Jump to content

Aeneis/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber I
inter 29 et 19 a.Ch.n.

Liber II 


Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena  A
carmen, et egressus silvis vicina coëgi  B
ut quamvis avido parerent arva colono,  C
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis  D

Arma virumque canō, Trōiae qui prīmus ab ōris
Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit
lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram;
multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,  5
īnferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,
Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō,
quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs  10
impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōni,
Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī;
quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam  15
posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma,
hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,
sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

'Prōgeniem' sed enim 'Trōiānō ā sanguine dūcī
'audierat' Tyriās ōlim quae verteret arcēs;  20
hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.
Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,
prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs
necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs  25
exciderant animō: manet altā mente repostum
iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae,
et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs.

Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō
Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,  30
arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
errābant, āctī fātīs, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

Vix ē cōnspectū Siculae tellurīs in altum
vēla dabant laetī, et spūmās salis aere ruēbant,  35
cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam,
nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem?
Quippe vetor fātīs. Pallāsne exūrere classem
Argīvom atque ipsōs potuit submergere pontō,  40
ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?
Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,
dīsiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,
illum expīrantem trānsfixō pectore flammās
turbine corripuit scopulōque īnfixit acūtō.  45
Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque
et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs
bella gerō! Et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat
praeterea, aut supplex ārīs impōnet honōrem?'

Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns  50
nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,
Aeoliam venit. Hīc vastō rēx Aeolus antrō
luctantīs ventōs tempestātēsque sonōrās
imperiō premit ac vinclīs et carcere frēnat.
Illī indignantēs magnō cum murmure montis  55
circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās.
Nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum
quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns speluncīs abdidit ātrīs,  60
hōc metuēns, mōlemque et montēs insuper altōs
imposuit, rēgemque dedit, quī foedere certō
et premere et laxās scīret dāre iussus habēnas.
Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:

'Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx  65
et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō,
gens inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,
Īlium in Ītaliam portans victōsque Penatēs:
incute vim ventīs submersāsque obrue puppīs,
aut age dīversōs et dīssice corpora pontō.  70
Sunt mihi bis septem praestantī corpore Nymphae,
quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
cōnūbiō iungam stabilī propriamque dicābō,
omnīs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs
exigat, et pulchrā faciat tē prōle parentem.'  75

Aeolus haec contrā: 'Tuus, ō rēgīna, quid optes
explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.
Tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum
nimbōrumque facis tempestātumque potentem.'  80

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
impulit in latus: ac ventī, velut agmine factō,
quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs
ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs  85
Āfricus, et vāstōs volvunt ad lītora flūctūs.
Īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum.
Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra.
Intonuēre polī, et crēbris micat ignibus aethēr,  90
praesentemque virīs intentant omnia mortem!

Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra:
ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās
tālia vōce refert: 'Ō terque quaterque beātī,
quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs  95
contigit oppetere! Ō Danaum fortissime gentis
Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs
nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā?
saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns
Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs  100
scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?'

Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella
vēlum adversa ferit, fluctūsque ad sīdera tollit.
Franguntur rēmī; tum prōra āvertit, et undīs
dat latus; īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.  105
Hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns
terram inter flūctūs aperit; furit aestus harēnīs.
Trīs Notus abreptas in saxa latentia torquet—
saxa vocant Italī mediīs quae in flūctibus 'Ārās'
dorsum immāne marī summō— trīs Eurus ab altō  110
in brevia et Syrtīs urget, miserābile vīsū,
inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
Ūnam, quae Lyciōs fidumque vehēbat Orontēn,
ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
in puppim ferit: excutitur prōnusque magister  115
volvitur in caput; ast illam ter flūctus ibīdem
torquet āgens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Adpārent rārī nantēs in gurgite vāstō,
arma virum, tabulaeque, et Trōia gāza per undās.
Iam validam Īlionei nāvem, iam fortis Achātae,  120
et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt.

Intereā magnō miscērī murmure pontum,
ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus, et īmīs  125
stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus; et altō
prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae, tōtō videt aequore classem,
flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā,
nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.  130
Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

'Tantane vōs generis tenuit fidūcia vestri?
Iam caelum terramque meō sine nūmine, ventī,
miscēre, et tantās audētis tollere mōlēs?
Quōs ego — sed mōtōs praestat compōnere flūctūs.  135
Post mihi nōn similī poenā commissa luētis.
Mātūrātē fugam, rēgīque haec dīcite vestrō:
'Nōn illī imperium pelagī saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum'. Tenet ille immānia saxa,
vestrās, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā  140
Aeolus, et clausō ventōrum carcere rēgnet.'

Sīc ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
collēctāsque fugat nūbēs, sōlemque redūcit.
Cȳmothoē simul et Trītōn adnīxus acūtō
dētrūdunt nāvīs scopulō; levat ipse tridentī;  145
et vāstās aperit syrtīs, et temperat aequor,
atque rotīs summās levibus perlābitur undās.

Ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est
sēditiō, saevitque animīs ignōbile volgus,
iamque facēs et saxa volant — furor arma ministrat;  150
tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem
conspexēre, silent, arrectīsque auribus adstant;
ille regit dictīs animōs, et pectora mulcet,—
sīc cunctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam
prospiciēns genitor caelōque invectus apertō  155
flectit equōs, currūque volāns dat lōra secundō.

Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora, cursū
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.
Est in sēcessū longō locus: īnsula portum
efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō  160
frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminīque minantur
in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē
aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs
dēsuper horrentīque ātrum nemus imminet umbrā.  165
Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum,
intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,
nymphārum domus: hīc fessās nōn vincula nāvīs
ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.
Hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omnī  170
ex numerō subit; ac magnō tellūris amōre
ēgressī optātā potiuntur Trōes harēnā,
et sale tābentīs artūs in lītore pōnunt.
Ac prīmum silicī scintillam excūdit Achātēs,
succēpitque ignem foliīs, atque ārida circum  175
nūtrīmenta dedit, rapuitque in fōmite flammam.
Tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma
expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās
et torrēre parant flammīs et frangere saxō.

Aenēās scopulum intereā cōnscendit, et omnem  180
prōspectum lātē pelago petit, Anthea sī quem
iactātum ventō videat Phrygiāsque biremīs,
aut Capyn, aut celsīs in puppibus arma Caicī.
Nāvem in cōnspectū nūllam, trīs lītore cervōs
prōspicit errantīs; hōs tōta armenta sequuntur  185
ā tergō, et longum per vallīs pāscitur agmen.
Constitit hīc, arcumque manū celerīsque sagittās
corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs;
ductōrēsque ipsōs prīmum, capita alta ferentis
cornibus arboreīs sternit, tum volgus, et omnem  190
miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humī, et numerum cum nāvibus aequet.
Hinc portum petit, et sociōs partītur in omnīs.
Vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs  195
lītore Trīnacriō dederatque abeuntibus hērōs
dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:

'Ō sociī —neque enim ignārī sumus ante malōrum—
Ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.
Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantīs  200
accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa
expertī: revocāte animōs, maestumque timōrem
mittite: forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.
Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum
tendimus in Latium; sēdēs ubi fāta quiētas  205
ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trōiae.
Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.'

Tālia voce refert, curīsque ingentibus aeger
spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.
Illī sē praedae accingunt, dapibusque futūrīs;  210
tergora dīripiunt costīs et viscera nūdant;
pars in frusta secant veribusque trementia fīgunt;
lītore aēna locant aliī, flammāsque ministrant.
Tum vīctū revocant vīrēs, fūsīque per herbam
implentur veteris Bacchī pinguisque ferīnae.  215
Postquam exēmpta famēs epulīs mēnsaeque remōtae,
āmissōs longō sociōs sermōne requīrunt,
spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant,
sīve extrēma patī nec iam exaudīre vocātōs.
Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Orontī,  220
nunc Amycī cāsum gemit et crudēlia sēcum
fāta Lycī, fortemque Gyān, fortemque Cloanthum.

Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summō
despiciēns mare vēlivolum terrasque iacentēs
lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī  225
cōnstitit, et Libyae dēfīxit lūmina rēgnis.
Atque illum tālis iactantem pectore cūras
trīstior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentēs
adloquitur Venus: 'Ō quī rēs hominumque deumque
aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs,  230
quid meus Aenēās in tē committere tantum,
quid Trōes potuēre, quibus, tot fūnera passīs,
cūnctus ob Ītaliam terrārum clauditur orbis?
Certē hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annīs,
hinc fore ductōrēs, revocāto ā sanguine Teucrī,  235
quī mare, quī terrās omnī diciōne tenērent,
pollicitus, quae tē, genitor, sententia vertit?
Hōc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruīnas
sōlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;
nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus actōs  240
insequitur. Quem dās fīnem, rēx magne, labōrum?
Antēnor potuit, mediīs ēlapsus Achīvīs,
Illyricōs penetrāre sinūs, atque intima tūtus
rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
unde per ōra novem vāsto cum murmure montis  245
it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.
Hīc tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et gentī nōmen dedit, armaque fīxit
Trōiā; nunc placidā compostus pāce quiēscit:
nōs, tuā prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem,  250
nāvibus -īnfandum!- āmissīs, ūnīus ob īram
prōdimur atque Italīs longe disiungimur ōrīs.
Hic pietātis honōs? Sīc nōs in scēptra repōnis?'

Ollī subrīdēns hominum sator atque deōrum,
vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,  255
ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:
'Parce metū, Cytherea: mānent immōta tuōrum
fāta tibī; cernes urbem et prōmissa Lavīnī
moenia, sublīmemque ferēs ad sīdera caelī
magnanimum Aenēān; neque mē sententia vertit.  260
Hīc tibi -fābor enim, quandō haec tē cūra remordet,
longius et volvēns fātōrum arcāna movēbo-
bellum īngens geret Ītalia, populōsque ferōces
contundet, mōrēsque virīs et moenia pōnet,
tertia dum Latiō regnantem vīderit aestās,  265
ternaque trānsierint Rutulīs hiberna subactīs.
At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlo
additur —Īlus erat, dum rēs stetit Īlia regnō,—
trīgintā magnōs volvendīs mensibus orbīs
imperiō explēbit, regnumque ab sēde Lavīnī  270
transferet, et longam multā vī mūniet Albam.
Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs
gente sub Hectoreā, dōnec rēgīna sacerdōs,
Mārte gravis, geminam partū dabit Īlia prōlem.
Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus  275
Rōmulus excipiet gentem, et Māvortia condet
moenia, Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.
Hīs ego nec mētās rērum nec tempora pōnō;
imperium sine fīne dedī. Quīn aspera Iūnō,
quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatīgat,  280
cōnsilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Rōmānōs rērum dominōs gentemque togātam:
sīc placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās,
cum domus Assaracī Phthīam clārāsque Mycēnās
servitiō premet, ac victīs dominābitur Argīs.  285
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
imperium Ōceanō, fāmam quī terminet astrīs,—
Iūlius, ā magnō demissum nōmen Iūlō.
Hunc tū ōlim caelo, spoliīs Orientis onustum,
accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque vōtīs.  290
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;
cāna Fidēs, et Vesta, Remō cum frātre Quirīnus,
iūra dabunt; dīrae ferrō et compāgibus artīs
claudentur bellī portae; Furor impius intus,
saeva sedēns super arma, et centum vīnctus aēnīs  295
post tergum nōdīs, fremet horridus ōre cruentō.'

Haec ait, et Māiā genitum demittit ab altō,
ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs
hospitiō Teucrīs, nē fātī nescia Dīdō
fīnibus arcēret: volat ille per āera magnum  300
rēmigiō alārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs.
Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poenī
corda volente deō; in primīs rēgīna quiētum
accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,  305
ut prīmum lūx alma data est, exīre locōsque
explorāre novōs, quās ventō accesserit ōrās,
quī teneant -nam inculta videt- hominēsne feraene,
quaerere cōnstituit, sociīsque exācta referre
Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā  310
arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs
occulit; ipse ūnō graditur comitātus Achātē,
bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
virginis ōs habitumque gerēns, et virginis arma  315
Spartānae, vel quālis equōs Threissa fatīgat
Harpalycē, volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umerīs dē mōre habilem suspenderat arcum
vēnātrīx, dederatque comam diffundere ventīs,
nūda genū, nōdōque sinus collecta fluentīs.  320
Ac prior: 'Heus' inquit 'iuvenēs, monstrāte meārum
vīdistis sī quam hīc errantem forte sorōrum,
succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis,
aut spūmantis aprī cursum clāmōre prementem.'

Sic Venus; et Veneris contrā sīc fīlius ōrsus:  325
'Nūlla tuārum audīta mihī neque vīsa sorōrum—
Ō quam tē memorem, virgō? Namque haud tibi vultus
mortālis, nec vōx hominem sonat: Ō, dea certē—
an Phoebī soror? an nymphārum sanguinis ūnā?—
Sīs fēlīx, nostrumque levēs, quaecumque, labōrem,  330
et, quō sub caelō tandem, quibus ōrbis in ōris
iactēmur, doceās. Ignārī hominumque locōrum-
que errāmus, ventō hūc vāstīs et flūctibus acti:
multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.'

Tum Venus: 'Haud equidem tālī mē dignor honōre;  335
virginibus Tyriīs mōs est gestāre pharetram,
purpureōque altē sūrās vincīre cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem;
sed fīnēs Libycī, genus intractābile bellō.
Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,  340
germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.

'Huic coniūnx Sychaēus erat, dītissimus aurī
Phoenīcum, et magnō miserae dīlēctus amōre,
cui pater intāctam dederat, prīmīsque iugārat  345
ōminibus. Sed rēgna Tyrī germānus habebat
Pygmaliōn, scelere ante aliōs immānior omnēs.
Quōs inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
impius ante ārās, atque aurī caecus amōre,
clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum  350
germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
multa malus simulans, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō
coniugis, ōra modīs attollēns pallida mīrīs,
crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferrō  355
nūdāvit, caecumque domus scelus omne retēxit.
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
auxiliumque viae veterēs tellūre reclūdit
thēsaurōs, ignūtum argentī pondus et aurī.
Hīs commōta fugam Dīdō sociōsque parabat:  360
conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyrannī
aut metus ācer erat; nāvīs, quae forte parātae,
corripiunt, onerantque aurō: portantur avārī
Pygmaliōnis opēs pelagō; dux fēmina factī.
Dēvēnēre locōs, ubi nunc ingentia cernēs  365
moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
mercātīque solum - factī dē nōmine Byrsam -
taurīnō quantum possent circumdare tergō.
Sed vōs quī tandem, quibus aut vēnistis ab ōris,
quōve tenētis iter? 'Quaerentī tālibus ille  370
suspīrāns, īmōque trahēns ā pectore vōcem:

'Ō dea, sī prīmā repetēns ab orīgine pergam,
et vacet annālīs nostrōrum audīre labōrum,
ante diem clausō compōnat Vesper Olympō.
Nōs Trōiā antīquā, sī vestrās forte per aurīs  375
Trōiae nōmen iit, dīversa per aequora vectōs
forte suā Libycīs tempestās adpulit ōris.
Sum pius Aenēās, raptōs quī ex hoste Penātes
classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus.
Ītaliam quaerō patriam et genus ab Iove summō.  380
Bis dēnīs Phrygium conscendī nāvibus aequor,
mātre deā monstrānte viam, data fāta secūtus;
vix septem convulsae undīs Eurōque supersunt.
Ipse ignōtus, egēns, Libyae dēserta perāgro,
Eurōpā atque Asiā pulsus.' Nec plūra querentem  385
passa Venus mediō sīc interfāta dolōre est:

'Quisquis es, haud, crēdō, invīsus caelestibus aurās
vītālīs carpīs, Tyriam quī advēneris urbem.
Perge modo, atque hinc tē rēgīnae ad līmina perfer,
Namque tibī reducēs sociōs classemque relātam  390
nūntiō, et in tūtum versīs Aquilōnibus actam,
nī frūstrā augurium vānī docuēre parentēs.
Aspice bis sēnōs laetantīs agmine cycnōs,
aetheriā quōs lāpsa plagā Iovis āles apertō
turbābat caelō; nunc terrās ōrdine longō  395
aut capere, aut captās iam dēspectāre videntur:
ut reducēs illī lūdunt stridentibus ālis,
et coetū cīnxēre polum, cantusque dedēre,
haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuōrum
aut portum tenet aut plēnō subit ōstia vēlō.  400
Perge modo, et, quā tē dūcit via, dīrige gressum.'

Dīxit, et āvertēns roseā cervīce refulsit,
ambrosiaeque comae dīvīnum vertice odorem
spīrāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad īmōs,
et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem  405
adgnōvit, tālī fugientem est vōce secūtus:
'Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsīs
lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram
nōn datur, ac vērās audīre et reddere vōcēs?'

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit:  410
at Venus obscūrō gradientīs aere saepsit,
et multō nebulae circum dea fūdit amictū,
cernere nē quis eōs, neu quis contingere posset,
mōlīrīve moram, aut veniendī poscere causās.
Ipsa Paphum sublīmis abit, sēdēsque revīsit  415
laeta suās, ubi templum illī, centumque Sabaeō
tūre calent ārae, sertisque recentibus halant.

Corripuēre viam interea, quā sēmita monstrat.
Iamque ascendēbant collem, qui plūrimus urbī
imminet, adversāsque adspectat dēsuper arcēs.  420
Mīrātur mōlem Aenēās, māgālia quondam,
mīrātur portās strepitumque et strāta viārum.
Īnstant ārdentēs Tyriī pars dūcere mūrōs,
mōlīrīque arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optāre locum tectō et conclūdere sulcō.  425
Iūra magistrātūsque legunt sanctumque senātum;
hīc portūs aliī effodiunt; hīc alta theātrīs
fundāmenta locant aliī, immānīsque columnās
rūpibus excīdunt, scaenīs decora alta futūrīs.
Quālis apēs aestāte novā per flōrea rūra  430
exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs
ēdūcunt fētūs, aut cum līquentia mella
stīpant et dulcī distendunt nectare cellās,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine factō
ignāvum fūcōs pecus ā praesēpibus arcent:  435
fervet opus, redolentque thymō fragrantia mella.
'Ō fortūnātī, quōrum iam moenia surgunt!'
Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.
Īnfert sē saeptus nebulā, mīrābile dictū,
per mediōs, miscetque virīs, neque cernitur ūllī.  440

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrā,
quō primum iactāti undīs et turbine Poenī
effōdēre locō signum, quod rēgia Iūnō
monstrārat, caput ācris equī; sīc nam fore bellō
ēgregiam et facilem vīctū per saecula gentem.  445
Hīc templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Dīdō
condēbat, dōnīs opulentum et nūmine dīvae,
aerea cui gradibus surgēbant līmina, nexae-
que aere trabēs, foribus cardō strīdēbat aēnis.
Hōc prīmum in lūcō nova rēs oblāta timōrem  450
lēniit, hīc prīmum Aenēās sperāre salūtem
ausus, et adflīctīs melius cōnfīdere rēbus.
Namque sub ingentī lustrat dum singula templō,
rēgīnam opperiēns, dum, quae fortūna sit urbi,
artificumque manūs intrā sē operumque labōrem  455
mīrātur, videt Īliacās ex ordine pugnās,
bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem,
Atrīdās, Priamumque, et saevum ambōbus Achillem.
Cōnstitit, et lacrimāns, 'Quis iam locus' inquit 'Achātē,
quae regiō in terrīs nostrī non plēna labōris?  460
Ēn Priamus! Sunt hīc etiam sua praemia laudī;
sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem.'
Sīc ait, atque animum pictūrā pāscit inānī,
multa gemēns, largōque ūmectat flūmine vultum.  465

Namque vidēbat, utī bellantēs Pergama circum
hāc fugerent Graiī, premeret Trōiāna iuventūs,
hāc Phryges, īnstāret currū cristātus Achillēs.
Nec procul hinc Rhēsī niveīs tentōria vēlīs
adgnōscit lacrimāns, prīmō quae prōdita somnō  470
Tӯdīdēs multā vāstābat caede cruentus,
ardentīsque āvertit equōs in castra, prius quam
pābula gustāssent Trōiae Xanthumque bibissent.
Parte aliā fugiēns amissis Trōilus armīs,
īnfēlīx puer atque impār congressus Achillī,  475
fertur equīs, currūque haeret resupīnus inānī,
lōra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
per terram, et versā pulvis īnscrībitur hastā.
Intereā ad templum nōn aequae Palladis ībant
crīnibus Īliadēs passīs peplumque ferēbant,  480
suppliciter trīstēs et tūnsae pectora palmīs;
dīva solō fixōs oculōs āversa tenēbat.
Ter circum Īliacōs raptāverat Hectora mūrōs,
exanimumque aurō corpus vendēbat Achillēs.
Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab īmō,  485
ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amīcī,
tendentemque manūs Priamum cōnspexit inermīs.
Sē quoque prīncipibus permixtum adgnōvit Achīvīs,
Ēōāsque aciēs et nigrī Memnonis arma.
Dūcit Amazonidum lūnātīs agmina peltis  490
Penthesilēa furēns, mediīsque in mīlibus ārdet,
aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
bellātrīx, audetque virīs concurrere virgō.

Haec dum Dardaniō Aenēae mīranda videntur,
dum stupet, obtūtūque haeret dēfixus in ūnō,  495
rēgīna ad templum, fōrmā pulcherrima Dīdō,
incessit magnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurōtae rīpīs aut per iuga Cynthī
exercet Dīāna chorōs, quam mīlle secūtae
hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharetram  500
fert umerō, gradiēnsque deās superēminet omnīs:
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus:
tālis erat Dīdō, tālem sē laeta ferēbat
per mediōs, īnstāns operī rēgnisque futūrīs.
Tum foribus dīvae, mediā testūdine templī,  505
saepta armīs, soliōque altē subnīxa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque labōrem
partibus aequābat iustīs, aut sorte trahebat:
cum subitō Aenēās concursū accēdere magnō
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,  510
Teucrōrumque aliōs, āter quōs aequore turbō
dispulerat penitusque aliās āvexerat ōras.
Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs
laetitiāque metūque; avidī coniungere dextrās
ardebant; sed rēs animōs incognita turbat.  515
Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amictī,
quae fortūna virīs, classem quō lītore linquant,
quid veniant; cūnctīs nam lēctī nāvibus ībant,
ōrantēs veniam, et templum clāmōre petēbant.

Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī,  520
maximus Īlioneus placidō sīc pectore coepit:
'Ō Rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem
iūstitiāque dedit gentīs frēnāre superbās,
Trōēs tē miserī, ventīs maria omnia vectī,
ōrāmus, prohibē īnfandōs a nāvibus ignīs,  525
parce piō generī, et propius rēs aspice nostrās.
Nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre Penātīs
vēnimus, aut raptās ad lītora vertere praedās;
nōn ea vīs animō, nec tanta superbia victīs.
Est locus, Hesperiam Grāiī cognōmine dīcunt,  530
terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae;
Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs
Ītaliam dīxisse ducis dē nōmine gentem.
Hic cursus fuit:
cum subitō adsurgēns flūctū nimbōsus Orīōn  535
in vada caeca tulit, penitusque procācibus austrīs
perque undās, superante salō, perque invia saxa
dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.
Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara mōrem
permittit patria? Hospitiō prohibēmur harēnae;  540
bella cient, prīmāque vetant cōnsistere terrā.
Sī genus hūmānum et mortālia temnitis arma
at spērāte deōs memorēs fandī atque nefandī.

'Rēx erat Aenēās nōbīs, quō iūstior alter,
nec pietāte fuit, nec bellō māior et armīs.  545
Quem sī fāta virum servant, sī vēscitur aurā
aetheriā, neque adhūc crūdēlibus occubat umbrīs,
nōn metus; officiō nec tē certasse priōrem
paeniteat. Sunt et Siculīs regiōnibus urbēs
armaque, Trōiānōque ā sanguine clārus Acestēs.  550
Quassātam ventīs liceat subdūcere classem,
et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmōs:
sī datur Ītaliam, sociīs et rēge receptō,
tendere, ut Ītaliam laetī Latiumque petāmus;
sīn absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum,  555
pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūlī,
at freta Sīcaniae saltem sēdēsque parātās,
unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acestēn.'

Tālibus Īlioneus; cūnctī simul ōre fremēbant
Dardanidae.  560

Tum breviter Dīdō, vūltum dēmissa, profātur:
'Solvite corde metum, Teucrī, sēclūdite cūrās.
Rēs dūra et rēgnī novitās mē tālia cōgunt
mōlīrī, et lātē fīnīs custōde tuērī.
Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem,  565
virtūtēsque virōsque, aut tantī incendia bellī?
Nōn obtūnsa adeō gestāmus pectora Poenī,
nec tam āversus equōs Tyriā Sōl iungit ab urbe.
Seu vōs Hesperiam magnam Sāturniaque arva,
sīve Erycis fīnīs rēgemque optātis Acestēn,  570
auxiliō tūtōs dīmittam, opibusque iuvābō.
Vultis et hīs mēcum pariter cōnsīdere rēgnīs?
Urbem quam statuō vestra est, subdūcite nāvīs;
Trōs Tyriusque mihī nūllō discrīmine agētur.
Atque utinam rēx ipse Notō compulsus eōdem  575
adforet Aenēās! Equidem per lītora certōs
dīmittam et Libyae lustrāre extrēma iubēbō,
sī quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat.'

Hīs animum arrēctī dictīs et fortīs Achātēs
et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem  580
ārdēbant. Prior Aenēān compellat Achātēs:
'Nāte deā, quae nunc animō sententia surgit?
omnia tūta vides, classem sociōsque receptōs.
Ūnus abest, mediō in flūctū quem vīdimus ipsī
submersum; dictīs respondent cētera mātris.'  585

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
scindit sē nūbēs et in aethera pūrgat apertum.
Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,
ōs umerōsque deō similis; namque ipsa decōram
caesariem nātō genetrīx lūmenque iuventae  590
purpureum et laetōs oculīs adflārat honōrēs:
quāle manūs addunt eborī decus, aut ubi flāvō
argentum Pariusve lapis circumdatur aurō.

Tum sīc rēgīnam adloquitur, cūnctīsque repente
imprōvīsus ait: 'Cōram, quem quaeritis, adsum,  595
Trōius Aenēās, Libycīs ēreptus ab undīs.
Ō sōla infandōs Trōiae miserāta labōrēs,
quae nōs, rēliquiās Danaum, terraeque marīsque
omnibus exhaustīs iam cāsibus, omnium egēnōs,
urbe, domō, sociās, gratēs persolvere dignās  600
nōn opis est nostrae, Dīdō, nec quidquid ubīque est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dī tibi, sī qua piōs respectant nūmina, sī quid
usquam iūstitia est et mens sibi cōnscia rēctī,
praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt  605
saecula? Quī tantī tālem genuēre parentēs?
In freta dum fluviī current, dum montibus umbrae
lūstrābunt convexa, polus dum sīdera pascet,
semper honōs nomenque tuum laudesque manēbunt,
quae mē cumque vocant terrae.' Sīc fātus, amīcum  610
Īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
post aliōs, fortemque Gyān fortemque Cloanthum.

Obstipuit prīmō aspectū Sīdōnia Dīdō,
cāsū deinde virī tantō, et sīc ōre locūta est:
'Quis tē, nāte deā, per tanta perīcula cāsus  615
īnsequitur? Quae vīs immānibus applicat ōrīs?
Tūne ille Aenēās, quem Dardaniō Anchīsae
alma Venus Phrygiī genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum meminī Sīdōna venīre
fīnibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem  620
auxiliō Bēlī; genitor tum Bēlus opīmam
vāstābat Cyprum, et victor diciōne tenēbat.
Tempore iam ex illō cāsus mihi cognitus urbis
Trōiānae nōmenque tuum rēgēsque Pelasgī.
Ipse hostīs Teucrōs īnsignī laude ferēbat,  625
sēque ortum antīquā Teucrōrum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, Ō tēctīs, iuvenēs, succēdite nostrīs.
Mē quoque per multōs similis fortūna labōrēs
iactātam hāc dēmum voluit cōnsistere terrā.
Nōn ignāra malī, miserīs succurrere discō.'  630

Sīc memorat; simul Aenēān in rēgia dūcit
tēcta, simul dīvum templīs indīcit honōrem.
Nec minus intereā sociīs ad lītora mittit
vīgintī taurōs, magnōrum horrentia centum
terga suum, pinguīs centum cum mātribus agnōs,  635
mūnera laetitiamque diēī.

At domus interior rēgālī splendida luxū
īnstruitur, mediīsque parant convīvia tēctīs:
arte labōrātae vestēs ostrōque superbō,
ingēns argentum mēnsīs, caelātaque in aurō  640
fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
per tot ducta virōs antīquā ab orīgine gentis.

Aenēās -neque enim patrius cōnsistere mentem
passus amor- rapidum ad nāvīs praemittit Achātēn,
Ascaniō ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;  645
omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Īliacīs ērepta ruīnīs,
ferre iubet, pallam signīs aurōque rigentem,
et circumtextum croceō vēlāmen acanthō,
ōrnātūs Argīvae Helenae, quōs illa Mycēnis,  650
Pergama cum peteret inconcessōsque hymenaeōs,
extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum:
praetereā scēptrum, Īlionē quod gesserat ōlim,
maxima nātārum Priamī, collōque monile
bācātum, et duplicem gemmīs aurōque corōnam.  655
Haec celerāns iter ad nāvīs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
cōnsilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupīdō
prō dulcī Ascaniō veniat, dōnīsque furentem
incendat rēgīnam, atque ossibus implicet ignem;  660
quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguīs;
ūrit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.
Ergō hīs āligerum dictīs adfātur Amōrem:

'Nāte, meae vīrēs, mea magna potentia sōlus,
nāte, patris summī qui tēla Typhōia temnis,  665
ad tē cōnfugiō et supplex tua nūmina poscō.
Frāter ut Aēnēas pelagō tuus omnia circum
lītora iactētur odiīs Iūnonis acerbae,
nōta tibi, et nostrō doluistī saepe dolōre.
Hunc Phoenissa tenet Dīdō blandīsque morātur  670
vōcibus; et vereor, quō sē Iūnōnia vertant
hospitia; haud tantō cessābit cardine rērum.
Quōcircā capere ante dolīs et cīngere flammā
rēgīnam meditor, nē quō sē nūmine mutet,
sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre.  675
Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem.
Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem
Sīdoniam puer īre parat, mea māxima cūra,
dōna ferēns, pelagō et flammīs restantia Trōiae:
hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra  680
aut super Īdalium sacrātā sēde recondam,
nē quā scire dolōs mediusve occurrere possit.
Tū faciem illīus noctem nōn amplius ūnam
falle dolō, et nōtōs puerī puer indue vultūs,
ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Dīdō  685
rēgālīs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexūs atque ōscula dulcia fīget,
occultum īnspīrēs ignem fallāsque venēnō.'

Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis, et ālās
exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūlī.  690
At Venus Ascaniō placidam per membra quiētem
īnrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs
Īdaliae lūcōs, ubi mollis amāracus illum
flōribus et dulcī adspīrāns complectitur umbrā.

Iamque ībat dictō pārēns et dōna Cupidō  695
rēgia portābat Tyriīs, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs
aureā composuit spondā mediamque locāvit.
Iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs
conveniunt, strātōque super discumbitur ostrō.  700
Dant famulī manibus lymphās, Cereremque canistrīs
expediunt, tōnsīsque ferunt mantēlia vīllīs.
Quīnquāgīnta intus famulae, quibus ōrdine longō
cūra penum struere, et flammīs adolēre Penātis;
centum aliae totidemque parēs aetāte ministri,  705
quī dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.
Nec nōn et Tyriī per līmina laeta frequentēs
convēnēre, torīs iussī discumbere pictīs.
Mīrantur dōna Aenēae, mīrantur Iūlūm
flagrantīsque deī vūltūs simulātaque verba,  710
pallamque et pictum croceō vēlāmen acanthō.
Praecipuē īnfēlīx, pestī dēvōta futurae,
explērī mentem nequit ārdēscitque tuendō
Phoenissa, et pariter puerō dōnīsque movētur.
Ille ubi complexū Aenēae collōque pependit  715
et magnum falsī implēvit genitōris amorem,
rēgīnam petit haec oculōs, haec pectore tōtō
haeret et interdum gremiō fovet, īnscia Dīdō,
īnsīdat quantus miserae deus! At memor ille
mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum  720
incipit, et vīvō temptat praevertere amōre
iam prīdem residēs animōs dēsuētaque corda.

Postquam prīma quiēs epulīs, mēnsaeque remōtae,
crātēras magnōs statuunt et vīna corōnant.
Fit strepitus tēctīs, vōcemque per ampla volūtant  725
ātria; dēpendent lychnī laqueāribus aureīs
incēnsī, et noctem flammīs fūnālia vincunt.
Hīc rēgīna gravem gemmīs aurōque poposcit
implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs
ā Bēlō solitī; tum facta silentia tēctīs:  730

'Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur,
hunc laetum Tyriīsque diem Trōiāque profectīs
esse velīs, nostrōsque huius meminisse minōrēs.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnō;
et vōs, Ō coetum, Tyriī, celebrāte faventēs.'  735
Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem,
prīmaque, lībātō, summō tenus attigit ōre,
tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit
spūmantem pateram, et plēnō sē prōluit aurō
post aliī procerēs. Citharā crīnītus Iōpas  740
personat aurātā, docuit quem maximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sōlisque labōrēs;
unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignēs;
Arctūrum pluviāsque Hyadas geminōsque Triōnēs;
quid tantum Ōceanō properent sē tinguere sōlēs  745
hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet.
Ingeminant plausū Tyriī, Trōēsque sequuntur.
Nec nōn et variō noctem sermōne trahēbat
īnfēlīx Dīdō, longumque bibēbat amōrem,
multa super Priamō rogitāns, super Hectore multa;  750
nunc quibus Aurōrae vēnisset fīlius armīs,
nunc quāles Diomēdis equī, nunc quāntus Achillēs.
'Immō age, et ā prīmā dīc, hospes, orīgine nōbis
īnsidiās,' inquit, 'Danaum, cāsūsque tuōrum,
errōrēsque tuōs; nam tē iam septima portat  755
omnibus errantem terrīs et flūctibus aestās.'

Liber II