Jump to content

Aeneis/Liber XI

E Wikisource
Liber XI
inter 29 et 19 a.Ch.n.

 Liber X Liber XII 


Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit:
Aenēās, quamquam et sociīs dare tempus humandīs
praecipitant cūrae turbātaque fūnere mēns est,
uōta deum prīmō uictor soluēbat Eōō.
Ingentem quercum dēcīsīs undique rāmīs  5
cōnstituit tumulō fulgentiaque induit arma,
Mēzentī ducis exuuiās, tibi magne tropaeum
bellipotēns; aptat rōrāntis sanguine cristās
tēlaque trunca uirī, et bis sex thōrāca petītum
perfossumque locīs, clipeumque ex aere sinistrae  10
subligat atque ēnsem collō suspendit eburnum.
Tum sociōs (namque omnis eum stīpāta tegēbat
turba ducum) sīc incipiēns hortātur ouantīs:
'Maxima rēs effecta, uirī; timor omnis abestō,
quod superest; haec sunt spolia et dē rēge superbō  15
prīmitiae manibusque meīs Mēzentius hic est.
Nunc iter ad rēgem nōbis mūrōsque Latīnōs.
Arma parāte, animīs et spē praesūmite bellum,
nē qua mora ignārōs, ubi prīmum uellere signa
adnuerint superī pūbemque ēdūcere castrīs,  20
impediat segnīsue metū sententia tardet.
Intereā sociōs inhumātaque corpora terrae
mandēmus, quī sōlus honōs Acheronte sub īmō est.
Īte,' ait 'ēgregiās animās, quae sanguine nōbīs
hanc patriam peperēre suō, decorāte suprēmīs  25
mūneribus, maestamque Euandrī prīmus ad urbem
mittātur Pallās, quem nōn uirtūtis egentem
abstulit ātra diēs et fūnere mersit acerbō.'

Sīc ait inlacrimāns, recipitque ad līmina gressum
corpus ubi exanimī positum Pallantis Acoetēs  30
seruābat senior, quī Parrhasiō Euandrō
armiger ante fuit, sed nōn fēlīcibus aequē
tum comes auspiciīs cārō datus ībat alumnō.
Circum omnis famulumque manus Trōiānaque turba
et maestum Īliadēs crīnem dē mōre solūtae.  35
Ut uērō Aenēās foribus sēsē intulit altīs
ingentem gemitum tūnsīs ad sīdera tollunt
pectoribus, maestōque immūgit rēgia lūctū.
Ipse caput niueī fultum Pallantis et ōra
ut uīdit lēuīque patēns in pectore uulnus  40
cuspidis Ausoniae, lacrimīs ita fātur obortīs:
'Tēne,' inquit 'miserande puer, cum laeta uenīret,
inuīdit Fortūna mihī, nē rēgna uidērēs
nostra neque ad sēdēs uictor ueherēre paternās?
Nōn haec Euandrō dē tē prōmissa parentī  45
discēdēns dederam, cum mē complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuēnsque monēret
ācris esse uirōs, cum dūrā proelia gente.
Et nunc ille quidem spē multum captus inānī
fors et uōta facit cumulatque altāria dōnīs,  50
nōs iuuenem exanimum et nīl iam caelestibus ūllīs
dēbentem uānō maestī comitāmur honōre.
Īnfēlīx, nātī fūnus crūdēle uidēbis!
Hī nostrī reditūs exspectātīque triumphī?
Haec mea magna fidēs? At nōn, Euandre, pudendīs  55
uulneribus pulsum aspiciēs, nec sospite dīrum
optābis nātō fūnus pater. Eī mihi quantum
praesidium, Ausonia, et quantum tū perdis, Iūle!'

Haec ubi dēflēuit, tollī miserābile corpus
imperat, et tōtō lēctōs ex agmine mittit  60
mīlle uirōs quī sūprēmum comitentur honōrem
intersintque patris lacrimīs, sōlācia lūctūs
exigua ingentis, miserō sed dēbita patrī.
Haud segnēs aliī crātīs et molle ferētrum
arbuteīs texunt uirgīs et uīmine quernō  65
exstrūctōsque torōs obtentū frōndis inumbrant.
Hīc iuuenem agrestī sūblīmem strāmine pōnunt:
quālem uirgineō dēmessum pollice flōrem
seu mollis uiolae seu languentis hyacinthī,
cui neque fulgor adhūc nec dum sua fōrma recessit,  70
nōn iam māter alit tellūs uīrīsque ministrat.
Tum geminās uestīs aurōque ostrōque rigentīs
extulit Aenēās, quās illī laeta labōrum
ipsa suīs quondam manibus Sīdōnia Dīdō
fēcerat et tenuī tēlās discrēuerat aurō.  75
Hārum ūnam iuuenī sūprēmum maestus honōrem
induit ārsūrāsque comās obnūbit amictū,
multaque praetereā Laurentis praemia pugnae
aggerat et longō praedam iubet ōrdine dūcī;
addit equōs et tēla quibus spoliāuerat hostem.  80
Uīnxerat et post terga manūs, quōs mitteret umbrīs
īnferiās, caesō sparsūrus sanguine flammās,
indūtōsque iubet truncōs hostīlibus armīs
ipsōs ferre ducēs inimīcaque nōmina fīgī.
Dūcitur īnfēlīx aeuō cōnfēctus Acoetēs,  85
pectora nunc foedāns pugnīs, nunc unguibus ōra,
sternitur et tōtō prōiectus corpore terrae;
dūcunt et Rutulō perfūsōs sanguine currūs.
Post bellātor equus positīs īnsignibus Aethōn
it lacrimāns guttīsque ūmectat grandibus ōra.  90
Hastam aliī galeamque ferunt, nam cētera Turnus
uictor habet. Tum maesta phalanx Teucrīque sequuntur
Tyrrhēnīque omnēs et uersīs Arcades armīs.
Postquam omnis longē comitum praecesserat ōrdō,
substitit Aenēās gemitūque haec addidit altō:  95
'Nōs aliās hinc ad lacrimās eadem horrida bellī
fāta uocant: saluē aeternum mihi, maxime Pallā,
aeternumque ualē.' Nec plūra effātus ad altōs
tendēbat mūrōs gressumque in castra ferēbat.

Iamque ōrātōrēs aderant ex urbe Latīnā  100
uēlātī rāmīs oleae ueniamque rogantēs:
corpora, per campōs ferrō quae fūsa iacēbant,
redderet ac tumulō sineret succēdere terrae;
nūllum cum uictīs certāmen et aethere cassīs;
parceret hospitibus quondam socerīsque uocātīs.  105
Quōs bonus Aenēās haud aspernanda precantīs
prōsequitur ueniā et uerbīs haec īnsuper addit:
'Quaenam uōs tantō fortūna indigna, Latīnī,
implicuit bellō, quī nōs fugiātis amīcōs?
Pācem mē exanimīs et Mārtīs sorte perēmptīs  110
ōrātīs? Equidem et uīuīs concēdere uellem.
Nec uēnī, nisi fāta locum sēdemque dedissent,
nec bellum cum gente gerō; rēx nostra relīquit
hospitia et Turnī potius sē crēdidit armīs.
Aequius huic Turnum fuerat sē oppōnere mortī.  115
Sī bellum fīnīre manū, sī pellere Teucrōs
apparat, hīs mēcum decuit concurrere tēlīs:
uixet cui uītam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc īte et miserīs suppōnite cīuibus ignem.'
Dīxerat Aenēās. Illī obstipuēre silentēs  120
cōnuersīque oculōs inter sē atque ōra tenēbant.

Tum senior semperque odiīs et crīmine Drancēs
īnfēnsus iuuenī Turnō sīc ōre uicissim
ōrsa refert: 'Ō fāma ingēns, ingentior armīs,
uir Trōiāne, quibus caelō tē laudibus aequem?  125
Iūstitiaene prius mīrer bellīne labōrum?
Nōs uērō haec patriam grātī referēmus ad urbem
et tē, sī qua uiam dederit Fortūna, Latīnō
iungēmus rēgī. Quaerat sibi foedera Turnus.
Quīn et fātālīs mūrōrum attollere mōlēs  130
saxaque subuectāre umerīs Trōiāna iuuābit.'
Dīxerat haec ūnōque omnēs eadem ōre fremēbant.
Bis sēnōs pepigēre diēs, et pāce sequestrā
per siluās Teucrī mixtīque impūne Latīnī
errāuēre iugīs. Ferrō sonat alta bipennī  135
fraxinus, ēuertunt āctās ad sīdera pīnus,
rōbora nec cuneīs et olentem scindere cedrum
nec plaustrīs cessant uectāre gementibus ornōs.

Et iam Fāma uolāns, tantī praenuntia lūctūs,
Euandrum Euandrīque domōs et moenia replet,  140
quae modo uictōrem Latiō Pallanta ferēbat.
Arcades ad portās ruere et dē mōre uetustō
fūnereās rapuēre facēs; lūcet uia longō
ōrdine flammārum et lātē discrīminat agrōs.
Contrā turba Phrygum ueniēns plangentia iungit  145
agmina. Quae postquam mātrēs succēdere tēctīs
uīdērunt, maestam incendunt clāmōribus urbem.
At nōn Euandrum potis est uīs ūlla tenēre,
sed uenit in mediōs. Feretrō Pallante repostō
prōcubuit super atque haeret lacrimānsque gemēnsque,  150
et uia uix tandem uōcī laxāta dolōre est:
'Nōn haec, ō Pallā, dederās prōmissa parentī,
cautius ut saeuō uellēs tē crēdere Mārtī.
Haud ignārus eram quantum noua glōria in armīs
et praedulce decus prīmō certāmine posset.  155
Prīmitiae iuuenīs miserae bellīque propinquī
dūra rudīmenta, et nūllī exaudīta deōrum
uōta precēsque meae! Tūque, ō sanctissima coniūnx,
fēlīx morte tuā neque in hunc seruāta dolōrem!
Contrā ego uīuendō uīcī mea fāta, superstes  160
restārem ut genitor. Trōum socia arma secūtum
obruerent Rutulī tēlīs! Animam ipse dedissem
atque haec pompa domum mē, nōn Pallanta, referret!
Nec uōs arguerim, Teucrī, nec foedera nec quās
iūnximus hospitiō dextrās: sors ista senectae  165
dēbita erat nostrae. Quod sī immātūra manēbat
mors gnātum, caesīs Volscōrum mīlibus ante
dūcentem in Latium Teucrōs cecidisse iuuābit.
Quīn ego nōn aliō digner tē funūre, Pallā,
quam pius Aenēās et quam magnī Phryges et quam  170
Tyrrhēnīque ducēs, Tyrrhēnum exercitus omnis.
Magna tropaea ferunt quōs dat tua dextera lētō;
tū quoque nunc stārēs immānīs truncus in aruīs,
esset pār aetās et ĭdem sī rōbur ab annīs,
Turnē. Sed īnfēlīx Teucrōs quid dēmoror armīs?  175
uādite et haec memorēs rēgī mandāta referte:
quod uītam moror inuīsam Pallante perēmptō
dextera causa tua est, Turnum gnātōque patrīque
quam dēbēre uidēs. Meritīs uacat hic tibi sōlus
fortūnaeque locus. Nōn uītae gaudia quaerō,  180
nec fās, sed gnāto mānīs perferre sub īmōs.'

Aurōra intereā miserīs mortālibus almam
extulerat lūcem referēns opera atque labōrēs:
iam pater Aenēās, iam curuō in lītore Tarchōn
cōnstituēre pyrās. Hūc corpora quisque suōrum  185
mōre tulēre patrum, subiectīsque ignibus ātrīs
conditur in tenebrās altum cālīgine caelum.
Ter circum accēnsōs cīnctī fulgentibus armīs
dēcurrēre rogōs, ter maestum fūneris ignem
lūstrāuēre in equīs ululātūsque ōre dēdēre.  190
Spargitur et tellūs lacrimīs, sparguntur et arma,
it caelō clāmōrque uirum clangorque tubārum.
Hīc aliī spolia occīsīs dērepta Latīnīs
cōniciunt ignī, galeās ēnsīsque decōrōs
frēnaque feruentīsque rotās; pars mūnera nōta,  195
ipsōrum clipeōs et nōn fēlīcia tēla.
Multa boum circā mactantur corpora Mortī,
saetigerōsque suēs raptāsque ex omnibus agrīs
in flammam iugulant pecudēs. Tum lītore tōtō
ārdentis spectant sociōs sēmustaque seruant  200
busta, neque āuellī possunt, nōx ūmida dōnec
inuertit caelum stēllīs ārdentibus aptum.

Nec minus et miserī dīuersā in parte Latīnī
innumerās strūxēre pyrās, et corpora partim
multa uirum terrae īnfodiunt, āuectaque partim  205
fīnitimōs tollunt in agrōs urbīque remittunt.
Cētera cōnfūsaeque ingentem caedis aceruum
nec numerō nec honōre cremant; tunc undique uastī
certātim crēbrīs cōnlūcent ignibus agrī.
Tertia lūx gelidam caelō dīmōuerat umbram:  210
maerentēs altum cinerem et cōnfūsa ruēbant
ossa focīs tepidōque onerābant aggere terrae.
Iam uērō in tēctīs, praedīuitis urbe Latīnī,
praecipuus fragor et longī pars maxima lūctūs.
Hīc mātrēs miseraeque nurūs, hīc cāra sorōrum  215
pectora maerentum puerīque parentibus orbī
dīrum exsecrantur bellum Turnīque hymenaeōs;
ipsum armīs ipsumque iubent dēcernere ferrō,
quī rēgnum Italiae et prīmōs sibi poscat honōrēs.
Ingrauat haec saeuus Drancēs sōlumque uocārī  220
testātur, sōlum poscī in certāmina Turnum.
Multa simul contrā uariīs sententia dictīs
prō Turnō, et magnum rēgīnae nōmen obumbrat,
multa uirum meritīs sustentat fāma tropaeīs.

Hōs inter mōtus, mediō in flagrante tumultū,  225
ecce super maestī magnā Diomēdis ab urbe
lēgātī respōnsa ferunt: nihil omnibus āctum
tantōrum impēnsīs operum, nīl dōna neque aurum
nec magnās ualuisse precēs, alia arma Latīnīs
quaerenda, aut pācem Trōiānō ab rēge petendum.  230
Dēficit ingentī lūctū rēx ipse Latīnus:
fātālem Aenēān manifēstō nūmine ferrī
admonet īra deum tumulīque ante ōra recentēs.
Ergō concilium magnum prīmōsque suōrum
imperiō accītōs alta intrā līmina cōgit.  235
Ollī cōnuēnēre fluuntque ad rēgia plēnīs
tēcta uiīs. Sedet in mediīs et maximus aeuō
et prīmus scēptrīs haud laetā fronte Latīnus.
Atque hīc lēgātōs Aetōla ex urbe remissōs
quae referant fārī iubet, et respōnsa reposcit  240
ōrdine cūncta suō. Tum facta silentia linguīs,
et Venulus dictō pārēns ita fārier īnfīt:

'Vīdimus, ō cīuēs, Diomēdem Argīuaque castra,
atque iter ēmēnsī cāsūs superāuimus omnīs,
contigimusque manum quā concidit Īlia tellūs.  245
Ille urbem Argyripam patriae cognōmine gentis
uictor Gargānī condēbat Iāpygis agrīs.
Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī,
mūnera praeferimus, nōmen patriamque docēmus,
quī bellum intulerint, quae causa attrāxerit Arpōs.  250
Audītīs ille haec placidō sīc reddidit ōre:
'Ō fortūnātae gentēs, Sāturnia rēgna,
antīquī Ausoniī, quae uōs fortūna quiētōs
sollicitat suādetque ignōta lacessere bella?
Quīcumque Īliacōs ferrō uiolāuimus agrōs  255
(mittō ea quae mūrīs bellandō exhausta sub altīs,
quōs Simois premat ille uirōs) īnfanda per orbem
supplicia et scelerum poenās expendimus omnēs,
uel Priamō miseranda manus; scit trīste Mineruae
sīdus et Euboicae cautēs ultorque Caphēreus.  260
Mīlitiā ex illā dīuersum ad lītus abāctī
Ātrīdēs Proteī Menelāus adusque columnās
exsulat, Aetnaeōs uīdit Cyclōpas Ulixēs.
Rēgna Neoptolemī referam uersōsque penātīs
Īdomeneī? Libycōne habitantīs lītore Locrōs?  265
Ipse Mycēnaeus magnōrum ductor Achīuum
coniugis īnfandae prīma inter līmina dextrā
oppetiit, dēuictam Asiam subsēdit adulter.
Inuīdisse deōs, patriīs ut redditus ārīs
coniugium optātum et pulchram Calydōna uidērem?  270
Nunc etiam horribilī uīsū portenta sequuntur
et sociī āmissī petiērunt aethera pennīs
flūminibusque uagantur auēs (heu, dīra meōrum
suppliciā!) et scopulōs lacrimōsīs uōcibus implent.
Haec adeō ex illō mihi iam spēranda fuērunt  275
tempore cum ferrō caelestia corpora dēmēns
appetiī et Veneris uiolāuī uulnere dextram.
Nē uērō, nē mē ad tālīs impellite pugnās.
Nec mihi cum Teucrīs ūllum post ēruta bellum
Pergama nec ueterum meminī laetorue malōrum.  280
Mūnera quae patriīs ad mē portātis ab ōrīs
uertite ad Aenēān. Stetimus tēla aspera contrā
cōntulimusque manūs: expertō crēdite quantus
in clipeum adsurgat, quō turbine torqueat hastam.
Sī duo praetereā tālīs Īdaea tulisset  285
terra uirōs, ultrō Īnachiās uēnisset ad urbēs
Dardanus, et uērsīs lūgēret Graecia fātīs.
Quidquid apud dūrae cessātum est moenia Trōiae,
Hectoris Aenēaeque manū uictōria Grāium
haesit et in decimum uestīgia rettulit annum.  290
Ambō animīs, ambō īnsignēs praestantibus armīs,
hīc pietāte prior. Coeant in foedera dextrae,
quā datur; ast armīs concurrant arma cauēte.'
Et respōnsa simul quae sint, rēx optime, rēgis
audīstī et quae sit magnō sententia bellō.'  295

Vix ea lēgātī, uariusque per ōra cucurrit
Ausonidum turbāta fremor, ceu saxa morantur
cum rapidōs amnīs, fit clausō gurgite murmur
uīcīnaeque fremunt rīpae crepitantibus undīs.
Ut prīmum plācātī animī et trepida ōra quiērunt,  300
praefātus dīuōs soliō rēx īnfit ab altō:

'Ante equidem summā dē rē statuisse, Latīnī,
et uellem et fuerat melius, nōn tempore tālī
cōgere concilium, cum mūrōs adsidet hostīs.
Bellum importūnum, cīuēs, cum gente deōrum  305
inuictīsque uirīs gerimus, quōs nūlla fatīgant
proelia nec uictī possunt absistere ferrō.
Spem sī quam ascītīs Aetōlum habuistis in armīs,
pōnite. Spēs sibi quisque; sed haec quam angusta uidētis.
Cētera quā rērum iaceant perculsa ruīna,  310
ante oculōs interque manūs sunt omnia uestrās.
Nec quemquam incūsō: potuit quae plūrima uirtūs
esse, fuit; tōtō certātum est corpore rēgnī.
Nunc adeō quae sit dubiae sententia mēntī,
expediam et paucīs (animōs adhibēte) docēbō.  315
Est antīquus ager Tuscō mihi proximus amnī,
longus in occāsum, fīnīs super usque Sicānōs;
Auruncī Rutulīque serunt, et uōmere dūrōs
exercent collīs atque hōrum asperrima pāscunt.
Haec omnīs regiō et celsī plaga pīnea montīs  320
cēdat amīcitiae Teucrōrum, et foederis aequās
dīcāmus lēgēs sociōsque in rēgna uocēmus:
cōnsīdant, sī tantus amor, et moenia condant.
Sīn aliōs fīnīs aliamque capessere gentem
est animus possuntque solō dēcēdere nostrō,  325
bis dēnās Italō texāmus rōbore nāuīs;
seu plūrīs complēre ualent, iacet omnis ad undam
mātereīs: ipsī numerumque modumque carīnis
praecipiant, nōs aera, manūs, nāuālia dēmus.
Praetereā, quī dicta ferant et foedera firment  330
centum ōrātōrēs prīmā dē gente Latīnōs
īre placet pācisque manū praetendere rāmōs,
mūnera portantīs aurīque eborisque talentā
et sellam rēgnī trabeamque īnsignia nostrī.
Cōnsulite in medium et rēbus succurrite fessīs.'  335

Tum Drānces īdem īnfēnsus, quem glōria Turnī
oblīquā inuidiā stimulīsque agitābat amārīs,
largus opum et linguā melior, sed frīgida bellō
dextera, cōnsiliīs habitus nōn futtilis auctor,
sēditiōne potēns (genus huic māterna superbum  340
nōbilitās dabat, īncertum dē patre ferēbat),
surgit et hīs onerat dictīs atque aggerat īrās:
'Rēm nūllī obscūram nostrae nec uōcis egentem
cōnsulis, ō bone rēx: cunctī sē scīre fatentur
quid fortūna ferat populī, sed dīcere mussant.  345
Det lībertātem fandī flātūsque remittat,
cuius ob auspicium īnfaustum mōrēsque sinistrōs
(dīcam equidem, licet arma mihī mortemque minētur)
lūmina tot cecidisse dūcum tōtamque uidēmus
cōnsēdisse urbem lūctū, dum Trōia temptat  350
castra fugae fīdēns et caelum territat armīs.
Ūnum etiam dōnīs istīs, quae plūrima mittī
Dardanidīs dīcīque iubēs, ūnum, optime rēgum,
ādiciās, nec tē ūllīus uiolentia uincat
quīn nātam ēgregiō generō dignisque hymenaeīs  355
des pater, et pācem hanc aeternō foedere iungās.
Quod sī tantus habet mentēs et pectora terror,
ipsum obtestēmur ueniamque ōrēmus ab ipsō:
cēdat, iūs proprium rēgī patriaeque remittat.
Quid miserōs totiēns in aperta perīcula cīuīs  360
prōicis, ō Latiō caput hōrum et causa malōrum?
Nūlla salūs bellō, pācem tē poscimus omnēs,
Turne, simul pācis solum inuiolābile pignus.
Prīmus ego, inuīsum quem tū tibi fingīs (et esse
nīl moror), ēn supplex ueniō. Miserēre tuōrum,  365
pōne animōs et pulsus abī. Sat fūnera fūsī
uīdimus īngentīs et dēsōlāuimus agrōs.
Aut, sī fāma mouet, sī tantum pectore rōbur
concipis et sī adeō dōtālis rēgia cordī est,
audē atque aduersum fīdēns fer pectus in hostem.  370
Scīlicet ut Turnō contingat rēgia coniūnx,
nōs animae uīlēs, inhumāta īnflētaque turba,
sternāmur campīs. Etiam tū, sī qua tibī uīs,
sī patriī quid Mārtis habēs, illum aspice contrā
quī uocat.'  375

Tālibus exārsit dictīs uiolentia Turnī.
Dat gemitum rumpitque hās īmō pectore uōcēs:
'Larga quidem semper, Drānce, tibi cōpia fandī
tum cum bella manūs poscunt, patribusque uocātīs
prīmus ades. Sed nōn replenda est cūria uerbīs,  380
quae tūtō tibi magna uolant, dum distinet hostem
agger mūrōrum nec inundant sanguine fossae.
Proinde tonā ēloquiō (solitum tibi) mēque timōris
argue tū, Drāncē, quandō tōt strāgis aceruōs
Teucrōrum tua dextra dedit, passimque tropaeīs  385
īnsignīs agrōs. Possit quid uīuida uirtūs
experiāre licet, nec longē scīlicet hostēs
quaerendī nōbīs; circumstant undique mūrōs.
Īmus in aduersōs (quid cessās?) an tibi Māuors
uēntōsa in linguā pedibusque fugācibus istīs  390
semper erit?
Pulsus ego? Aut quisquam meritō, foedissime, pulsum
arguet, Īliacō tumidum quī crēscere Thybrim
sanguine et Euandrī tōtam cum stirpe uidēbit
prōcubuisse domum atque exūtōs Arcadas armīs?  395
Haud ita mē expertī Bitiās et Pandarus ingēns
et quōs mīlle diē uictor sub Tartara mīsī,
inclūsus mūrīs hostīlīque aggere saeptus.
Nūlla salūs bellō? Capitī cane tālia, dēmēns,
Dardaniō rēbusque tuīs. Proinde omnia magnō  400
nē cessā turbāre metū atque extollere uīrīs
gentis bis uictae, contrā premere arma Latīnī.
Nunc et Myrmidonum procerēs Phrygia arma tremēscunt,
nunc et Tȳdīdēs et Lārīsaeus Achillēs,
amnis et Hadriacās retrō fugit Aufidus undās.  405
Uel cum sē pauidum contrā mea iūrgia fingit,
artificis scelus, et formīdine crīmen acerbat.
Numquam animam tālem dextrā hāc (absiste mouērī)
āmittēs: habitet tēcum et sit pectore in istō.
Nunc ad tē et tua magna, pater, cōnsulta reuertor.  410
Sī nūllam nostrīs ultrā spem pōnis in armīs,
sī tam dēsertī sumus et semel agmine uersō
funditus occidimus neque habet Fortūna regressum,
ōrēmus pācem et dextrās tendāmus inertīs.
Quamquam ō sī solitae quicquam uirtūtis adesset!  415
Ille mihi ante aliōs fortūnātusque labōrum
ēgregiusque animī, quī, nē quid tāle uidēret,
prōcubuit moriēns et humum semel ōre momordit.
Sīn et opēs nōbīs et adhūc intācta iuuentūs
auxiliōque urbēs Italae populīque supersunt,  420
sīn et Trōiānīs cum multō glōria uēnit
sanguine (sunt illīs sua fūnera, pārque per omnīs
tempestās), cūr indecorēs in līmine prīmō
dēficimus? Cūr ante tubam tremor occupat artūs?
Multa diēs uariīque labor mūtābilis aeuī  425
rettulit in melius, multōs alterna reuīsēns
lūsit et in solidō rūrsus Fortūna locāuit.
Nōn erit auxiliō nōbīs Aetōlus et Arpī:
at Messāpus erit fēlīxque Tolumnius et quōs
tōt populī mīsēre ducēs, nec parua sequētur  430
glōria dēlēctōs Latiō et Laurentibus agrīs.
Est et Volscōrum ēgregiā dē gente Camilla
agmen agēns equitum et flōrentīs aere cateruās.
Quod sī mē sōlum Teucrī in certāmina poscunt
idque placet tantumque bonīs commūnibus obstō,  435
nōn adeō hās exōsa manus Victōria fūgit
ut tanta quicquam prō spē temptāre recūsem.
Ībō animīs contrā, uel magnum praestet Achillem
factaque Volcānī manibus paria induat armā
ille licet. Uōbīs animam hanc socerōque Latīnō  440
Turnus ego, haud ūllī ueterum uirtūte secundus,
dēuōuī. Sōlum Aenēās uocat? Et uocet ōrō;
nēc Drāncēs potius, sīue est haec īra deōrum,
morte luat, sīue est uirtūs et glōria, tollat.'

Illī haec inter sē dubiīs dē rēbus agēbant  445
certantēs: castra Aenēās aciemque mouēbat.
Nuntius īngentī per rēgia tēcta tumultū
ecce ruit magnīsque urbem terrōribus implet:
īnstrūctōs aciē Tiberīnō ā flūmine Teucrōs
Tyrrhēnamque manum tōtīs dēscendere campīs.  450
Extemplō turbātī animī concussaque uulgī
pectora et arrēctae stimulīs haud mollibus īrae.
Arma manū trepidī poscunt, fremit arma iuuentūs,
flent maestī mussantque patrēs. Hīc undique clāmor
dissēnsū uariō magnus sē tollit in aurās,  455
haud secus atque altō in lūcō cum forte cateruae
cōnsēdēre auium, piscōsōue amne Padūsae
dant sonitum raucī per stāgna loquācia cycnī.
'Immo,' ait 'ō cīuēs,' arreptō tempore Turnus,
'Cōgite concilium et pācem laudāte sedentēs;  460
illī armīs in rēgna ruunt.' Nec plūra locūtus
corripuit sēsē et tēctīs citus extulit altīs.
'Tū, Voluse, armārī Volscōrum ēdīce manīplīs,
dūc' ait 'et Rutulōs. Equitem Messāpus in armīs,
et cum frātre Corās lātīs diffundite campīs.  465
Pars aditūs urbis firment turrīsque capessant;
cētera, quā iussō, mēcum manus īnferat arma.'

Īlicet in mūrōs tōtā discurritur urbe.
Concilium ipse pater et magna incepta Latīnus
dēserit ac trīstī turbātus tempore differt,  470
multaque sē incūsat quī nōn accēperit ultrō
Dardanium Aenēān generumque ascīuerit urbī.
Praefodiunt aliī portās aut saxa sudēsque
subuectant. Bellō dat signum rauca cruentum
būcina. Tum mūrōs uariā cinxēre corōnā  475
mātrōnae puerīque, uocat labor ultimus omnīs.
Nec nōn ad templum summāsque ad Palladis arcēs
subuehitur magnā mātrum rēgīna cateruā
dōna ferēns, iuxtāque comes Lāuīnia uirgō,
causa malī tantī, oculōs dēiecta decōrōs.  480
Succēdunt mātrēs et templum tūre uapōrant
et maestās altō fundunt dē līmine uōcēs:
'Armipotēns, praeses bellī, Trītōnia uirgō,
frange manū tēlum Phrygiī praedōnis, et ipsum
prōnum sterne solō portīsque effunde sub altīs.'  485
Cingitur ipse furēns certātim in proelia Turnus.
Iamque adeō rutilum thōrāca indūtus aēnīs
horrēbat squāmis sūrāsque inclūserat aurō,
tempora nūdus adhūc, laterīque accinxerat ēnsem,
fulgēbatque altā dēcurrēns aureus arce  490
exsultatque animīs et spē iam praecipit hostem:
quālis ubi abruptīs fūgit praesēpiā uinclīs
tandem līber equus, campōque potītus apertō
aut ille in pāstus armentaque tendit equārum
aut adsuētus aquae perfundī flūmine nōtō  495
ēmicat, arrēctīsque fremit ceruīcibus altē
luxuriāns lūduntque iubae per colla, per armōs.

Obuia cui Volscōrum aciē comitante Camilla
occurrit portīsque ab equō rēgīna sub ipsīs
dēsiluit, quam tōta cohors imitāta relictīs  500
ad terram dēflūxit equīs; tum tālia fātur:
'Turne, suī meritō sī qua est fīdūcia fortī,
audeō et Aeneadum prōmittō occurrere turmae
sōlaque Tyrrhēnōs equitēs īre obuia contrā.
Mē sine prīma manū temptāre perīcula bellī,  505
tū pedes ad mūrōs subsiste et moenia seruā.'
Turnus ad haec oculōs horrendā in uirgine fīxus:
'Ō decus Italiae uirgō, quās dīcere grātēs
quasue referre parem? Sed nunc, est omnia quandō
iste animus suprā, mēcum partīre labōrem.  510
Aenēās, ut fāma fidem missīque reportant
explōrātōrēs, equitum leuia improbus arma
praemīsit, quaterent campōs; ipse ardua montis
per dēserta iugō superāns aduentat ad urbem.
Fūrta parō bellī conuexō in trāmite siluae,  515
ut biuiās armātō obsīdam mīlite faucēs.
Tū Tyrrhēnum equitem cōnlātīs excipe signīs;
tēcum ācer Messāpus erit turmaeque Latīnae
Tīburtīque manus, ducis et tū concipe cūram.'
Sīc ait, et paribus Messāpum in proelia dictīs  520
hortātur sociōsque ducēs et pergit in hostem.

Est curuō anfractū uāllēs, accommoda fraudī
armōrumque dolīs, quam dēnsīs frondibus ātrum
urget utrimque latus, tenuis quō sēmita dūcit
angustaeque ferunt faucēs aditūsque malignī.  525
Hanc super in speculīs summōque in uertice montis
plānitiēs ignōta iacet tūtīque receptūs,
seu dextrā laeuāque uelīs occurrere pugnae
sīue īnstāre iugīs et grandia uoluere saxa.
Hīc iuuenis nōtā fertur regiōne uiārum  530
arripuitque locum et siluīs īnsēdit inīquīs.

Vēlōcem intereā superīs in sēdibus Ōpim,
ūnam ex uirginibus sociīs sacrāque cateruā,
compellābat et hās trīstīs Lātōnia uōcēs
ōre dabat: 'Graditur bellum ad crūdēle Camilla,  535
ō uirgō, et nostrīs nēquīquam cingitur armīs,
cāra mihi ante aliās. Nēque enim nouus iste Diānae
uēnit amor subitāque animum dulcēdine mōuit.
Pulsus ob inuidiam rēgnō uīrīsque superbās
Prīuernō antīquā Metabus cum excēderet urbe,  540
īnfantem fugiēns mediā inter proelia bellī
sustulit exsiliō comitem, mātrīsque uocāuit
nōmine Casmillae mūtātā parte Camillam.
Ipse sinū prae sē portāns iuga longa petēbat
sōlōrum nemorum: tēla undique saeua premēbant  545
et circumfūsō uolitābant mīlite Volscī.
Ecce fugae mediō summīs Amasēnus abundāns
spūmābat rīpīs, tantus sē nūbibus imber
rūperat. Ille innāre parāns īnfantis amōre
tardātur cārōque onerī timet. Omnia sēcum  550
uersantī subitō uix haec sententia sēdit:
tēlum immāne manū ualidā quod forte gerēbat
bellātor, solidum nōdis et rōbore coctō,
huic nātam libro et siluestrī sūbere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae;  555
quam dextrā īngentī lībrāns ita ad aethera fātur:
'Alma, tibi hanc, nemorum cultrīx, Lātōnia uirgō,
ipse pater famulam uoueō; tua prīma per aurās
tēla tenēns supplex hostem fugit. Accipe, testor,
dīua tuam, quae nunc dubiīs committitur aurīs.'  560
Dixit, et adductō contortum hastīle lacertō
immittit: sonuēre undae, rapidum super amnem
īnfēlīx fugit in iaculō strīdente Camilla.
At Metabus magnā propius iam urgente cateruā
dat sēsē fluuiō, atque hastam cum uirgine uictor  565
grāmineō, dōnum Triuiae, dē caespite uellit.
Nōn illum tēctīs ūllae, nōn moenibus urbēs
accēpēre (neque ipse manūs feritāte dedisset),
pāstōrum et sōlis ēxēgit montibus aeuum.
Hīc nātam in dūmīs interque horrentia lustra  570
armentālis equae mammīs et lacte ferīnō
nūtrībat teneris immulgēns ūbera labrīs.
Utque pedum prīmīs īnfāns uestīgia plantīs
īnstiterat, iaculō palmās armāuit acūtō
spīculaque ex umerō paruae suspendit et arcum.  575
Prō crīnālī aurō, prō longae tegmine pallae
tigridis exuuiae per dorsum ā uertice pendent.
Tēla manū iam tum tenerā puerīlia torsit
et fundam teretī circum caput ēgit habēna
Strȳmoniamque gruem aut album dēiēcit olōrem.  580
Multae illam frūstrā Tyrrhēna per oppida mātrēs
optāuēre nurum; sōlā contenta Diānā
aeternum tēlōrum et uirginitātis amōrem
intemerāta colit. Uellem haud correpta fuisset
mīlitiā tālī cōnāta lacessere Teucrōs:  585
cāra mihī comitumque foret nunc ūna meārum.
Uērum age, quandoquidem fātīs urgētur acerbīs,
lābere, nympha, polō fīnīsque inuīse Latīnōs,
trīstis ubi īnfaustō committitur ōmine pugna.
Haec cape et ultrīcem pharetrā dēprōme sagittam:  590
hāc, quīcumque sacrum uiolārit uulnere corpus,
Trōs Italusque, mihī pariter det sanguine poenās.
Post ego nūbe cauā miserandae corpus et arma
īnspoliāta feram tumulō patriaeque repōnam.'
Dīxit, at illa leuis caelī dēlāpsa per aurās  595
īnsonuit nigrō circumdata turbine corpus.

At manus intereā mūrīs Trōiāna propinquat,
Etrūscīque ducēs equitumque exercitus omnis
compositī numerō in turmās. Fremit aequore tōtō
īnsultāns sonipēs et pressīs pugnat habēnīs  600
hūc conuersus et hūc; tum lātē ferreus hastīs
horret ager campīque armīs sublīmibus ārdent.
Nec nōn Messāpus contrā celerēsque Latīnī
et cum frātre Corās et uirginis āla Camillae
aduērsī campō appārent, hastāsque reductīs  605
prōtendunt longē dextrīs et spīcula uibrant,
aduentusque uirum fremitusque ārdēscit equōrum.
Iamque intrā iactum tēlī prōgressus uterque
substiterat: subitō ērumpunt clāmōre furentīs-
que exhortantur equōs, fundunt simul undique tēla  610
crēbra niuis rītū, caelumque obtexitur umbrā.
Continuō aduersīs Tyrrhēnus et ācer Aconteus
cōnīxī incurrunt hastīs prīmīque ruīnam
dant sonitū ingentī perfrāctaque quādripedantum
pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus  615
fulminis in mōrēm aut tormentō ponderis āctī
praecipitat longē et uītam dispergit in aurās.

Extemplō turbātae aciēs, uersīque Latīnī
rēiciunt parmās et equōs ad moenia uertunt;
Trōes agunt, princēps turmās indūcit Asīlās.  620
Iamque propinquābant portīs rūrsusque Latīnī
clāmōrem tollunt et mollia colla reflectunt;
hī fugiunt penitusque datīs referuntur habēnīs.
Quālis ubi alternō prōcurrēns gurgite pontus
nunc ruit ad terram scopulōsque superiacit undā  625
spūmeus extrēmamque sinū perfundit harēnam,
nunc rapidus retrō atque aestū reuolūta resorbēns
saxa fugit lītusque uadō lābente relinquit:
bis Tuscī Rutulōs ēgēre ad moenia uersōs,
bis reiectī armīs respectant terga tegentēs.  630
Tertia sed postquam congressī in proelia tōtās
implicuēre inter sē aciēs lēgitque uirum uir,
tum uērō et gemitus morientum et sanguine in altō
armaque corporaque et permixtī caede uirōrum
sēmianimēs uoluuntur equī, pugna aspera surgit.  635
Orsilochus Remulī, quandō ipsum horrēbat adīre,
hastam intorsit equō ferrumque sub aure relīquit;
quō sonipēs ictū furit arduus altaque iactat
uulneris impatiēns arrēctō pectore crūra,
uoluitur ille excussus humī. Cētillus Iollān  640
īngentemque animīs, īngentem corpore et armīs
dēicit Herminium, nūdō cui uertice fulua
caesariēs nūdīque umerī nec uulnera terrent;
tantus in arma patet. Lātōs huic hasta per armōs
ācta tremit duplicatque uirum trānsfīxa dolōre.  645
Funditur āter ubīque cruor; dant fūnera ferrō
certantēs pulchramque petunt per uulnera mortem.

At mediās inter caedēs exsultat Amāzon
ūnum exserta latus pugnae, pharetrāta Camilla,
et nunc lenta manū spargēns hastīlia dēnset,  650
nunc ualidam dextrā rapit indēfessa bipennem;
aureus ex umerō sonat arcus et arma Diānae.
Illa etiam, sī quandō in tergum pulsa recessit,
spīcula conuērsō fugientia dērigit arcū.
At circum lēctae comitēs, Lārīnaque uirgō  655
Tullaque et aeratam quatiēns Tarpēia secūrim,
Italidēs, quās ipsa decus sibi dīa Camilla
dēlēgit pācīsque bonās bellīque ministrās:
quālēs Thrēiciae cum flūmina Thermōdontis
pulsant et pictīs bellantur Amāzones armīs,  660
seu circum Hippolytēn seu cum sē Mārtia currū
Penthesilēa refert, magnōque ululante tumultū
fēminea exsultant lūnātīs agmina peltīs.

Quem tēlō prīmum, quem postrēmum, aspera uirgō,
dēicis? Aut quot humī morientia corpora fundis?  665
Eunaeum Clytiō prīmum patre, cuius apertum
aduersī longā trānsuerberat abiete pectus.
Sanguinis ille uomēns rīuōs cadit atque cruentam
mandit humum moriēnsque suō sē in uulnere uersat.
Tum Līrim Pagasumque super, quōrum alter habēnās  670
suffūsō reuolūtus equō dum colligit, alter
dum subit ac dextram lābentī tendit inermem,
praecipitēs pariterque ruunt. Hīs addit Amastrum
Hippotadēn, sequiturque incumbēns ēminus hastā
Tēreaque Harpalycumque et Dēmophoonta Chromimque;  675
quōtque ēmissa manū contorsit spīcula uirgō,
tot Phrygiī cecidēre uirī. Procul Ornytus armīs
ignōtīs et equō uēnātor Iāpyge fertur,
cui pellis lātōs umerōs ērepta iuuencō
pugnātōrī operit, caput ingēns ōris hiātus  680
et mālae tēxēre lupī cum dentibus albīs,
agrestisque manūs armat sparus; ipse cateruīs
uertitur in mediīs et tōtō uertice suprā est.
Hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uersō)
trāicit et super haec inimīcō pectore fātur:  685
'Siluīs tē, Tyrrhēne, ferās agitāre putastī?
aduēnit quī uestra diēs muliēbribus armīs
uerba redargueret. Nōmen tamen haud leue patrum
mānibus hōc referēs, tēlō cecidisse Camillae.'

Prōtinus Orsilochum et Būtēn, duo maxima Teucrum  690
corpora, sed Būtēn āuersum cuspide fīxit
lōrīcam galeamque inter, quā colla sedentis
lūcent et laeuō dēpendet parma lacertō;
Orsilochum fugiēns magnumque agitāta per orbem
ēlūdit gȳrō interior sequiturque sequentem;  695
tum ualidam perque arma uirō perque ossa secūrim
altior exsurgēns ōrantī et multa precantī
congeminat; uulnus calidō rigat ōra cerebrō.
Incidit huic subitōque aspectū territus haesit
Appennīnicolae bellātor fīlius Aunī,  700
haud Ligurum extrēmus, dum fallere fāta sinēbant.
Isque ubi sē nūllō iam cursū ēuādere pugnae
posse neque īnstantem rēgīnam āuertere cernit,
cōnsiliō uersāre dolōs ingressus et āstū
incipit haec: 'Quid tam ēgregium, sī fēmina fortī  705
fīdis equō? Dīmitte fugam et tē comminus aequō
mēcum crēde solō pugnaeque accinge pedestrī:
iam nōscēs uentōsa ferat cui glōria fraudem.'
Dīxit, at illa furēns ācrīque accēnsa dolōre
trādit equum comitī paribusque resistit in armīs  710
ēnse pedēs nūdō pūrāque interrita parmā.
At iuuenis uīcisse dolō ratus āuolat ipse
(haud mora), conuersīsque fugax aufertur habēnīs
quādripedemque citum ferrāta calce fatīgat.
'Uāne Ligus frūstrāque animīs ēlāte superbīs,  715
nēquīquam patriās temptāstī lūbricus artīs,
nec fraus tē incolumem fallācī perferet Aunō.'
Haec fātur uirgō, et pernīcibus ignea plantīs
trānsit equum cursū frēnīsque aduērsa prehēnsīs
congreditur poenāsque inimīcō ex sanguine sūmit:  720
quam facile accipiter saxō sacer ālēs ab altō
cōnsequitur pennīs sublīmem in nūbe columbam
comprēnsamque tenet pedibusque ēuīscerat uncīs;
tum cruor et uulsae lābuntur ab aethere plūmae.

At nōn haec nūllīs hominum sator atque deōrum  725
obseruāns oculīs summō sedet altus Olympō.
Tyrrhēnum genitor Tarchōnem in proelia saeua
suscitat et stimulīs haud mollibus īnicit īrās.
Ergō inter caedēs cēdentiaque agmina Tarchōn
fertur equō uariīsque īnstīgat uōcibus ālās  730
nōmine quemque uocāns, reficitque in proelia pulsōs.
'Quis metus, ō numquam dolitūrī, ō semper inertēs
Tyrrhēnī, quae tanta animīs ignāuia uēnit?
Fēmina pālantīs agit atque haec agmina uertit!
Quō ferrum quidue haec gerimus tēla inrita dextrīs?  735
At nōn in Venerem sēgnēs nocturnaque bella,
aut ubi curua chorōs indīxit tībia Bacchī.
Exspectāte dapēs et plēnae pōcula mēnsae
(hīc amor, hōc studium) dum sacra secundus haruspex
nūntiet ac lūcōs uocet hostia pinguis in altōs!'  740
Haec effātus equum in mediōs moritūrus et ipse
concitat, et Venulō aduersum sē turbidus īnfert
dēreptumque ab equō dextrā complectitur hostem
et gremium ante suum multā uī concitus aufert.
Tollitur in caelum clāmor cūnctīque Latīnī  745
conuertēre oculōs. Uolat igneus aequore Tarchōn
arma uirumque ferēns; tum summa ipsīus ab hastā
dēfringit ferrum et partīs rīmātur apertās,
quā uulnus lētāle ferat; contrā ille repugnāns
sustinet ā iugulō dextram et uim uīribus exit.  750
Utque uolāns altē raptum cum fulua dracōnem
fert aquila implicuitque pedēs atque unguibus haesit,
saucius at serpēns sinuōsa uolūmina uersat
arrēctīsque horret squāmīs et sībilat ōre
arduus īnsurgēns, illa haud minus urget obuncō  755
luctantem rōstrō, simul aethera uerberat ālīs:
haud aliter praedam Tīburtum ex agmine Tarchōn
portat ouāns. Ducis exemplum ēuentumque secūtī
Maeonidae incurrunt. Tum fātīs dēbitus Arrūns
uēlōcem iaculō et multa prior arte Camillam  760
circuit, et quae sit fortūna facillima temptat.
Quā sē cumque furēns mediō tulit agmine uirgō,
hāc Arrūns subit et tacitus uestīgia lustrat;
quā uictrīx redit illa pedemque ex hoste reportat,
hāc iuuenis fūrtim celerīs dētorquet habēnās.  765
Hōs aditūs iamque hōs aditūs omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelō Chlōreus ōlimque sacerdōs
īnsignis longē Phrygiīs fulgēbat in armīs
spūmantemque agitābat equum, quem pellis aēnīs  770
in plūmam squāmīs aurō cōnserta tegēbat.
Ipse peregrīnā ferrūgine clārus et ostrō
spīcula torquēbat Lyciō Gortȳnia cornū;
aureus ex umerīs erat arcus et aurea uātī
cassida; tum croceam chlamydemque sinūsque crepantīs  775
carbaseōs fuluō in nōdum collēgerat aurō
pictus acū tunicās et barbara tegmina crūrum.
Hunc uirgō, sīue ut templīs praefīgeret armā
Trōiā, captīuō sīue ut sē ferret in aurō
uēnātrīx, ūnum ex omnī certāmine pugnae  780
caeca sequēbātur tōtumque incauta per agmen
fēmineō praedae et spoliōrum ārdēbat amōre,
tēlum ex īnsidiīs cum tandem tempore captō
concitat et superōs Arrūns sīc uōce precātur:
'Summe deum, sanctī cūstōs Sōrāctis Apollō,  785
quem prīmī colimus, cui pīneus ārdor aceruō
pāscitur, et medium frētī pietāte per ignem
cultōrēs multā premimus uestīgia prūnā,
dā, pater, hōc nostrīs abolērī dēdecus armīs,
omnipotēns. Nōn exuuiās pulsaeue tropaeum  790
uirginis aut spolia ūlla petō, mihi cētera laudem
facta ferent; haec dīra meō dum uulnere pestis
pulsa cadat, patriās remeābō inglōrius urbēs.'

Audiit et uōtī Phoebus succēdere partem
mente dedit, partem uolucrīs dispersit in aurās:  795
sterneret ut subitā turbātam morte Camillam
adnuit ōrantī; reducem ut patria alta uidēret
nōn dedit, inque Notōs uōcem uertēre procellae.
Ergō ut missa manū sonitum dedit hasta per aurās,
conuērtere animōs ācrīs oculōsque tulēre  800
cūnctī ad rēgīnam Volscī. Nihil ipsa nec aurae
nec sonitūs memor aut uenientis ab aethere tēlī,
hasta sub exsertam dōnec perlāta papillam
haesit uirgineumque altē bibit ācta cruōrem.
Concurrunt trepidae comitēs dominamque ruentem  805
suscipiunt. Fugit ante omnīs exterritus Arrūns
laetitiā mixtōque metū, nec iam amplius hastae
crēdere nec tēlīs occurrere uirginis audet.
Ac uelut ille, prius quam tēla inīmica sequantur,
continuō in montīs sēsē āuius abdidit altōs  810
occīsō pāstōre lupus magnōue iuuencō,
cōnscius audācis factī, caudamque remulcēns
subiēcit pauitantem uterō siluāsque petīuit:
haud secus ex oculīs sē turbidus abstulit Arrūns
contentusque fugā mediīs sē immiscuit armīs.  815
Illa manū moriēns tēlum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costās altō stat uulnere mucrō.
Lābitur exsanguīs, lābuntur frīgida lētō
lūmina, purpureus quondam color ōra relīquit.
Tum sīc exspīrāns Accam ex aequālibus ūnam  820
adloquitur, fīda ante aliās quae sōla Camillae
quīcum partīrī cūrās, atque haec ita fātur:
'Hāctenus, Acca soror, potuī: nunc uulnus acerbum
cōnficit, et tenebrīs nigrēscunt omnia circum.
Effuge et haec Turnō mandāta nouissima perfer:  825
succēdat pugnae Trōiānōsque arceat urbe.
iamque ualē.' Simul hīs dictīs linquēbat habēnās
ad terram nōn sponte fluēns. Tum frīgida tōtō
paulātim exsoluit sē corpore, lentaque colla
et captum lētō posuit caput, arma relinquēns,  830
uītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.
Tum uērō immēnsus surgēns ferit aurea clāmor
sīdera: dēiectā crūdescit pugna Camilla;
incurrunt dēnsī simul omnis cōpia Teucrum
Tyrrhēnīque ducēs Euandrīque Arcades ālae.  835

At Triuiae cūstōs iamdūdum in montibus Ōpis
alta sedet summīs spectatque interrita pugnās.
Utque procul mediō iuuenum in clāmōre furentum
prōspexit trīstī mulcātam morte Camillam,
ingemuitque deditque hās īmō pectore uōcēs:  840
'Heu nimium, uirgō, nimium crūdēle luistī
supplicium Teucrōs cōnāta lacessere bellō!
Nec tibi dēsertae in dūmīs coluisse Diānam
prōfuit aut nostrās umerō gessisse pharetrās.
Nōn tamen indecorem tua tē rēgīna relīquit  845
extrēmā iam in morte, neque hōc sine nōmine lētum
per gentīs erit aut fāmam patiēris inultae.
Nam quīcumque tuum uiolāuit uulnere corpus
morte luet meritā.' Fuit ingēns monte sub altō
rēgis Dercennī terrēnō ex aggere bustum  850
antīquī Laurentis opācāque īlice tēctum;
hīc dea sē prīmum rapidō pulcherrima nīsū
sistit et Arrūntem tumulō speculātur ab altō.
Ut uīdit fulgentem armīs ac uāna tumentem,
'Cūr' inquit 'dīuersus abīs? Hūc dērige gressum,  855
hūc peritūre uenī, capiās ut digna Camillae
praemia. Tūne etiam tēlīs moriēre Diānae?'
Dīxit, et aurātā uolucrem Thrēissa sagittam
dēprōmpsit pharetrā cornūque īnfēnsa tetendit
et dūxit longē, dōnec curuāta coīrent  860
inter sē capitā et manibus iam tangeret aequis,
laeuā aciem ferrī, dextrā neruōque papillam.
Extemplō tēlī strīdōrem aurāsque sonantīs
audiit ūna Arrūns haesitque in corpore ferrum.
Illum exspīrantem sociī atque extrēma gementem  865
oblītī ignōtō campōrum in puluere linquunt;
Ōpis ad aetherium pennīs aufertur Olympum.

Prīma fugit dominā āmissa leuis āla Camillae,
turbātī fugiunt Rutulī, fugit ācer Atīnās,
dīsiectīque ducēs dēsōlātīque manīplī  870
tūta petunt et equīs āuersī ad moenia tendunt.
Nec quisquam īnstantīs Teucrōs lētumque ferentīs
sustentāre ualet tēlīs aut sistere contrā,
sed lāxōs referunt umerīs languentibus arcūs,
quādripedumque putrem cursū quatit ungula campum.  875
Uoluitur ad mūrōs cālīgine turbidus ātrā
puluis, et ē speculīs percussae pectora mātrēs
fēmineum clāmōrem ad caelī sīdera tollunt.
Quī cursū portās prīmī inrūpēre patentīs,
hōs inimīca super mixtō premit agmine turbā,  880
nec miseram effugiunt mortem, sed līmine in ipsō,
moenibus in patriīs atque inter tūta domōrum
cōnfīxī exspīrant animās. Pars claudere portās,
nec sociīs aperīre uiam nec moenibus audent
accipere ōrantīs, oriturque miserrima caedēs  885
dēfendentum armīs aditūs inque arma ruentum.
Exclūsī ante oculōs lacrimantumque ōra parentum
pars in praecipitīs fossās urgente ruīna
uoluitur, immissīs pars caeca et concita frēnīs
ārietat in portās et dūrōs obice postīs.  890
Ipsae dē mūrīs summō certāmine mātrēs
(mōnstrat amor uērus patriae, ut uīdēre Camillam)
tēla manū trepidae iaciunt ac rōbore dūrō
stēpitibus ferrum sudibusque imitantur obustīs
praecipitēs, prīmaeque morī prō moenibus ārdent.  895

Intereā Turnum in siluīs saeuissimus implet
nūntius et iuuenī ingentem fert Acca tumultum:
dēlētās Volscōrum aciēs, cecidisse Camillam,
ingruere īnfēnsōs hostīs et Mārte secundō
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferrī.  900
Ille furēns (et saeua Iouis sīc nūmina poscunt)
dēserit obsessōs collīs, nemora aspera linquit.
Uix ē cōnspectū exierat campumque tenēbat,
cum pater Aenēās saltūs ingressus apertōs
exsuperatque iugum siluāque ēuādit opācā.  905
Sīc ambō ad mūrōs rapidī tōtōque feruntur
agmine nec longīs inter sē passibus absunt;
ac simul Aenēās fūmantīs puluere campōs
prōspexit longē Laurentiaque agmina uīdit,
et saeuum Aenēān agnōuit Turnus in armīs  910
aduentumque pedum flātūsque audīuit equōrum.
Continuōque ineant pugnās et proelia temptent,
nī roseus fessōs iam gurgite Phoebus Hibērō
tingat equōs noctemque diē lābente redūcat.
cōnsīdunt castrīs ante urbem et moenia uāllant.

 Liber X Liber XII