Jump to content

Aeneis/Liber X

E Wikisource
Liber X
inter 29 et 19 a.Ch.n.

 Liber IX Liber XI 


Panditur intereā domus omnipotentis Olympī 
conciliumque uocat dīuum pater atque hominum rēx
sīdeream in sēdem, terrās unde arduus omnīs
castraque Dardanidum aspectat populōsque Latīnōs.
Cōnsīdunt tēctīs bipatentibus, incipit ipse:  5
'Caelicolae magnī, quianam sententia uōbīs
uersa retrō tantumque animīs certātis inīquīs?
Abnueram bellō Italiam concurrere Teucrīs.
Quae contrā uetitum discordia? Quis metus aut hōs
aut hōs arma sequī ferrumque lacessere suāsit?  10
Adueniet iūstum pugnae (nē arcessite) tempus,
cum fera Karthāgō Rōmānīs arcibus ōlim
exitium magnum atque Alpīs immittet apertās:
tum certāre odiīs, tum rēs rapuisse licēbit.
Nunc sinite et placitum laetī compōnite foedus.'  15

Iuppiter haec paucīs; at nōn Venus aurea contrā
pauca refert:
'Ō pater, ō hominum rērumque aeterna potestās
(namque aliud quid sit quod iam implōrāre queāmus?),
cernis ut īnsultent Rutulī, Turnusque ferātur  20
per mediōs īnsignis equīs tumidusque secundō
Mārte ruat? Nōn clausa tegunt iam moenia Teucrōs;
quīn intrā portās atque ipsīs proelia miscent
aggeribus mūrōrum et inundant sanguine fossae.
Aenēās ignārus abest. Numquamne leuārī  25
obsidiōne sinēs? Mūrīs iterum imminet hostis
nāscentis Trōiae nec nōn exercitus alter,
atque iterum in Teucrōs Aetōlīs surgit ab Arpīs
Tȳdīdēs. Equidem crēdō, mea uulnera restant
et tua prōgeniēs mortālia dēmoror arma.  30
Sī sine pāce tuā atque inuītō nūmine Trōes
Italiam petiēre, luant peccāta neque illōs
iūueris auxiliō; sīn tot respōnsa secūtī
quae superī mānēsque dabant, cūr nunc tua quisquam
uertere iussa potest aut cūr noua condere fāta?  35
Quid repetam exustās Erycīnō in lītore classīs,
quid tempestātum rēgem uentōsque furentīs
Aeoliā excītōs aut āctam nūbibus Īrim?
Nunc etiam mānīs (haec intemptāta manēbat
sors rērum) mouet et superīs immissa repente  40
Allēctō mediās Italum bacchāta per urbēs.
Nīl super imperiō moueor. Spērāuimus ista,
dum fortūna fuit. Uincant, quōs uincere māuīs.
Sī nūlla est regiō Teucrīs quam det tua coniūnx
dūra, per ēuersae, genitor, fūmantia Trōiae  45
excidia obtestor: liceat dīmittere ab armīs
incolumem Ascanium, liceat superesse nepōtem.
Aenēās sānē ignōtīs iactētur in undīs
et quācumque uiam dederit Fortūna sequātur:
hunc tegere et dīrae ualeam subdūcere pugnae.  50
Est Amathūs, est celsa mihī Paphus atque Cythēra
Īdaliaeque domus: positīs inglōrius armīs
exigat hīc aeuum. Magnā diciōne iubētō
Karthāgō premat Ausoniam; nihil urbibus inde
obstābit Tyriīs. Quid pestem ēuādere bellī  55
iūuit et Argolicōs medium fūgisse per ignīs
totque maris uastaeque exhausta perīcula terrae,
dum Latium Teucrī recidīuaque Pergama quaerunt?
Nōn satius cinerēs patriae īnsēdisse suprēmōs
atque solum quō Trōia fuit? Xanthum et Simoēnta  60
redde, ōrō, miserīs iterumque reuoluere cāsūs
dā, pater, Īliacōs Teucrīs.' Tum rēgia Iūnō
ācta furōre grāuī: 'Quid mē alta silentia cōgis
rumpere et obductum uerbīs uulgāre dolōrem?
Aenēān hominum quisquam dīuumque subēgit  65
bella sequī aut hostem rēgī sē īnferre Latīnō?
Italiam petiit fātīs auctōribus, estō,
Cassandrae impulsus furiīs: num linquere castra
hortātī sumus aut uītam committere uentīs?
Num puerō summam bellī, num crēdere mūrōs,  70
Tyrrhēnamque fidem aut gentīs agitāre quietās?
Quis deus in fraudem, quae dūra potentia nostra
ēgit? Ubi hīc Iūnō dēmissaue nūbibus Īrīs?
Indignum est Italōs Trōiam circumdare flammīs
nāscentem et patriā Turnum cōnsistere terrā,  75
cui Pīlumnus auus, cui dīua Venīlia māter:
quid face Trōiānōs ātrā uim ferre Latīnīs,
arua aliēna iugō premere atque āuertere praedās?
Quid socerōs legere et gremiīs abdūcere pactās,
pacem ōrāre manū, praefīgere puppibus arma?  80
Tū potes Aenēān manibus subdūcere Grāium
prōque uirō nebulam et uentōs obtendere inānīs,
et potes in totidem classem conuertere nymphās:
nōs aliquid Rutulōs contrā iūuisse nefandum est?
"Aenēās ignārus abest": Ignārus et absit.  85
Est Paphus Īdaliumque tibī, sunt alta Cythēra:
quid grauidam bellīs urbem et corda aspera temptās?
Nōsne tibī flūxās Phrygiae rēs uertere fundō
cōnāmur? Nōs? An miserōs quī Trōas Achīuīs
obiēcit? Quae causa fuit cōnsurgere in arma  90
Eurōpamque Asiamque et foedera soluere fūrtō?
Mē duce Dardanius Spartam expugnāuit adulter,
aut ego tēla dedī fōuīue Cupīdine bella?
Tum decuit metuisse tuīs: nunc sēra querēlīs
haud iūstīs adsurgis et inrita iūrgia iactās.'  95

Tālibus ōrābat Iūnō, cūnctīque fremēbant
caelicolae adsēnsū uariō, ceu flāmina prīma
cum dēprēnsa fremunt siluīs et caeca uolūtant
murmura uentūrōs nautīs prōdentia uentōs.
Tum pater omnipotēns, rērum cui prīma potestās,  100
īnfit (eō dīcente deum domus alta silēscit
et tremefacta solō tellūs, silet arduus aethēr,
tum Zephyrī posuēre, premit placida aequora pontus):
'Accipite ergō animīs atque haec mea fīgite dicta.
Quandoquidem Ausoniōs coniungī foedere Teucrīs  105
haud licitum, nec uestra capit discordia fīnem,
quae cuique est fortūna hodiē, quam quisque secat spem,
Trōs Rutulusne fuat, nūllō discrīmine habēbō,
seu fātīs Italum castra obsidiōne tenentur
sīue errōre malō Trōiae monitīsque sinistrīs.  110
Nec Rutulōs soluō. Sua cuique exōrsa labōrem
fortūnamque ferent. Rēx Iuppiter omnibus īdem.
fāta uiam inuenient.' Stygiī per flūmina frātris,
per pice torrentīs ātrāque uorāgine rīpās
adnuit et tōtum nūtū tremefēcit Olympum.  115
Hīc fīnis fandī. Soliō tum Iuppiter aureō
surgit, caelicolae medium quem ad līmina dūcunt.

Intereā Rutulī portīs circum omnibus īnstant
sternere caede uirōs et moenia cingere flammīs.
At legiō Aeneadum uāllīs obsessa tenētur  120
nec spēs ūlla fugae. Miserī stant turribus altīs
nēquīquam et rārā mūrōs cinxēre corōnā
Āsius Imbrasidēs Hicetāoniusque Thymoetēs
Assaracīque duo et senior cum Castore Thymbris,
prīma aciēs; hōs germānī Sarpēdonis ambō  125
et Clarus et Thaemōn Lyciā comitantur ab altā.
Fert ingēns tōtō cōnīxus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnēsius Acmōn,
nec Clytiō genitōre minor nec frātre Menestheō.
Hī iaculīs, illī certant dēfendere saxīs  130
mōlīrīque ignem neruōque aptāre sagittās.
Ipse inter mediōs, Veneris iūstissima cūra,
Dardanius caput, ecce, puer dētēctus honestum,
quālis gemma micat fuluum quae dīuidit aurum,
aut collō decus aut capitī, uel quāle per artem  135
inclūsum buxō aut Ōriciā terebinthō
lūcet ebur; fūsōs ceruīx cui lactea crīnīs
accipit et mollī subnectēns circulus aurō.
Tē quoque magnanimae uīdērunt, Ismare, gentēs
uulnera dērigere et calamōs armāre uenēnō,  140
Maeoniā generōse domō, ubi pinguia culta
exercentque uirī Pactōlusque inrigat aurō.
Adfuit et Mnēstheus, quem pulsī prīstina Turnī
aggere mūrōrum sublīmem glāria tollit,
et Capys: hinc nōmen Campānae dūcitur urbī.  145

Illī inter sēsē dūrī certāmina bellī
contulerant: mediā Aenēās freta nocte secābat.
Namque ut ab Ēuandrō castrīs ingressus Etrūscīs
rēgem adit et rēgī memorat nōmenque genusque
quidue petat quidue ipse ferat, Mēzentius arma  150
quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turnī
ēdocet, hūmānīs quae sit fīdūcia rēbus
admonet immiscetque precēs, haud fit mora, Tarchōn
iungit opēs foedusque ferit; tum lībera fātī
classem cōnscendit iussīs gēns Lȳdia dīuum  155
externō commissa ducī. Aenēia puppis
prīma tenet rōstrō Phrygiōs subiūncta leōnēs,
imminet Īda super, profugīs grātissima Teucrīs.
Hīc magnus sedet Aenēās sēcumque uolūtat
ēuentus bellī uariōs, Pallāsque sinistrō  160
adfīxus laterī iam quaerit sīdera, opācae
noctis iter, iam quae passus terrāque marīque.

Pandite nunc Helicōna, deae, cantūsque mouēte,
quae manus intereā Tuscīs comitētur ab ōrīs
Aenēān armetque ratēs pelagōque uehātur.  165

Massicus aerātā prīnceps secat aequora Tīgrī,
sub quō mīlle manūs iuuenum, quī moenia Clūsī
quīque urbem liquēre Cosās, quīs tēla sagittae
gōrȳtīque leuēs umerīs et lētifer arcūs.
Ūnā toruus Abās: huic tātum īnsignibus armīs  170
agmen et aurātō fulgēbat Apolline puppīs.
Sēscentōs illī dederat Populōnia māter
expertōs bellī iuuenēs, ast Ilua trecentōs
īnsula inexhaustīs Chalybum generōsa metallīs.
Tertius ille hominum dīuumque interpres Asīlās,  175
cui pecudum fībrae, caelī cui sīdera pārent
et linguae uolucrum et praesāgī fulminis ignēs,
mīlle rapit dēnsōs aciē atque horrentibus hastīs.
Hōs pārēre iubent Alphēae ab orīgine Pīsae,
urbs Etrūsca solō. Sequitur pulcherrimus Astyr,  180
Astyr equō fīdēns et uersicolōribus armīs.
Ter centum adiciunt (mēns omnibus ūna sequendī)
quī Caerēte domō, quī sunt Miniōnis in aruīs,
et Pyrgī ueterēs intempestaeque Grauiscae.

Nōn ego tē, Ligurum ductor fortissime bellō,  185
trānsierim, Cunare, et paucīs comitāte Cupāuō,
cuius olōrīnae surgunt dē uertice pennae
(crīmen, Amor, uestrum) fōrmaeque īnsigne paternae.
Namque ferunt lūctū Cycnum Phaethontis amātī,
pōpuleās inter frondēs umbramque sorōrum  190
dum canit et maestum Mūsā sōlātur amōrem,
cānentem mollī plūmā dūxisse senectam
linquentem terrās et sīdera uōce sequentem.
Fīlius aequālīs comitātus classe cateruās
ingentem rēmīs Centaurum prōmouet: ille  195
īnstat aquae saxumque undīs immāne minātur
arduus, et longā sulcat maria alta carīnā.

Ille etiam patriīs agmen ciet Ocnus ab ōrīs,
fātidicae Mantūs et Tuscī fīlius amnis,
quī mūrōs mātrisque dedit tibi, Mantua, nōmen,  200
Mantua dīues auīs, sed nōn genus omnibus ūnum:
gēns illī triplex, populī sub gente quaternī,
ipsa caput populīs, Tuscō dē sanguine uīrēs.
Hinc quoque quingentōs in sē Mēzentius armat,
quōs patre Bēnācō uēlātus harundine glauca  205
Mincius īnfēstā dūcēbat in aequora pīnū.
It grauis Aulestēs centēnāque arbore flūctum
uerberat adsurgēns, spūmant uada marmore uersō.
Hunc uehit immānīs Trītōn et caerula concha
exterrēns freta, cui laterum tenus hispida nantī  210
frōns hominem praefert, in prīstim dēsinit aluus,
spūmea sēmiferō sub pectore murmurat unda.

Tot lēctī procerēs ter dēnīs nāuibus ībant
subsidiō Trōiae et campōs salis aere secābant.

Iamque diēs caelō concesserat almaque currū  215
noctiuagō Phoebē medium pulsābat Olympum:
Aenēās (neque enim membrīs dat cūra quiētem)
ipse sedēns clāuumque regit uēlīsque ministrat.
Atque illī mediō in spatiō chorus, ecce, suārum
occurrit comitum: nymphae, quās alma Cybēbē  220
nūmen habēre maris nymphāsque ē nāuibus esse
iusserat, innābant pariter flūctūsque secābant,
quot prius aerātae steterant ad lītora prōrae.
Agnoscunt longē rēgem lūstrantque chorēīs;
quārum quae fandī doctissima Cȳmodocēa  225
pōne sequēns dextrā puppim tenet ipsaque dorsō
ēminet ac laeuā tacitīs subrēmigat undīs.
Tum sīc ignārum adloquitur: 'Uigilāsne, deum gēns,
Aenēā? Uigila et uēlīs immitte rudentīs.
Nōs sumus, Īdaeae sacrō dē uertice pīnūs,  230
nunc pelagī nymphae, classis tua. Perfidus ut nōs
praecipitīs ferrō Rutulus flammāque premēbat,
rūpimus inuītae tua uincula tēque per aequor
quaerimus. Hanc genetrīx faciem miserāta refēcit
et dedit esse deās aeuumque agitāre sub undīs.  235
At puer Ascanius mūrō fossīsque tenētur
tēla inter media atque horrentīs Mārte Latīnōs.
Iam loca iussa tenent fortī permixtus Etrūscō
Arcas eques; mediās illīs oppōnere turmās,
nē castrīs iungant, certa est sententia Turnō.  240
Surge age et Aurōrā sociōs ueniente uocārī
prīmus in arma iubē, et clipeum cape quem dedit ipse
inuictum ignipotēns atque ōrās ambiit aurō.
Crāstina lūx, mea sī nōn inrita dicta putārīs,
ingentīs Rutulae spectābit caedis aceruōs.'  245
Dīxerat et dextrā discēdēns impulit altam
haud ignāra modī puppim: fugit illa per undās
ōcior et iaculō et uentōs aequante sagittā.
Inde aliae celerant cursūs. Stupet īnscius ipse
Trōs Anchīsiadēs, animōs tamen ōmine tollit.  250
Tum breuiter supera aspectāns conuexa precātur:
'Alma parēns Īdaea deum, cui Dindyma cordī
turrigeraeque urbēs biiugīque ad frēna leōnēs,
tū mihi nunc pugnae prīnceps, tū rīte propinquēs
augurium Phrygibusque adsīs pede, dīua, secundō.'  255
Tantum effātus, et intereā reuolūta ruēbat
mātūrā iam lūce diēs noctemque fugārat;
prīncipiō sociīs ēdīcit signa sequantur
atque animōs aptent armīs pugnaeque parent sē.

Iamque in cōnspectū Teucrōs habet et sua castra  260
stāns celsā in puppī, clipeum cum deinde sinistrā
extulit ārdentem. Clāmōrem ad sīdera tollunt
Dardanidae ē mūrīs, spēs addita suscitat īrās,
tēla manū iaciunt, quālēs sub nūbibus ātrīs
Strȳmoniae dant signa gruēs atque aethera trānant  265
cum sonitū, fūgiuntque Notōs clāmōre secundō.
At Rutulō rēgī ducibusque ea mīra uidērī
Ausoniīs, dōnēc uersās ad lītora puppīs
respiciunt tōtumque adlābī classibus aequor.
Ārdet apex capitī cristīsque ā uertice flamma  270
funditur et uastōs umbō uomit aureus ignīs:
nōn secus ac liquidā sī quandō nocte comētae
sanguineī lūgubre rubent, aut Sīrius ārdor
ille sitim morbōsque ferēns mortālibus aegrīs
nāscitur et laeuō contrīstat lūmine caelum.  275

Haud tamen audācī Turnō fīdūcia cessit
lītora praecipere et uenientīs pellere terra.
[ultrō animōs tollit dictīs atque increpat ultrō:]
'Quod uōtīs optāstis adest, perfringere dextrā.
In manibus Mārs ipse uirīs. Nunc coniugis estō  280
quisque suae tēctīque memor, nunc magna refertō
facta, patrum laudēs. Ultrō occurrāmus ad undam
dum trepidī ēgressīsque labant uestīgia prīma.
audentīs Fortūna iuuat.'
Haec ait, et sēcum uersat quōs dūcere contrā  285
uel quibus obsessōs possit concrēdere mūrōs.

Intereā Aenēās sociōs dē puppibus altīs
pontibus expōnit. Multī seruāre recursūs
languentis pelagī et breuibus sē crēdere saltū,
per rēmōs aliī. Speculātus lītora Tarchōn,  290
quā uada nōn spērat nec frācta remurmurat unda,
sed mare inoffēnsum crēscentī adlābitur aestū,
aduertit subitō prōrās sociōsque prācatur:
'Nunc, ō lēcta manūs, ualidīs incumbite rēmīs;
tollite, ferte ratēs, inimīcam findite rōstrīs  295
hanc terram, sulcumque sibī premat ipsa carīna.
Frangere nec tālī puppim statiōne recūsō
arreptā tellūre semel.' Quae tālia postquam
effātus Tarchōn, sociī cōnsurgere tōnsīs
spūmantīsque ratēs aruīs īnferre Latīnīs,  300
dōnec rōstra tenent siccum et sēdēre carīnae
omnēs innōcuae. Sed nōn puppis tua, Tarchōn:
namque īnflīcta uadōs, dorsō dum pendet inīquō
anceps sustentāta diū flūctūsque fatīgat,
soluitur atque uirōs mediīs expōnit in undīs,  305
fragmina rēmōrum quōs et fluitantia trānstra
impediunt retrahitque pedēs simul unda relābēns.

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit ācer
tōtam aciem in Teucrōs et contrā in lītore sistit.
Signa canunt. Prīmus turmās inuāsit agrestīs  310
Aenēās, ōmen pugnae, strāuitque Latīnōs
occīsō Thērōne, uirum quī maximus ultrō
Aenēān petit. Huic gladiō perque aerea sūtā,
per tunicam squālentem aurō latus haurit apertum.
Inde Lichān ferit exsectum iam mātre perēmpta  315
et tibi, Phoebe, sacrum: cāsūs ēuādere ferrī
quō licuit paruō? Nec longē Cissea dūrum
immānemque Gyān sternentīs agmina clāuā
dēiēcit lētō; nihil illōs Herculis arma
nec ualidae iūuēre manūs genitorque Melampūs,  320
Alcīdae comes usque grauīs dum terra labōrēs
praebuit. Ecce Pharō, uōcēs dum iactat inertīs,
intorquēns iaculum clāmantī sistit in ōre.
Tū quoque, flāuentem prīmā lānūgine mālās
dum sequeris Clytium īnfēlīx, noua gaudia, Cȳdōn,  325
Dardaniā strātus dextrā, sēcūrus amōrum
quī iuuenum tibi semper erant, miserande iacērēs,
nī frātrum stīpāta cohors foret obuia, Phorcī
prōgeniēs, septem numerō, septēnaque tēla
coniciunt; partim galeā clipeōque resultant  330
inrita, dēflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fīdum Aenēās adfātur Achātēn:
'Suggere tēla mihī, nōn ūllum dextera frūstrā
torserit in Rutulōs, steterunt quae in corpore Grāium
Īliacīs campīs.' Tum magnam corripit hastam  335
et iacit: illa uolāns clipeī trānsuerberat aera
Maeonis et thōrāca simul cum pectore rumpit.
Huic frāter subit Alcānor frātremque ruentem
sustentat dextrā: trāiectō missa lacertō
pōotinus hasta fugit seruatque cruenta tenōrem,  340
dexteraque ex umerō neruīs moribunda pependit.
Tum Numitor iaculō frātrīs dē corpore raptō
Aenēān petiit: sed nōn et fīgere contrā
est licitum, magnīque femur perstrīnxit Achātae.

Hīc Curibus fīdēns prīmaeuō corpore Clausus  345
aduenit et rigidā Dryopem ferit ēminus hastā
sub mentum grauiter pressā, pariterque loquentis
uōcem animamque rapit trāiectō gutture; at ille
frōnte ferit terram et crassum uomit ōre cruōrem.
Trīs quoque Thrēiciōs Boreae dē gente suprēmā  350
et trōs quōs Īdās pater et patria Ismara mittit,
per uariōs sternit cāsūs. Accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptūnia prōlēs,
īnsignīs Messāpus equīs. Expellere tendunt
nunc hī, nunc illī: certātur līmine in ipsō  355
Ausoniae. Magnō discordēs aethere uentī
proelia ceu tollunt animīs et uīribus aequīs;
nōn ipsī inter sē, nōn nūbila, nōn mare cēdit;
anceps pugna diū, stant obnīxa omnia contrā:
haud aliter Trōiānae aciēs aciēsque Latīnae  360
concurrunt, haeret pede pēs dēnsusque uirō uir.

At parte ex aliā, quā saxa rotantia lātē
intulerat torrēns arbustaque dīruta rīpīs,
Arcadas insuētōs aciēs īnferre pedestrīs
ut uīdit Pallās Latiō dare terga sequācī,  365
aspera quīs nātūra locī dīmittere quandō
suāsit equōs, ūnum quod rēbus restat ēgēnīs,
nunc prece, nunc dictīs uirtūtem accendit amārīs;
'Quō fugitis, sociī? Per uōs et fortia factā,
per ducis Euandrī nōmen dēuictaque bella  370
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudī,
fīdite nē pedibus. Ferrō rumpenda per hostīs
est uia. Quā globus ille uirum dēnsissimus urget,
hāc uōs et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Nūmina nūlla premunt, mortālī urgēmur ab hoste  375
mortālēs; totidem nōbīs animaeque manūsque.
Ecce maris magnā claudit nōs obice pontus,
dēest iam terra fugae: pelagus Trōiamne petāmus?'
Haec ait, et medius dēnsōs prōrumpit in hostīs.

Obuius huic prīmum fātīs adductus inīquīs  380
fit Lagus. Hunc, uellit magnō dum pondere saxum,
intortō fīgit tēlō, discrīmina costīs
per medium quā spīna dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. Quem nōn super occupat Hisbō,
ille quidem hōc spērāns; nam Pallās ante ruentem,  385
dum furit, incautum crūdēlī morte sodālis
excipit atque ēnsem tumidō in pulmōne recondit.
Hinc Sthenium petit et Rhoetī dē gente uetustā
Anchemolum thalamōs ausum incestāre nouercae.
Uōs etiam, geminī, Rutulīs cecidistis in aruīs,  390
Daucia, Lārīdē Thymberque, simillima prōlēs,
indiscrēta suīs grātusque parentibus error;
at nunc dūra dedit uōbis discrīmina Pallās.
Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ēnsis;
tē dēcīsa suum, Lārīdē, dextera quaerit  395
sēmianimēsque micant digitī ferrumque retractant.
Arcadas accēnsōs monitū et praeclāra tuentīs
facta uirī mixtus dolor et pudor armat in hostīs.

Tum Pallās biiugīs fugientem Rhoetea praeter
trāicit. Hōc spatium tantumque morae fuit Īlō;  400
Īlō namque procul ualidam dērēxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthrā,
tē fugiēns frātremque Tyrēn, currūque uolūtus
caedit sēmianimīs Rutulōrum calcibus arua.
Ac uelut optātō uentīs aestāte coortīs  405
dispersa immittit siluīs incendia pāstor,
correptīs subitō mediīs extenditur ūna
horrida per lātōs aciēs Volcānia campōs,
ille sedēns uictor flammās dēspectat ouantīs:
nōn aliter socium uirtūs coit omnis in ūnum  410
tēque iuuat, Pallā. Sed bellīs ācer Halaesus
tendit in aduersōs sēque in sua colligit arma.
Hīc mactat Lādōna Pherētaque Dēmodocumque,
Strȳmoniō dextram fulgenti dēripit ēnse
ēlātam in iugulum, saxō ferit ōra Thoantis  415
ossaque dispersit cerebrō permixta cruentō.
Fāta canēns siluis genitor cēlārat Halaesum;
ut senior lētō cānentia lūmina soluit,
iniēcēre manum Parcae tēlīsque sacrārunt
Euandrī. Quem sīc Pallās petit ante precātus:  420
'Dā nunc, Thybri pater, ferrō, quod missile librō,
fortūnam atque uiam dūrī per pectus Halaesī.
Haec arma exuuiāsque uirī tua quercus habēbit.'
Audiit illa deus; dum texit Imāona Halaesus,
Arcadiō īnfēlīx tēlō dat pectus inermum.  425

At nōn caede uirī tantā perterrita Lausus,
pars ingēns bellī, sinit agmina: prīmus Abantem
oppositum interimit, pugnae nōdumque moramque.
Sternitur Arcadiae prōlēs, sternuntur Etrūscī
et uōs, ō Grāīs imperdita corpora, Teucrī.  430
Agmina concurrunt ducibusque et uīribus aequīs;
extrēmī addēnsent aciēs nec turba mouērī
tēla manūsque sinit. Hinc Pallās īnstat et urget,
hinc contrā Lausus, nec multum discrepat aetās,
ēgregiī fōrmā, sed quīs Fortūna negārat  435
in patriam reditūs. Ipsōs concurrere passūs
haud tamen inter sē magnī rēgnātor Olympī;
mox illōs sua fāta manent maiōre sub hoste.

Intereā soror alma monet succēdere Lausō
Turnum, quī uolucrī currū medium secat agmen.  440
Ut uīdit sociōs: 'Tempus dēsistere pugnae;
sōlus ego in Pallanta feror, sōlī mihi Pallās
dēbētur; cuperem ipse parēns spectātor adesset.'
Haec ait, et sociī cessērunt aequore iussō.
At Rutulum abscessū iuuenis tum iussa superba  445
mīrātus stupet in Turnō corpusque per ingēns
lūmina uoluit obitque trucī procul omnia uīsū,
tālibus et dictīs it contrā dicta tyrannī:
'Aut spoliīs ego iam raptīs laudābor opīmīs
aut lētō īnsignī: sortī pater aequus utrīque est.  450
Tolle minās.' Fātus medium prōcēdit in aequor;
frīgidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Dēsiluit Turnus biiugīs, pedes apparat īre
comminus; utque leō, speculā cum uīdit ab altā
stāre procul campīs meditantem in proelia taurum,  455
aduolat, haud alia est Turnī uenientis imāgō.
Hunc ubi contiguum missae fore crēdidit hastae,
īre prior Pallās, sī quā fors adiuuet ausum
uīribus imparibus, magnumque ita ad aethera fātur:
'Per patris hospitium et mēnsās, quās aduena adistī,  460
tē precor, Alcīdē, coeptīs ingentibus adsīs.
Cernat sēminecī sibi mē rapere arma cruenta
uictīremque ferant morientia lūmina Turnī.'
Audiit Alcīdēs iuuenem magnumque sub īmō
corde premit gemitum lacrimāsque effundit inānīs.  465
Tum genitor nātum dictīs adfātur amīcīs:
'Stat sua cuique diēs, breue et inreparābile tempus
omnibus est uītae; sed fāmam extendere factīs,
hōc uirtūtis opus. Trōiae sub moenibus altīs
tot gnātī cecidēre deum, quīn occidit ūnā  470
Sarpēdōn, mea prōgeniēs; etiam sua Turnum
fāta uocant mētāsque datī peruēnit ad aeuī.'
Sīc ait, atque oculōs Rutulōrum rēicit aruīs.

At Pallās magnīs ēmittit uīribus hastam
uāgīnāque cauā fulgentem dēripit ēnsem.  475
Illa uolāns umerī surgunt quā tegmina summa
incidit, atque uiam clipeī mōlīta per ōrās
tandem etiam magnō strīnxit dē corpore Turnī.
Hīc Turnus ferrō praefīxum rōbur acūtō
in Pallanta diū lībrāns iacit atque ita fātur:  480
'Aspice num mage sit nostrum penetrābile tēlum.'
Dīxerat; at clipeum, tot ferrī terga, tot aeris,
quem pellīs totiēns obeat circumdata taurī,
uibrantī cuspis medium trānsuerberat ictū
lōrīcaeque morās et pectus perforat ingēns.  485
Ille rapit calidum frūstrā dē uulnere tēlum:
ūnā eademque uiā sanguis animusque sequuntur.
Corruit in uulnus (sonitum super arma dedēre)
et terram hostīlem moriēns petit ōre cruentō.
quem Turnus super adsistēns:  490
'Arcades, haec' inquit 'memorēs mea dicta referte
Euandrō: quālem meruit, Pallanta remittō.
Quisquis honōs tumulī, quidquid sōlāmen humandī est,
largior. Haud illī stābunt Aenēia paruō
hospitia.' Et laeuō pressit pede tālia fātus  495
exanimem rapiēns immānia pondera balteī
impressumque nefās: ūnā sub nocte iugālī
caesa manus iuuenum foedē thalamīque cruentī,
quae Clonus Eurytidēs multō caelāuerat aurō;
quō nunc Turnus ouat spoliō gaudetque potītus.  500
Nescia mēns hominum fātī sortisque futūrae
et servāre modum rēbus sublāta secundīs!
Turnō tempus erit magnō cum optāuerit ēmptum
intāctum Pallantā, et cum spolia ista diemque
ōderit. At sociī multō gemitū lacrimīsque  505
impositum scūtō referunt Pallanta frequentēs.
Ō dolor atque decus magnum reditūre parentī,
haec tē prīma diēs bellō dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentīs Rutulōrum linquis aceruōs!

Nec iam fāma malī tantī, sed certior auctor  510
aduolat Aenēae tenuī discrīmine lētī
esse suōs, tempus uersīs succurrere Teucrīs.
Proxima quaeque metit gladiō lātumque per agmen
ārdēns līmitem agit ferrō, tē, Turne, superbum
caede nouā quaerēns. Pallās, Euander, in ipsīs  515
omnia sunt oculīs, mēnsae quās aduena prīmās
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmōne creātōs
quattuor hīc iuuenēs, totidem quōs ēducat Ufēns,
uīuentīs rapit, īnferiās quōs immolet umbrīs
captīuōque rogī perfundat sanguine flammās.  520
Inde Magō procul īnfēnsam contenderat hastam:
ille āstū subit, at tremibunda superuolat hasta,
et genua amplectēns effātur tālia supplex:
'Per patriōs mānis et spēs surgentis Iūlī
tē precor, hanc animam seruēs gnātōque patrīque.  525
Est domus alta, iacent penitus dēfossa talenta
caelātī argentī, sunt aurī pondera factī
īnfectīque mihī. Nōn hīc uictōria Teucrum
uertitur aut anima ūna dabit discrīmina tanta.'
Dīxerat. Aenēās contrā cui tālia reddit:  530
'Argentī atque aurī memorās quae multa talenta
gnātīs parce tuīs. Bellī commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perēmptō.
Hoc patris Anchīsae mānēs, hoc sentit Iūlus.'
Sīc fātus galeam laeuā tenet atque reflexā  535
ceruīce ōrantīs capulō tenus applicat ēnsem.
Nec procul Haemonidēs, Phoebī Triuiaeque sacerdōs,
īnfula cui sacrā redimībat tempora uittā,
tōtus conlūcēns ueste atque īnsignibus albīs.
Quem congressus agit campō, lāpsumque superstāns  540
immolat ingentīque umbrā tegit, arma Serestus
lēcta refert umerīs tibi, rēx Grādīue, tropaeum.

Īnstaurant aciēs Volcānī stirpe creātus
Caeculus et ueniēns Mārsōrum montibus Umbrō.
Dardanidēs contrā furit: Ānxuris ēnse sinistram  545
et tōtum clipeī ferrō dēiēcerat orbem
(dīxerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbō
crēdiderat, caelōque animum fortasse ferēbat
cānitiemque sibi et longōs prōmīserat annōs);
Tarquitus exsultāns contrā fulgentibus armīs,  550
siluicolae Faunō Dryopē quem nympha creārat,
obuius ārdentī sēsē obtulit. Ille reductā
lōrīcam clipeīque ingēns onus impedit hastā,
tum caput ōrantis nēquīquam et multa parantis
dīcere dēturbat terrae, truncumque tepentem  555
prōuoluēns super haec inimīcō pectore fātur:
'Istīc nunc, metuende, iacē. Nōn tē optima māter
condet humī patriōque onerābit membra sepulcrō:
ālitibus linquēre ferīs, aut gurgite mersum
unda feret piscēsque impastī uulnera lambent.'  560
Prōtinus Antaeum et Lūcam, prīma agmina Turnī,
persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem,
magnanimō Volcente satum, dītissimus agrī
quī fuit Ausonidum et tacitīs regnāuit Amyclīs.
Aegaeon quālis, centum cui bracchia dīcunt  565
centēnāsque manūs, quīnquāgintā oribus ignem
pectoribusque ārsisse, Iouis cum fulmina contrā
tot paribus streperet clipeīs, tot stringeret ēnsīs:
sīc tōtō Aenēās dēsaeuit in aequore uictor
ut semel intepuit mūcrō. Quīn ecce Niphaeī  570
quadriiugīs in equōs aduērsaque pectora tendit.
Atque illī longē gradientem et dīra frementem
ut uīdēre, metū uersī rētrōque ruentēs
effunduntque ducem rapiuntque ad lītora currūs.

Intereā biiugīs īnfērt sē Lūcagus albīs  575
in mediōs frāterque Liger; sed frāter habēnīs
flectit equōs, strictum rotat ācer Lūcagus ēnsem.
Haud tulit Aenēās tantō feruōre furentīs;
inruit aduersāque ingēns appāruit hasta.
cui Liger:  580
'Nōn Diomēdis equōs nec currum cernis Achīllī
aut Phrygiae campōs: nunc bellī fīnis et aeuī
hīs dabitur terrīs.' Uēsānō tālia lātē
dicta uolant Ligerī. Sed nōn et Trōius hērōs
dicta parat contrā, iaculum nam torquet in hostīs.  585
Lūcagus ut prōnus pendēns in uerbera tēlō
admonuit biiugōs, prōiectō dum pede laeuō
aptat sē pugnae, subit ōrās hasta per īmās
fulgentis clipeī, tum laeuum perforat inguen;
excussus currū moribundus uoluitur aruīs.  590
Quem pius Aenēās dictīs adfātur amārīs:
'Lūcage, nūlla tuōs currūs fuga sēgnis equōrum
prōdidit aut uānae uertēre ex hostibus umbrae:
ipse rotīs saliēns iuga dēseris.' Haec ita fātus
arripuit biiugōs; frāter tendēbat inertīs  595
īnfēlīx palmās currū dēlāpsus eōdem:
'Per tē, per quī tē tālem genuēre parentēs,
uir Trōiāne, sine hanc animam et miserēre precantīs.'
Plūribus ōrantī Aenēās: 'Haud tālia dūdum
dicta dabās. Morere et frātrem nē dēsere frāter.'  600
Tum latebrās animae pectus mūcrōne reclūdit.
Tālia per campōs ēdēbat fūnera ductor
Dardanius torrentis aquae uel turbinis ātrī
mōre furēns. Tandem ērumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nēquīquam obsēssa iuuentūs.  605

Iūnōnem intereā compellat Iuppiter ultrō:
'Ō germāna mihi atque eadem grātissima coniūnx,
ut rēbāre, Venus (nec tā sententia fallit)
Trōiānās sustentat opēs, nōn uīuida bellō
dextra uirīs animusque ferōx patiensque perīclī.'  610
Cui Iūnō summissa: 'Quid, ō pulcherrime coniūnx,
sollicitās aegram et tua trīstia dicta timentem?
Sī mihi, quae quondam fuerat quamque esse decēbat,
uīs in amōre foret, nōn hōc mihi namque negārēs,
omnipotēns, quīn et pugnae subdūcere Turnum  615
et Daunō possem incolumem seruāre parentī.
Nunc pereat Teucrīsque piō det sanguine poenās.
Ille tamen nostrā dēdūcit orīgine nōmen
Pīlumnusque illī quārtus pater, et tua largā
saepe manū multīsque onerāuit līmina dōnīs.'  620
Cui rēx aetheriī breuiter sīc fātur Olympī:
'Sī mora praesentis lētī tempusque cadūcō
ōrātur iuuenī mēque hōc ita pōnere sentīs,
tolle fuga Turnum atque īnstantibus ēripe fātīs:
hāctenus indulsisse uacat. Sīn altior istīs  625
sub precibus uenia ūlla latet tōtumque mouērī
mūtārīue putās bellum, spēs pāscis inānīs.'
Et Iūnō adlacrimāns: 'Quid sī, quae uōce grauārīs,
mente darēs atque haec Turnō rata uīta manēret?
Nunc manet īnsontem grauis exitus, aut ego uērī  630
uāna feror. Quod ut ō potius formīdine falsā
lūdar, et in melius tua, quī potes, ōrsa reflectās!'

Haec ubi dicta dedit, caelō sē prōtinus altō
mīsit agēns hiemem nimbō succīncta per aurās,
Īliacamque aciem et Laurentia castra petīuit.  635
Tum dea nūbe cauā tenuem sine uīribus umbram
in faciem Aenēae (uīsū mīrābile mōnstrum)
Dardaniīs ornat tēlīs, clipeumque iubāsque
dīuīni adsimulat capitis, dat inānia uerba,
dat sine mente sonum gressūsque effingit euntīs,  640
morte obitā quālīs fāma est uolitāre figūrās
aut quae sōpītōs dēlūdunt somnia sēnsūs.
At prīmās laeta ante aciēs exsultat imāgō
inrītatque uirum tēlīs et uōce lacessit.
Īnstat cui Turnus strīdentemque ēminus hastam  645
cōnicit; illa datō uertit uestīgia tergō.
Tum uērō Aenēān āuersum ut cēdere Turnus
crēdidit atque animō spem turbidus hausit inānem:
'Quō fugis, Aenēā? thalamōs nē dēsere pactōs;
hāc dabitur dextrā tellūs quaesīta per undās.'  650
Tālia uōciferāns sequitur strictumque corūscat
mūcrōnem, nec ferre uidet sua gaudia uentōs.

Forte ratīs celsī coniūncta crepīdine saxī
expositīs stābat scālīs et ponte parātō,
quā rēx Clūsīnīs aduectus Osīnius ōrīs.  655
Hūc sēsē trepida Aenēae fugientis imāgō
cōnicit in latebrās, nec Turnus sēgnior īnstat
exsuperatque morās et pontis trānsilit altōs.
Uix prōram attigerat, rumpit Sāturnia fūnem
āuulsamque rapit reuolūta per aequora nāuem.  660
Tum leuis haud ultrā latebrās iam quaerit imāgō,
sed sūblīme uolāns nūbī sē immiscuit ātrae,
illum autem Aenēās absentem in proelia poscit;
obuia multa uirum dēmittit corpora mortī,
cum Turnum mediō intereā fert aequore turbō.  665
Respicit ignārus rērum īngrātusque salūtis
et duplīcis cum uōce manūs ad sīdera tendit:
'Omnipotēns genitor, tantōn mē crīmine dignum
dūxistī et tālīs uoluistī expendere poenās?
Quō feror? Unde abiī? quae mē fuga quemue redūcit?  670
Laurentīsne iterum mūrōs aut castra uidēbō?
Quid manus illa uirum, quī mē meaque arma secūtī?
Quōsque (nefās) omnīs īnfandā in morte relīquī
et nunc pālantīs uideō, gemitumque cadentum
accipiō? Quid agō? Aut quae iam satis īma dehīscat  675
terra mihī? Uōs ō potius miserēscite, uentī;
in rūpēs, in saxa (uolēns uōs Turnus adōrō)
ferte ratem saeuīsque uadīs immittite syrtis,
Quō nec mē Rutulī nec cōnscia fāma sequātur.'
Haec memorāns animō nunc hūc, nunc flūctuat illuc,  680
an sēsē mūcrōne ob tantum dēdecus āmēns
induat et crūdum per costās exigat ēnsem,
flūctibus an iaciat mediīs et lītora nandō
curua petat Teucrumque iterum sē reddat in armā.
Ter cōnātus utramque uiam, ter maxima Iūnō  685
continuit iuuenemque animī miserāta repressit.
Lābitur alta secāns flūctūque aestūque secundō
et patris antīquam Daunī dēfērtur ad urbem.

At Iouis intereā monitīs Mēzentius ārdēns
succēdit pugnae Teucrōsque inuādit ouantīs.  690
Concurrunt Tyrrhēnae aciēs atque omnibus ūnī,
ūnī odiīsque uirō tēlīsque frequentibus īnstant.
Ille (uelut rūpēs uāstum quae prōdit in aequor,
obuia uentōrum furiīs expostaque pontō,
uim cūnctam atque minās perfert caelīque marisque  695
ipsa immōta manēns) prōlem Dolichāonis Hebrum
sternit humī, cum quō Latagum Palmumque fugācem,
sed Latagum saxō atque ingentī fragmine montīs
occupat ōs faciemque aduersam, poplite Palmum
succīsō uoluī sēgnem sinit, armaque Lausō  700
dōnat habēre umerīs et uertice fīgere cristās.
Nec nōn Euanthēn Phrygium Paridisque Mimanta
aequālem comitemque, ūnā quem nocte Theānō
in lūcem genitōre Amycō dedit et face praegnās
Cissēis rēgīna Parim; Paris urbe paternā  705
occubat, ignārum Laurēns habet ōra Mimanta.
Ac uelut ille canum morsū dē montibus altīs
āctus aper, multōs Vesulus quem pīnifer annōs
dēfendit multōsque palūs Laurentia siluā
pāscit harundineā, postquam inter rētia uentum est,  710
substitit īnfremuitque ferōx et inhorruit armōs,
nec cuiquam īrāscī propiusue accēdere uirtūs,
sed iaculīs tūtīsque procul clāmōribus īnstant;
ille autem impauidus partīs cūnctātur in omnīs
dentibus īnfrendēns et tergō dēcutit hastās:  715
haud aliter, iūstae quibus est Mēzentius īrae,
nōn ūllī est animus strictō cōncurrere ferrō,
missilibus longē et uāstō clāmōre lacessunt.

Vēnerat antīquīs Corythī dē fīnibus Ācrōn,
Grāius homō, īnfectōs linquēns profugus hymenaeōs.  720
hunc ubi miscentem longē media agmina uīdit,
purpureum pennīs et pactae coniugis ostrō,
impāstus stabula alta leō ceu saepe perāgrāns
(suadet enim uēsāna famēs), sī forte fugācem
cōnspexit capream aut surgentem in cornua ceruum,  725
gaudet hiāns immāne comāsque arrēxit et haeret
uīsceribus super incumbēns; lāuit improba taeter
ōra cruor
Sīc ruit in dēnsōs alacer Mēzentius hostīs.
Sternitur īnfēlīx Ācrōn et calcibus ātram  730
tundit humum exspīrāns īnfrāctaque tēla cruentat.
Atque īdem fugientem haud est dignātus Orōdēn
sternere nec iactā caecum dare cuspide uulnus;
obuius aduersōque occurrit sēque uirō uir
contulit, haud fūrtō melior sed fortibus armīs.  735
Tum super abiectum positō pede nīxus et hasta:
'Pars bellī haud temnenda, uirī, iacet altus Orōdēs.'
cōnclāmant sociī laetum paeāna secūtī;
ille autem exspirāns: 'Nōn mē, quīcumque es, inultō,
uictor, nec longum laetābere; tē quoque fāta  740
prōspēctant paria atque eadem mox arua tenēbis.'
Ad quem subrīdēns mixtā Mēzentius īrā:
'Nunc morere. Ast dē mē dīuum pater atque hominum rēx
uīderit.' Hōc dicēns ēduxit corpore tēlum.
Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget  745
somnus, in aeternam clauduntur lūmina noctem.

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrātor Hydaspēn
partheniumque Rapō et praedūrum uīribus Orsēn,
Messāpus Cloniumque Lycāoniumque Erichaetēn,
illum īnfrēnis equī lāpsū tellūre iacentem,  750
hunc peditem. Pedes et Lycius prōcesserat Āgis,
quem tamen haud expers Valerus uirtūtis auītae
dēicit; at Thronium Salius Saliumque Nealcēs
insidiīs, iaculō et longē fallente sagittā.

Iam grauis aequābat lūctūs et mūtua Māuors  755
fūnera; caedēbant pariter pariterque ruēbant
uictōrēs uictīque, neque hīs fuga nōta neque illīs.
Dī Iouis in tēctīs īram miserantur inānem
ambōrum et tantōs mortālibus esse labōrēs;
hinc Venus, hinc contrā spectat Sāturnia Iūnō.  760
Pallida Tīsiphonē mediā inter mīlia saeuit.

At uērō ingentem quatiēns Mēzentius hastam
turbidus ingreditur campō. Quam magnus Orīōn,
cum pedes incēdit mediī per maxima Nēreī
stāgna uiam scindēns, umerō superēminet undās,  765
aut summīs referēns annōsam montibus ornum
ingrediturque solō et caput inter nūbila condit,
tālis sē uastīs īnfert Mēzentius armīs.
Huic contrā Aenēās speculātus in agmine longō
obuius īre parat. Manet imperterritus ille  770
hostem magnanimum opperiēns, et mōle suā stat;
atque oculīs spatium ēmēnsus quantum satis hastae:
'Dextra mihī deus et tēlum, quod missile librō,
nunc adsint! Uoueō praedōnis corpore raptīs
indūtum spoliīs ipsum tē, Lause, tropaeum  775
Aenēae.' Dīxit, strīdentemque ēminus hastam
iēcit. At illa uolāns clipeō est excussa proculque
ēgregium Antōrēn latus inter et īlia fīgit,
Herculis Antōrēn comitem, quī missus ab Argīs
haeserat Euandrō atque Italā cōnsēderat urbe.  780
Sternitur īnfēlīx aliēnō uulnere, caelum-
que aspicit et dulcīs moriēns reminiscitur Argōs.
Tum pius Aenēās hastam iacit; illa per orbem
aere cauum triplicī, per līnea terga tribusque
trānsiit intextum taurīs opus, īmaque sēdit  785
inguine, sed uīris haud pertulit. Ōcius ēnsem
Aenēās uīsō Tyrrhēnī sanguine laetus
ēripit ā femine et trepidantī feruidus īnstat.
Ingemuit cārī grauiter genitōris amōre,
ut uīdit, Lausus, lacrimaeque per ōra uolūtae,  790
hīc mortis dūrae cāsum tuāque optima facta,
sī qua fidem tantō est operī lātūra uetustās,
nōn equidem nec tē, iuuenis memorande, silēbō,
ille pedem referēns et inūtilis inque ligātus
cēdēbat clipeōque inimīcum hastīle trahēbat.  795
Prōripuit iuuenis sēsēque immiscuit armīs,
iamque adsurgentis dextrā plāgamque ferentis
Aenēae subiit mūcrōnem ipsumque morandō
sustinuit; sociī magnō clāmōre sequuntur,
dum genitor nātī parmā prōtēctus abīret,  800
tēlaque coniciunt perturbantque ēminus hostem
missilibus. Furit Aenēās tēctusque tenet sē.
Ac uelut effūsā sī quandō grandine nimbī
praecipitant, omnis campīs diffūgit arātor
omnis et agricola, et tūtā latet arce uiātor  805
aut amnis rīpīs aut altī fornice saxī,
dum pluit in terrīs, ut possint sōle reductō
exercēre diem: sīc obrutus undique tēlīs
Aenēās nūbem bellī, dum dētonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausōque minātur:  810
'Quō moritūre ruis maiōraque uīribus audēs?
Fallit tē incautum pietās tua.' Nec minus ille
exsultat dēmēns, saeuae iamque altius īrae
Dardaniō surgunt ductōrī, extrēmaque Lausō
Parcae fīla legunt. Ualidum namque exigit ēnsem  815
per medium Aenēās iuuenem tōtumque recondit;
trānsiit et parmam mūcrō, leuia arma minācis,
et tunicam mollī māter quam nēuerat aurō,
implēuitque sinum sanguis; tum uīta per aurās
concessit maesta ad Mānīs corpusque relīquit.  820

At uērō ut uultum uīdit morientis et ōra,
ōra modis Anchīsiadēs pallentia mīrīs,
ingemuit miserāns grauiter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietātis imāgō.
'Quid tibi nunc, miserande puer, prō laudibus istīs,  825
quid pius Aenēās tantā dabit indole dignum?
Arma, quibus laetātus, habē tua; tēque parentum
mānibus et cinerī, sī qua est ea cūra, remittō.
Hōc tamen īnfēlīx miseram sōlābere mortem:
Aenēae magnī dextrā cadis.' Increpat ultrō  830
cūnctantīs sociōs et terrā subleuat ipsum
sanguine turpantem cōmptōs dē mōre capillōs.

Intereā genitor Tiberīnī ad flūminis undam
uulnera siccābat lymphīs corpusque leuābat
arboris acclīnis truncō. Procul aerea rāmīs  835
dēpendet galea et prātō grauia arma quiēscunt.
Stant lēctī circum iuuenēs; ipse aeger anhēlāns
colla fouet fūsus prōpexam in pectore barbam;
multa super Lausō rogitat, multumque remittit
quī reuocent maestīque ferant mandāta parentis.  840
At Lausum sociī exanimem super arma ferēbant
flentēs, ingentem atque ingentī uulnere uictum.
Agnōuit longē gemitum praesāga malī mēns.
Cānitiem multō dēfōrmat puluere et ambās
ad caelum tendit palmās et corpore inhaeret.  845
'Tantane mē tenuit uīuendī, nāte, uoluptās,
ut prō mē hostīlī paterer succēdere dextrae,
quem genuī? Tuane haec genitor per uulnera seruor
morte tuā uīuēns? Heu, nunc miserō mihi dēmum
exitium īnfēlīx, nunc altē uulnus adāctum!  850
īdem ego, nāte, tuum maculāuī crīmine nōmen,
pulsus ob inuidiam soliō scēptrīsque paternīs.
Dēbueram patriae poenās odiīsque meōrum:
omnīs per mortīs animam sontem ipse dedissem!
Nunc uīuō neque adhūc hominēs lūcemque relinquō.  855
Sed linquam.' Simul hōc dīcēns attollit in aegrum
sē femur et, quamquam uīs altō uulnere tardat,
haud dēiectus equum dūcī iubet. Hōc decus illī,
hōc sōlāmen erat, bellis hōc uictor abībat
omnibus. Adloquitur maerentem et tālibus īnfit:  860
'Rhaebe, diū, rēs sī qua diū mortālibus ūlla est,
uīximus. Aut hodiē uictor spolia illa cruentī
et caput Aenēae referēs Lausīque dolōrum
ultor eris mēcum, aut, aperit sī nūlla uiam uīs,
occumbēs pariter; neque enim, fortissime, crēdō,  865
iussa aliēna patī et dominōs dignābere Teucrōs.'

Dīxit, et exceptus tergō cōnsuēta locāuit
membra manūsque ambās iaculīs onerāuit acūtīs,
aere caput fulgēns cristāque hirsūtus equīnā.
Sīc cursum in mediōs rapidus dedit. Aestuat ingēns  870
ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū.
Atque hīc Aenēān magnā ter uōce uocāuit.
Aenēās agnōuit enim laetusque precātur:
'Sīc pater ille deum faciat, sīc altus Apollō!  875
Incipiās cōnferre manum.'
Tantum effātus et īnfēstā subit obuius hastā.
Ille autem: 'Quid mē ēreptō, saeuissime, nātō
terrēs? Haec uia sōla fuit quā perdere possēs:
nec mortem horrēmus nec dīuum parcimus ūllī.  880
Dēsine, nam ueniō moritūrus et haec tibi portō
dōna prius.' Dīxit, tēlumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud fīgitque uolatque
ingentī gȳrō, sed sustīnet aureus umbō.
Ter circum astantem laeuōs equitāuit in orbīs  885
tēla manū iaciēns, ter sēcum Trōius hērōs
immānem aerātō circumfert tegmine siluam.
Inde ubi tōt trāxisse morās, tōt spīcula taedet
uellere, et urgētur pugnā cōngressus inīquā,
multa mouēns animō iam tandem ērumpit et inter  890
bellātōris equī caua tempora cōnicit hastam.
Tollit sē arrēctum quadripēs et calcibus aurās
uerberat, effūsumque equitem super ipse secūtus
implicat ēiectōque incumbit cernuus armō.
Clāmōre incendunt caelum Trōēsque Latīnī-  895
que. Aduolat Aenēās uāgīnāque ēripit ēnsem
et super haec: 'Ubi nunc Mēzentius ācer et illa
effera uīs animī?' Contrā Tyrrhēnus, ut aurās
suspiciēns hausit caelum mentemque recēpit:
'Hostis amāre, quid increpitās mortemque mināris?  900
nūllum in caede nefās, nec sīc ad proelia uēnī,
nec tēcum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Ūnum hōc per sī quā est uictis uenia hostibus ōrō:
corpus humō patiāre tegī. Sciō acerba meōrum
circumstāre odia: hunc, ōrō, dēfende furōrem  905
et mē cōnsortem nātī concēde sepulcrō.'
Haec loquitur, iugulōque haud īnscius accipit ēnsem
undantīque animam diffundit in arma cruōre.

 Liber IX Liber XI