Jump to content

Adelphoe (ed. Kauer-Lindsay)/Actus V

Unchecked
E Wikisource

 Actus IV

 iSyrvs Demea

[recensere]

SY. Edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom:
 765abĭ. sed postquam intu’ sum omnium rerum satur,
prodeambulare huc lubitum est. DE. illud sis vide:
exemplum disciplina͞e! SY. ecce autem hic adest
senĕx noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. oh scelus!
SY. ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia?
 770DE. tun si meus esses, SY. dis quidem esses, Demea,
ac tu͡am rem constabilisses. DE. exempla omnibus
curarem ut esses. SY. quăm ŏb rem? quid feci? DE. rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod vix sedatum satis est, potatis, scelus,
 775quasi re bene gesta. SY. sane nollem huc exitum.

 iiDromo Syrvs Demea

[recensere]

DR. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. abi.—
DE. quid Ctesiphonem hic narrat? SY. nil. DE. eho carnufex,
est Ctesipho intu’? SY. non est. DE. quor hic nominat?
SY. est aliu’ quidam, parasitaster paullulus:
 780nostin? DE. iam scibo. SY. quid agi’? quŏ abis? DE. mitte me.

SY. noli inquam. DE. non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? SY. abît.—
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
 785nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum
aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam.

 iiiMicio Demea

[recensere]

MI. Parata a nobis sunt, ita ŭt dixi, Sostrata:
ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DE. ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
 790“o caelum, o terra, o maria Neptuni!” MI. em tibi!
rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet;
paratae lites: succurrendumst. DE. eccum adest
communi’ corruptela nostrum liberum.
MI. tandem reprime iracundiam atque ad te redi.
 795DE. repressi redii, mitto maledicta omnia:
rĕm ĭpsam putemu’. dictum hoc inter nos fuit
(ex tĕ adeo ortumst) ne tu curares meum
neve ego tuom? responde. MI. factumst, non nego.
DE. quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
 800quor emis amicam, Micio? numqui minus
mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi?
quando ego tuom non curo, ne cura meum.
MI. non aequom dici’. DE. non? MI. nam vetu’ verbum hoc quidemst,

communia esse amicorum inter se omnia.
 805DE. facete! nunc demum istaec nata oratiost?
MI. ausculta paucis nisi molestumst, Demea.
principio, si id te mordet, sumptum filii
quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites:
tŭ ĭllos duo olim pro re tolerabas tua,
 810quod sati’ putabas tua bona ambobus fore,
et me tum uxorem credidisti scilicet
ducturum. e͡andem illam rationem antiquam optine:
conserva quaere parce, fac quam plurumum
illis relinquas, gloriam tŭ ĭstam optine.
 815mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
de summa nil decedet: quod hĭnc accesserit
id de lucro putato esse omne. haec si voles
in animo vere cogitare, Demea,
et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.
 820DE. mitto rem: consuetudinem amborum . . MI. mane:
scio; istuc ibam. multa in homine, Demea,
signa insunt ex quibu’ coniectura facile fit,
duo quŏm idem faciunt saepe, ut possis dicere
“hoc licet inpune facere huic, illi non licet”,
 825non quo dissimili’ res sit sed quŏ ĭs qui facit.
quaĕ ego inesse illis video, ut confidam fore
ita ŭt volumu’. video [e͡os] sapere intellegere, in loco
vereri, inter se amare: scire est liberum

ingenium atque animum: quovis illos tu die
 830redducas. at enĭm metuas nĕ ăb re sint tamen
omissiores paullo. o noster Demea,
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus:
adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
 835quod ĭllos sat aetas acuet. DE. ne nimium modo
bonae tuae istae nos rationes, Micio,
et tuos iste animus aequo’ subvortat. MI. tace:
non fiet. mitte iăm ĭstaec; da te hodie mihi:
exporge frontem. DE. scilicet ita tempu’ fert:
 840faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio
cum primo luci ibo hinc. MI. de nocte censeo:
hodie modo hilarum te face. DE. et ĭstam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. pugnaveris:
eŏ pacto prorsum illi adligaris filium.
 845modo facito ut illam serves. DE. ego ĭstuc videro,
atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeter haec
meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
tăm ĕxcoctam reddam atque atram quam carbost. MI. placet:
 850nunc mihi videre sapere. atque equidem filium
tum, etiam si nolit, cogam ut cŭm ĭlla una cubet.
DE. derides? fortunatu’s qui isto animo sies.
ego sentio . . MI. ah pergisne? DE. iam iam desino.

MI. ĭ ĕrgo intro, et quoi re͡ist e͡i re͡i [hilarum] hunc sumamus diem.

 ivDemea

[recensere]

 855Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit
quin res aetas usu’ semper aliquid adportet novi,
aliquid moneat: ut ĭlla quae te scisse credas nescias,
et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.
quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc
 860iam decurso spatio omitto. id quăm ŏb rem? re ipsa repperi
facilitate nil esse homini meliu’ neque clementia.
id ĕsse verum ex mĕ ătque ex fratre quoivis facilest noscere.
ill’ su͡am semper egit vitam in otio, in conviviis,
clemens placidu’, nulli laedere os, adridere omnibus;
 865sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.
ego ĭlle agresti’ saevo’ tristi’ parcu’ truculentus tenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii,
alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum
facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam:
 870nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero,
odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.
illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,
illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertu’ sum;
illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.
 875ita eos meŏ labore eductos maxumo hic fecit suos

paullo sumptu: miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia.
age age, nunciam experiamur contra ecquid ego possiem
blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.
ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:
 880si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
deerit: id meă minime refert qui sum natu maxumus.

 vSyrvs Demea

[recensere]

SY. Heus Demea, orat frater ne abeas longius.
DE. quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur?
SY. recte. DE. optumest. (iam nunc haec tria primum addidi
 885praeter naturam: “o noster, quid fit? quid agitur?”)
servom haud inliberalem praebes te et tibi
lubens bene faxim. SY. gratiam habeo. DE. atqui, Syre,
hoc verumst et ĭpsa re experiere propediem.

=== vi Geta Demea ‹Syrvs›===
GE. Era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem
 890accersant. sed ĕccum Demeam. salvos sies.
DE. o qui vocare? GE. Geta. DE. Geta, hominem maxumi
preti te esse hodie iudicavi animo meo.
năm ĭs mihi profectost servo’ spectatus satis
quoi dominu’ curaest, ita uti tibi sensi, Geta,

 895et tibi ob eam rem, siquid usus venerit,
lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis,
et bene procedit.) GE. bonus es quŏm haĕc existumas.
DE. paullatim plebem primulum facio meam.

 viiAeschinvs Demea Syrvs Geta

[recensere]

AE. Occidunt mequidem dum nimi’ sanctas nuptias
 900studĕnt facere: in adparando consumunt diem.
DE. quid agitur, Aeschine? AE. ehĕm, pater mi, tŭ hĭc eras?
DE. tuos hercle vero et animo et natura pater,
qui tĕ amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum
uxorem accersi’? AE. cupio; verum hoc mihi moraest,
 905tibicina et hymenaeum qui cantent. DE. eho
vin tu huic seni auscultare? AE. quid? DE. missa haec face,
hymenaeum turbas lampadas tibicinas,
atque hanc in horto maceriam iubĕ dirui
quantum potest: hac transfer: unam fac domum;
 910transduce et matrem et familiam omnem ad nos. AE. placet,
pater lepidissime. DE.(euge! iam lepidus vocor.
fratri aedes fient perviae, turbam domum
adducet, [et] sumptu amittet multa: quid mea?
ego lepidus ineo gratiam. iubĕ nunciam
 915dinumeret illi Babylo viginti minas.)
Syre, cessas ire ac facere? SY. quid ago? DE. dirue.

tu ĭllas abi et transduce. GE. di tibi, Demea,
bene faciant, quom te video nostrae familiae
tăm ĕx animo factum velle. DE. dignos arbitror.—
 920quid tŭ ais? AE. sic opinor. DE. multo rectiust
quăm ĭllam puerperam hac nunc duci per viam
aegrotam. AE. nil enĭm meliu’ vidi, mi pater.
DE. sic soleo. sed ĕccum Micio egreditur foras.

 viiiMicio Demea Aeschinvs

[recensere]

MI. Iubĕt frater? ubi is est? tu[n] iubes hoc, Demea?
 925DE. ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus
quam maxume unam facere nos hanc familiam,
colere adiuvare adiungere. AE. ita quaeso, pater.
MI. haud aliter censeo. DE. immo hercle ita nobis decet.
primum hui(u)s uxorist mater. MI. est. quid postea?
 930DE. proba et modesta. MI. ita aiunt. DE. natu grandior.
MI. sciŏ. DE. parere iamdiu haec per annos non potest;
nec qui e͡am respiciat quisquam est: solast. MI. quăm hĭc rem agit?
DE. hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare.

MI. me ducere autem? DE. te. MI. me? DE. tĕ ĭnquam. MI. ineptis. DE. si tu sis homo,
 935hic faciat. AE. mi pater! MI. quid tŭ aŭtem huic, asine, auscultas? DE. nil agis:
fieri aliter non potest. MI. deliras. AE. sine te exorem. mi pater.
MI. insanis: aufer. DE. age, da veniam filio. MI. satĭn sanus es?

ego novo’ maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
 940AE. fac‹e›: promisi ego ĭllis. MI. promisti autem? de te largitor, puer.
DE. age, quid siquid te maius oret? MI. quasi non hoc sit maxumum.
DE. da veniam. AE. ne gravare. DE. fac, promitte. MI. non omittitis?
AE. non, nisi te exorem. MI. vis est haec quidem. DE. age prolixe, Micio.
MI. etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea
 945videtur, si vos tanto opere istuc volti’, fiat. AE. bene facis.
merito tĕ amo. DE. verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?)
MI. quid nunc quod restat? DE. Hegiō—est his cognatu’ proxumus
adfini’ nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MI. quid facere? DE. agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras:
 950huic demu’ qui fruatur. MI. paullum id autemst? DE. si multumst, tamen
faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur.
postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio,

bene et sapienter dixti dudum: “vitium commune omniumst
quod nimium ad rĕm ĭn senecta adtenti sumus”? hanc maculam nos decet
 955effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. MI. gaudeo.
 quid ĭstic? dabitur quando quidem hic volt. AE. mi pater!
 DE. nunc tu germanu’s pariter animo et corpore.
(suo sibi gladio hunc iugulo.)

 ixSyrvs Demea Micio Aeschinvs

[recensere]

SY. Factumst quod iussisti, Demea.
 960DE. frugi homo’s. ergo edepol hodie meă quidem sententia
iudico Syrŭm fieri esse aequom liberum. MI. istunc liberum?
quodnam ob factum? DE. multa. SY. o noster Demea, edepol vir bonu’s.
ego ĭstos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo:
docui monui bene praecepi semper quae potui omnia.
 965DE. res apparet. et quidĕm porro haec, opsonare cum fide,
scortum adducere, adparare de die convivium:
non mediocris hominis haec sunt officia. SY. o lepidum caput!

DE. postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit,
hic curavit: prodesse aequomst: alii meliores erunt.
 970denique hic volt fieri. MI. vin tu hoc fieri? AE. cupio. MI. si quidem hoc
volti’: Syre, eho ăccede huc ad me: liber esto. SY. bene facis.
omnibu’ gratiam habeo et se͡orsum tibi praeterea, Demea.
DE. gaudeo. AE. et ego. SY. credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium,
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam!
 975DE. optumam quidĕm mulierem. SY. et quidĕm tu͡o nepoti hui(u)s filio
hodie prima mammam dedit haec. DE. hercle vero serio,
siquidem prima dedit, haud dubiumst quin emitti aequom siet.
MI. ob eam rem? DE. ob eam. postremo a me argentum quantist sumito.
SY. di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant!
 980MI. Syre, processisti hodie pulchre. DE. siquidem porro, Micio,
tu tu͡om officium facies atque huic aliquid paullum prae manu
dederis, unde utatur, reddet tibi cito. MI. istoc vilius.
DE. frugi homost. SY. reddam hercle; da modo. AE. age, pater! MI. post consulam.
DE. faciet. SY. o vir optume! AE. o pater mi festivissime!
 985MI. quid ĭstuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?

“quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?” DE. dicam tibi:
ut id ŏstenderem, quod tĕ ĭsti facilem et festivom putant,
id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,
sed ĕx adsentando indulgendo et largiendo, Micio.
 990nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,
quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor,
missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet.
sed si [id] volti’ potiu’, quae vos propter adulescentiam
minu’ videti’, magis inpense cupiti’, consulitis parum,
 995haec reprehendere et corrigere me et [ŏb]secundare in loco,
ecce me qui id faciam vobis. AE. tibi, pater, permittimus:
plus scis quid opu’ factost. sed de fratre quid fiet? DE. sino:
habeat: in ĭstac finem faciat. MI. istuc recte. Cantor. plaudite!

 Actus IV