ĭlle huc prorsu’ se inruat. SY. etiam taces?
ego cavebo. CT. numquam hercle ego hodie istuc committam tibi;
nam me iăm ĭn cellam aliquam cŭm ĭlla concludam: id tutissimumst.
SY. age, tamen ego hŭnc amovebo.—DE. sed ĕccum sceleratum Syrum.
SY. non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.
 555scire equidem volŏ quot mihi sint domini: quaĕ haĕc est miseria?
DE. quid ĭlle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?
SY. quid, malum, “bone vir” mihi narras? equidem perii. DE. quid tibist?
SY. rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. hem quid narras? SY. em vide ŭt discidit labrum.
 560DE. quăm ŏb rem? SY. mĕ ĭnpulsore hanc emptam esse a͡it. DE. non tu e͡um rus hinc modo

produxe a͡ibas? SY. factum; verum venit post insaniens:
nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!
quem ego modŏ puerum tantillum in manibu’ gestavi meis.
DE. laudo: Ctesipho, patrissas: abĭ, virum te iudico.
 565SY. laudas? nĕ ĭlle continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. fortiter! SY. perquam, quia miseram mulierem et me servolum,
qui referire non audebam, vicit: hui perfortiter.
DE. non potuit melius. idĕm quod ego sentit tĕ ĕsse huic re͡i caput.
sed ĕstne frater intu’? SY. non est. DE. ubi ĭllum inveniam cogito.
 570SY. scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. DE. hem quid ais? SY. ita.
DE. dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. at nomen nescio
illi(u)s homini’, sed locum novi ubi sit. DE. dic ergo locum.
SY. nostin porticum apŭd macellum hanc de͡orsum? DE. quidni noverim?
SY. praeterito hac recta platea sursŭm: ubi eŏ veneris,
 575clivo’ de͡orsum vorsum est: hac te praecipitato. postea
est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est.
DE. quodnam? SY. illi[c] ubi etiam caprificu’ magna est. DE. novi. SY. hac pergito.
DE. id quidem angiportum non est pervium. SY. verum hercle. vah
censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi:

 580sane hac multo propius ibis et minŏr est erratio.
scin Cratini hui(u)s ditis aedis? DE. scio. SY. ubi eas praeterieris,
ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris,
ito ad dextram; priu’ quam ad portam venias, apud ipsum lacum
est pistrilla et exadvorsum fabrica: ibist. DE. quid ibĭ facit?
 585SY. lectulos—in sole—ilignis pedibu’ faciundos dedit.
DE. ubi poteti’ vos: bene sane. sed cesso ad eum pergere?—
SY. i sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.
Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur;
Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:
 590nam iăm abibo atque unum quicquid, quod quidem erĭt bellissimum,
carpam et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem.

 iiiMicio Hegio

[recensere]

MI. Ego in hac re nil reperio quăm ŏb rem lauder tanto opere, Hegio:
me͡um officium facio, quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
 595sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia non est a me factum agi’ gratias?
HE. ah minime: numquam te aliter atque es in animum induxi meum.
sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eăs, Micio,

atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri:
 600suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam.
MI. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu’. HE. bene facis:
năm et illi‹c› animum iam relevabi’, quae dolore ac miseria
tabescit, et tu͡o officio fueri’ functu’. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. immo ego ibo. HE. bene facis.
 605omnes, quibu’ res sunt minu’ secundae, mage sunt nescioquo modo
suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
propter suam inpotentiam se semper credunt claudier.
quapropter tĕ ĭpsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. et recte et verum dici’. HE. sequere me ergo hac intro. MI. maxume.

 ivAeschinvs

[recensere]

 610 Discrucior animi:
 610ª hocin de inproviso mali mihi obicĭ tantum
ut neque quid me faciam nec quid agam certu’ siem!
membra metu debilia sunt; animu’ timore obstipuit;
 pectore consistere nil consilĭ quit.
 613ªvah
 quo modo mĕ ĕx hac expediam turba?
 615 tanta nunc suspiciŏ de me incidit neque ea inmerito:

 616–17Sostrata credit mihi me psaltriam hănc emisse; id anus mi indicium fecit.

 năm ut hĭnc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico
accedo, rogito Pamphilā quid agat, iam partus adsiet,
 620e͡on obstetricem accersat. illa exclamat “abi abi iam, Aeschine,
sati’ diŭ dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides.”
“hem quid ĭstuc obsecro” inquam “est?” “valeas, habeas illam quae placet.”
sensi ilico id ĭllas suspicari, sed me reprehendi tamen
nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.

 625nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minimest opus
usquam ecferri. ac mitto: fieri potis est ut nequa exeat:
ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia:
egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad mĕ ăbductast domum.
haec adeo meă culpa fateor fieri: non me hanc rem patri,
 630utut erat gesta, indicasse. exorassem ut eam ducerem.
cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere!
nunc hoc primumst: ad ĭllas ibo ut purgem me; accedam ad fores.
perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.

heus heus Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.
 635prodit nescioquis: concedam huc.

 vMicio Aeschinvs

[recensere]

 MI. Ita uti dixi, Sostrata,
 facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sunt sciat.
 sed quis ostium hic pultavit? AE. pater hercle est: perii. MI. Aeschine,
AE. quid huĭc hic negotist? MI. tune has pepulisti fores?
(tacĕt. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est,
 640quandoquidem hoc numquam mihi ĭpse voluit credere.)
nil mihi respondes? AE. non equidem istas, quod sciam.
MI. ita? nam mirabar quid hĭc negoti esset tibi.
(erubuit: salva res est.) AE. dic sodes, pater,
tibi vero quid ĭstic est rei? MI. nil mihi quidem.
 645amicu’ quidam me a foro abduxit modo
huc—advocatum sibi. AE. quid? MI. ego dicam tibi:
habitant hic quaedam mulieres pauperculae;
ut opinor, e͡as non nosse te, et certo scio,
neque enĭm diu huc migrarunt. AE. quid tum postea?
 650MI. virgo est cum matre. AE. perge. MI. haec virgo orbast patre;
hic meus amicus illi genere est proxumus:
huic leges cogunt nubere hanc. AE. perii! MI. quid est?
AE. nil: recte: perge. MI. is venit ut secum avehat,
nam habitat Mileti. AE. hem virginem ut secum avehat?

 655MI. sic est. AE. Miletum usque obsecro? MI. ita. AE. animo malest.
quid ĭpsae? quid aiunt? MI. quid ĭllas censes? nil enim.
commenta mater est esse ex alio viro
nescioquo puerum natum, neque eum nominat;
priorem esse illum, non oportere huic dari.
 660AE. eho nonne haec iusta tibi videntur postea?
MI. non. AE. obsecro non? an ĭllam hinc abducet, pater?
MI. quid ĭllam nĭ ăbducat? AE. factum a vobis duriter
inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,
dicendum magis aperte, inliberaliter.
 665MI. quăm ŏb rem? AE. rogas me? quid ĭlli tandem creditis
fore animi misero quĭ ĭllam consuevit prior,
qui infelix haud scio an ĭllam misere nunc amet,
quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
abduci ab oculis? facinus indignum, pater!
 670MI. qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?
quor duxit alienam? AE. an sedere oportuit
domĭ virginem tam grandem dum cognatus huc
illim veniret exspectantem? haec, mi pater,
 675te dicere aequom fuit et id defendere.
MI. ridiculum! advorsumne illum causam dicerem
quoi veneram advocatu’? sed quid ĭsta, Aeschine,
nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?

quid lacrumas? AE. pater, obsecro, ausculta. MI. Aeschine, audivi omnia
 680et scio; nam tĕ amo, quo mage quaĕ agi’ curae sunt mihi.
AE. ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,
ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet
et me tuĭ pudet. MI. credo hercle, nam ingenium novi tuom
liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies.
 685in qua civitate tandem te arbitrare vivere?
virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere.
iăm ĭd peccatum primum sane magnum, at humanum tamen:
fecere alii saepe item boni. at postquam id ĕvenit, cedo
numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi
 690quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui,
qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.
prodidisti te et ĭllam miseram et gnatum, quod quidem ĭn te fuit.
quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?
et ĭllam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
 695nolim ceterarum rerum te socordem e͡odem modo.
bono animo es, duces uxorem. AE. hem. MI. bono animo es inquam. AE. pater,
obsecro, nunc ludi’ tu mē? MI. ego te? quăm ŏb rem? AE. nescio:
quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.
MI. abĭ domum ac de͡os conprecare ut uxorem accersas: abi.

 700AE. quid? iăm ŭxorem? MI. iam. AE. iam? MI. iam quantum potest. AE. di me, pater,
omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos.
MI. quid? quam illam? AE. aeque. MI. perbenigne. AE. quid? ĭlle ubist Milesius?
MI. periit abiit navem escendit. sed quor cessas? AE. abĭ, pater,
tu potius de͡os conprecare; nam tibi e͡os certo scio,
 705quo vir melior multo es quăm ego, obtemperaturos magis.
MI. ego eo intro ut quae opu’ sunt parentur: tu fac ŭt dixi, si sapis.—

AE. quid hŏc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?
si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret?
hic non amandus, hicine non gestandus in sinust? hem.
 710itaque adeo magnam mi iniicit su͡a commoditate curam
nĕ ĭnprudens forte faciam quod nolit: sciens cavebo.
 sed cesso ire intro, ne morae me͡is nuptiis egomet siem?

 viDemea

[recensere]

DE. Defessu’ sum ambulando: ut, Syre, te cum tua
monstratione magnu’ perdat Iuppiter!
 715perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum,
quo non? neque ĭlli fabrica ulla erat nec fratrem homo
vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi
certum obsidere est usque donec redierit.

 viiMicio Demea

[recensere]

MI. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
 720DE. sed ĕccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio.
MI. quidnam? DE. fero alia flagitia ad te ingentia
boni illi(u)s adulescentis. MI. ecce autem! DE. nova,
capitalia. MI. ohe iam. DE. ah nescis qui vir sit. MI. scio.
DE. ah stulte, tu de psaltria me somnias
 725agere: hoc peccatum in virginemst civem. MI. scio.
DE. oho scis et patere? MI. quidni patiar? DE. dic mihi,
non clamas? non insanis? MI. non: malim quidem . .
DE. puĕr natust. MI. di bene vortant! DE. virgo nil habet.
MI. audivi. DE. et ducenda indotatast. MI. scilicet.
 730DE. quid nunc futurumst? MI. id enĭm quod res ipsa fert:
illinc huc transferetur virgo. DE. o Iuppiter,
istocin pacto oportet? MI. quid faciam amplius?
DE. quid facias? si non ipsa re tibi ĭstuc dolet,
simulare certe est homini’. MI. quin iam virginem
 735despondi; res compositast; fiunt nuptiae;
dempsi metum omnem: haec mage sunt homini’. DE. ceterum
placet tibi factum, Micio? MI. non, si queam
mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero.
ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris:
 740si illud quod maxume opus est iactu non cadit,

illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.
DE. corrector! nemp’ tua arte viginti minae
pro psaltria periere: quae quantum potest
aliquo abiciundast, si non pretio at gratiis.
 745MI. neque est neque illam sane studeo vendere.
DE. quid igitur facies? MI. domi erit. DE. pro divom fidem!
meretrix et materfamilias una in domo?
MI. quor non? DE. sanum te credis esse? MI. equidem arbitror.
DE. ita me dĭ ament, ut video tuam ego ineptiam,
 750facturum credo ut habeas quicum cantites.
MI. quor non? DE. et nova nupta eadem haec discet? MI. scilicet.
DE. tŭ ĭnter eas restim ductans saltabis? MI. probe.
DE. probe? MI. et tu nobiscum una, si opu’ sit. DE. ei mihi!
non te haec pudent? MI. iam vero omitte, Demea,
 755tuam istanc iracundiam atque ita uti decet
hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.
ego hos convenio, post huc redeo.—DE. o Iuppiter,
hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam!
uxor sine dote veniet; intu’ psaltriast;
 760domu’ sumptuosa; adulescens luxu perditus;
senex delirans. ipsa si cupiat Salus,
servare prorsu’ non potest hanc familiam.

 Actus III Actus V