Jump to content

Aeneis/Liber XII

E Wikisource
Liber XII
inter 29 et 19 a.Ch.n.

 Liber XI


Turnus ut īnfrāctōs aduērsō Mārte Latīnōs
dēfēcisse uidet, sua nunc prōmissa reposcī,
sē signārī oculīs, ultrō implācābilis ārdet
attollitque animōs. Poenōrum quālis in aruīs
saucius ille grauī uēnantum uulnere pectus  5
tum dēmum mouet arma leō, gaudetque comantīs
excutiēns ceruīce torōs fīxumque latrōnis
impauidus frangit tēlum et fremit ōre cruentō:
haud secus accēnsō glīscit uiolentia Turnō.
tum sīc adfātur rēgem atque ita turbidus īnfit:  10
'Nūlla mora in Turnō; nihil est quod dicta retractent
ignāuī Aeneadae, nec quae pepigēre recūsent:
congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hāc Dardanium dextrā sub Tartara mittam
dēsertōrem Asiae (sedeant spectentque Latīnī),  15
et sōlus ferrō crīmen commūne refellam,
aut habeat uictōs, cēdat Lāuīnia coniūnx.'

Ōllī sēdātō respondit corde Latīnus:
'Ō praestāns animī iuuenis, quantum ipse ferōcī
uirtūte exsuperās, tantō mē impēnsius aequum est  20
cōnsulere atque omnīs metuentem expendere cāsūs.
Sunt tibi rēgna patris Daunī, sunt oppida captā
multa manū, nec nōn aurumque animusque Latīnō est;
sunt aliae innūptae Latiō et Laurentibus aruīs
nec genus indecorēs. Sine mē haec haud mollia fātū  25
sublātīs aperīre dolīs, simul hōc animō haurī:
mē nātam nūllī ueterum sociāre procōrum
fās erat, idque omnēs dīuīque hominēsque canēbant.
Uictus amōre tuī, cognātō sanguine uictus
coniugis et maestae lacrimīs, uincla omnia rūpī;  30
prōmissam ēripuī generō, arma impia sumpsī.
Ex illō quī mē cāsus, quae, Turne, sequantur
bella, uidēs, quantōs prīmus patiāre labōrēs.
Bis magnā uictī pugnā uix urbe tuēmur
spēs Italās; recalent nostrō Thybrīna fluenta  35
sanguine adhūc campīque ingentēs ossibus albent.
Quō referor totiēns? Quae mentem insānia mūtat?
Sī Turnō exstinctō sociōs sum ascīre parātus,
cūr nōn incolumī potius certāmina tollō?
Quid cōnsanguineī Rutulī, quid cētera dīcet  40
Italiā, ad mortem sī tē (fors dicta refūtet!)
prōdiderim, nātam et cōnūbia nostra petentem?
Respice rēs bellō uariās, miserēre parentis
longaeuī, quem nunc maestum patria Ardea longē
dīuidit.' Haudquāquam dictīs uiolentia Turnī  45
flectitur; exsuperat magis aegrēscitque medendō.
Ut prīmum fārī potuit, sīc īnstitit ōre:
'Quam prō mē cūram geris, hanc precor, optime, prō mē
dēpōnās lētumque sinās prō laude pacīscī.
Et nos tēla, pater, ferrumque haud dēbile dextrā  50
spargimus, et nostrō sequitur dē uulnere sanguis.
Longē illī dea māter erit, quae nūbe fugācem
fēmineā tegat et uānīs sēsē occulat umbrīs.'

At rēgīna nouā pugnae conterrita sorte
flēbat et ārdentem generum moritūra tenēbat:  55
'Turne, per hās ego tē lacrimās, per sī quis Amātae
tangit honōs animum: spēs tū nunc ūna, senectae
tū requiēs miserae, decus imperiumque Latīnī
tē penes, in tē omnis domus inclīnāta recumbit.
Ūnum orō: dēsiste manum committere Teucrīs.  60
Quī tē cumque manent istō certāmine cāsūs
et mē, Turne, manent; simul haec inuīsa relinquam
lūmina nec generum Aenēān captīua uidēbō.'
Accēpit uōcem lacrimīs Lāuīnia mātris
flāgrantīs perfūsa genās, cui plūrimus ignem  65
subiēcit rubor et calefacta per ōra cucurrit.
Indum sanguineō uelutī uiolāuerit ostrō
sī quis ebur, aut mixta rubent ubi līlia multa
alba rosa, tālīs uirgō dabat ōre colōrēs.
Illum turbat amor fīgitque in uirgine uultūs;  70
ārdet in arma magis paucīsque adfātur Amātam:
'Nē, quaesō, nē mē lacrimīs nēue ōmine tantō
prōsequere in dūrī certāmina Mārtis euntem,
ō māter; neque enim Turnō mora lībera mortis.
Nūntius haec, Idmōn, Phrygiō mea dicta tyrannō  75
haud placitūra refer. Cum prīmum crāstina caelō
pūniceīs inuecta rotīs Aurōra rubēbit,
nōn Teucrōs agat in Rutulōs, Teucrum arma quiēscant
et Rutulī; nostrō dirimāmus sanguine bellum,
illō quaerātur coniūnx Lāuīnia campō.'  80

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tēcta recessit,
poscit equōs gaudetque tuēns ante ōra frementīs,
Pīlumnō quōs ipsa decus dedit Ōrīthȳia,
quī candōre niuēs anteirent, cursibus aurās.
Circumstant properī aurīgae manibusque lacessunt  85
pectora plausa cauīs et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc aurō squālentem albōque orichalcō
circumdat lōrīcam umerīs, simul aptat habendō
ēnsemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
ēnsem quem Daunō ignipotēns deus ipse parentī  90
fēcerat et Stygiā candentem tīnxerat undā.
Exim quae mediīs īngentī adnīxa columnae
aedibus astābat, ualidam uī corripit hastam,
Actoris Auruncī spolium, quassatque trementem
uōciferāns: 'Nunc, ō numquam frūstrāta uocātus  95
hasta meōs, nunc tempus adest: tē maximus Actor,
tē Turnī nunc dextra gerit; dā sternere corpus
lōrīcamque manū ualidā lacerāre reuulsam
sēmiuirī Phrygis et foedāre in puluere crīnīs
uibrātōs calidō ferrō murrāque madentīs.'  100
Hīs agitur furiīs, tōtōque ārdentis ab ōre
scintillae absistunt, oculīs micat ācribus ignis,
mūgītūs uelutī cum prīma in proelia taurus
terrificōs ciet aut īrāscī in cornua temptat
arboris obnīxus truncō, uentōsque lacessit  105
ictibus aut sparsā ad pugnam prōlūdit harenā.

Nec minus intereā māternīs saeuus in armīs
Aenēās acuit Mārtem et sē suscitat īrā,
oblātō gaudēns compōnī foedere bellum.
Tum sociōs maestīque metum sōlātur Iūlī  110
fāta docēns, rēgīque iubet respōnsa Latīnō
certa referre uirōs et pācis dīcere lēgēs.

Postera uix summōs spargēbat lūmine montīs
orta diēs, cum prīmum altō sē gurgite tollunt
Sōlis equī lūcemque ēlātīs nāribus efflant:  115
campum ad certāmen magnae sub moenibus urbis
dīmēnsī Rutulīque uirī Teucrīque parābant
in mediōque focōs et dīs communibus ārās
grāmineās. Aliī fontemque ignemque ferēbant
uēlātī līmō et uerbēnā tempora uinctī.  120
Prōcēdit legiō Ausonidum, pīlātaque plēnīs
agmina sē fundunt portīs. Hinc Trōius omnis
Tyrrhēnusque ruit uariīs exercitus armīs,
haud secus īnstrūctī ferrō quam sī aspera Mārtis
pugna uocet. Nec nōn mediīs in mīlibus ipsī  125
ductōrēs aurō uolitant ostrōque superbī,
et genus Assaracī Mnestheus et fortis Asīlās
et Messāpus equum domitor, Neptūnia prōlēs;
utque datō signō spatia in sua quisque recessit,
dēfīgunt tellūre hastās et scūta reclīnant.  130
Tum studiō effūsae mātrēs et uulgus inermum
inualidīque senēs turris ac tēcta domōrum
obsēdēre, aliī portīs sublīmibus astant.

At Iūnō ex summō (quī nunc Albānus habētur;
tum neque nōmen erat neque honōs aut glōria montī)  135
prōspiciēns tumulō campum aspectābat et ambās
Laurentum Trōumque aciēs urbemque Latīnī.
Extemplō Turnī sīc est adfāta sorōrem
dīua deam, stagnīs quae flūminibusque sonōrīs
praesidet (hunc illī rēx aetheris altus honōrem  140
Iuppiter ēreptā prō uirginitāte sacrāuit):
'Nympha, decus fluuiōrum, animō grātissima nostrō,
scīs ut tē cūnctīs ūnam, quaecumque Latīnae
magnanimī Iouis ingrātum ascendēre cubīle,
praetulerim caelīque libēns in parte locārim:  145
disce tuum, nē mē incūsēs, Iūturna, dolōrem.
Quā uīsa est Fortūna patī Parcaeque sinēbant
cēdere rēs Latiō, Turnum et tua moenia tēxī;
nunc iuuenem imparibus uideō concurrere fātīs,
Parcārumque diēs et uīs inimīca propinquat.  150
Nōn pugnam aspicere hanc oculīs, nōn foedera possum.
Tū prō germānō sī quid praesentius audēs,
perge, decet. Forsan miserōs meliōra sequentur.'
Vix ea, cum lacrimās oculīs Iūturna profundit
terque quaterque manū pectus percussit honestum.  155
'Nōn lacrimīs hōc tempus' ait Sāturnia Iūnō:
'accelerā et frātrem, sī quis modus, ēripe mortī;
aut tū bella ciē conceptumque excute foedus.
Auctor egō audendī.' Sīc exhortāta relīquit
incertam et trīstī turbātam uulnere mentis.  160

Intereā rēgēs ingentī mōle Latīnus
quadriiugō uehitur currū (cui tempora circum
aurātī bis sēx radiī fulgentia cingunt,
Sōlis auī specimen), bīgīs it Turnus in albīs,
bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō.  165
Hinc pater Aenēās, Rōmānae stirpis orīgō,
sīdereō flagrāns clipeō et caelestibus armīs
et iuxtā Ascanius, magnae spēs altera Rōmae,
prōcēdunt castris, pūrāque in ueste sacerdōs
saetigerī fētum suis intōnsamque bidentem  170
attulit admōuitque pecus flagrantibus ārīs.
Illī ad surgentem cōnuērsī lūmina sōlem
dant frūgēs manibus salsās et tempora ferrō
summa notant pecudum, paterīsque altāria lībant.

Tum pius Aenēās strictō sīc ēnse precātur:  175
'Estō nunc Sōl testis et haec mihi terra uocantī,
quam propter tantōs potuī perferre labōrēs,
et pater omnipotēns et tū Sāturnia coniūnx
(iam melior, iam, dīua, precor), tūque inclute Māuors,
cūncta tuō quī bella, pater, sub nūmine torquēs;  180
fontīsque fluuiōsque uocō, quaeque aetheris altī
religiō et quae caeruleō sunt nūmina pontō:
cesserit Ausoniō sī fors uictōria Turnō,
conuenit Euandrī uictōs discēdere ad urbem,
cēdet Iūlus agrīs, nec post arma ūlla rebellēs  185
Aeneadae referent ferrōue haec rēgna lacessent.
Sīn nostrum adnuerit nōbīs uictōria Mārtem
(ut potius reor et potius dī nūmine firment),
nōn ego nec Teucrīs Italōs pārēre iubēbō
nec mihi rēgna petō: paribus sē lēgibus ambae  190
inuictae gentēs aeterna in foedera mittant.
Sacra deōsque dabō; socer arma Latīnus habētō,
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucrī
cōnstituent urbīque dabit Lāuīnia nōmen.'

Sīc prior Aenēās, sequitur sīc deinde Latīnus  195
suspiciēns caelum, tenditque ad sīdera dextram:
'Haec eadem, Aenēā, terram, mare, sīdera, iūrō
Lātōnaeque genus duplex Iānumque bifrontem,
uimque deum īnfernam et dūrī sacrāria Dītīs;
audiat haec genitor quī foedera fulmine sancit.  200
Tangō ārās, mediōs ignis et nūmina testor:
nūlla diēs pācem hanc Italīs nec foedera rumpet,
quō rēs cumque cadent; nec mē uis ūlla uolentem
āuertet, nōn, sī tellurem effundat in undās
dīluuiō miscēns caelumque in Tartara soluat,  205
ut scēptrum hōc' (dextrā scēptrum nam forte gerēbat)
'numquam fronde leuī fundet uirgulta nec umbrās,
cum semel in siluīs īmō dē stirpe recīsum
mātre caret posuitque comās et bracchia ferrō,
ōlim arbōs, nunc artificis manus aere decōrō  210
inclūsit patribusque dedit gestāre Latīnīs.'
Tālibus inter sē firmābant foedera dictīs
cōnspectū in mediō procerum. Tum rīte sacrātās
in flammam iugulant pecudēs et uiscera uīuīs
ēripiunt, cumulantque onerātīs lancibus ārās.  215

At uērō Rutulīs impār ea pugna uidērī
iamdūdum et uariō miscērī pectora mōtū,
tum magis ut propius cernunt nōn uīribus aequīs.
Adiuuat incessū tacitō prōgressus et āram
suppliciter uenerāns dēmissō lūmine Turnus  220
pūbentēsque genae et iuuenālī in corpore pallor.
Quem simul ac Iūturna soror crēbrēscere uīdit
sermōnem et uulgī uariāre labantia corda,
in mediās aciēs fōrmam adsimulāta Camertī,
cui genus ā proauīs īngēns clārumque paternae  225
nōmen erat uirtūtis, et ipse ācerrimus armīs,
in mediās dat sēsē aciēs haud nescia rērum
rumōrēsque serit uariōs ac tālia fātur:
'Nōn pudet, ō Rutulī, prō cūnctīs tālibus ūnam
obiectāre animam? Numerōne an uīribus aequī  230
nōn sumus? Ēn, omnēs et Trōes et Arcades hī sunt,
fātālīsque manus, īnfēnsā Etrūria Turnō:
uix hostem, alternī sī congrediāmur, habēmus.
Ille quidem ad superōs, quōrum sē dēuouet ārīs,
succēdet fāmā uīuusque per ōra ferētur;  235
nōs patriā amissā dominīs pārēre superbīs
cōgēmur, quī nunc lentī cōnsēdimus aruīs.'

Tālibus incēnsa est iuuenum sententia dictīs
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
ipsī Laurentēs mūtātī ipsīque Latīnī.  240
Quī sibi iam requiem pugnae rēbusque salūtem
spērābant, nunc arma uolunt foedusque precantur
īnfēctum et Turnī sortem miserantur inīquam.
Hīs aliud maius Iūturna adiungit et altō
dat signum caelō, quō nōn praesentius ūllum  245
turbāuit mentēs Italās mōnstrōque fefellit.
Namque uolāns rubrā fuluus Iouis āles in aethrā
lītoreās agitābat auīs turbamque sonantem
agminis āligerī, subitō cum lāpsus ad undās
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncīs.  250
Arrexēre animōs Italī, cūnctaeque uolūcrēs
conuertunt clāmōre fugam (mīrābile uīsū),
aetheraque obscūrant pennīs hostemque per aurās
factā nūbe premunt, donec uī uictus et ipsō
pondere dēfēcit praedamque ex unguibus ālēs  255
prōiēcit fluuiō, penitusque in nūbila fūgit.

Tum uērō augurium Rutulī clāmōre salūtant
expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur
'Hōc erat, hōc uōtīs' inquit 'quod saepe petīuī.
Accipiō agnōscōque deōs; mē, mē duce ferrum  260
corripite, ō miserī, quōs improbus aduena bellō
territat inualidās ut auīs, et lītora uestra
uī populat. Petet ille fugam penitusque profundō
uēla dabit. Uōs ūnanimī dēnsēte cateruās
et rēgem uōbis pugnā dēfendite raptum.'  265
Dīxit, et aduersōs tēlum contorsit in hostīs
prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus et aurās
certa secat. Simul hōc, simul īngēns clāmor et omnēs
turbātī cuneī calefactaque corda tumultū.
Hasta uolāns, ut forte nouem pulcherrima frātrum  270
corpora constiterant contrā, quōs fīda creārat
ūna tot Arcadiō coniūnx Tyrrhēna Gylippō,
hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis aluō
balteus et laterum iūnctūrās fībula mordet,
ēgregium fōrmā iuuenem et fulgentibus armīs,  275
trānsadigit costās fuluāque effundit harēnā.
At frātrēs, animōsa phalanx accensaque lūctū,
pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt caecīque ruunt. Quōs agmina contrā
prōcurrunt Laurentum, hinc dēnsī rūrsus inundant  280
Trōes Agyllīnīque et pictīs Arcades armīs:
sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō.
Dīripuēre ārās, it tōtō turbida caelō
tempestās tēlōrum ac ferreus ingruit imber,
crātērāsque focōsque ferunt. Fugit ipse Latīnus  285
pulsātōs referēns īnfectō foedere dīuōs.
Īnfrēnant aliī currūs aut corpora saltū
subiciunt in equōs et strictīs ēnsibus adsunt.
Messāpus rēgem rēgīsque īnsigne gerentem
Tyrrhēnum Aulēstēn, auidus cōnfundere foedus,  290
aduērsō prōterret equō; ruit ille recēdēns
et miser oppositīs ā tergō inuoluitur ārīs
in caput inque umerōs. At feruidus aduolat hastā
Messāpus tēlōque ōrantem multa trabālī
dēsuper altus equō grauiter ferit atque ita fātur:  295
'Hōc habet, haec melior magnīs data uictima dīuīs.'
Concurrunt Italī spoliantque calentia membra.
Obuius ambustum torrem Corynaeus ab ārā
corripit et uenientī Ebysō plāgamque ferentī
occupat ōs flammīs: ollī ingēns barba relūxit  300
nīdōremque ambusta dedit. Super ipse secūtus
caesariem laeuā turbātī corripit hostis
impressōque genū nītēns terrae applicat ipsum;
sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum
pāstōrem prīmāque aciē per tēla ruentem  305
ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī
aduērsī frōntem mediam mentumque reductā
dissicit et sparsō lātē rigat arma cruōre.
Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget
somnus, in aeternam conduntur lūmina noctem.  310

At pius Aenēās dextram tendēbat inermem
nūdātō capite atque suōs clāmōre uocābat:
'Quō ruitis? Quaeue ista repēns discordia surgit?
Ō cohibēte īrās! Ictum iam foedus et omnēs
compositae lēgēs. Mihi iūs concurrere sōlī;  315
mē sinite atque auferte metūs. Ego foedera faxō
firma manū; Turnum dēbent haec iam mihi sacra.'
Hās inter uōcēs, media inter tālia uerba
ecce uirō strīdēns ālīs adlāpsa sagitta est,
incertum quā pulsa manū, quō turbine adācta,  320
quis tantam Rutulīs laudem, cāsusne deusne,
attulerit; pressa est īnsignis glōria factī,
nec sēsē Aenēae iactāuit uulnere quisquam.
Turnus ut Aenēān cēdentem ex agmine uīdit
turbātōsque ducēs, subitā spē feruidus ārdet;  325
poscit equōs atque arma simul, saltūque superbus
ēmicat in currum et manibus mōlītur habēnās.
Multa uirum uolitāns dat fortia corpora lētō.
Sēminecīs uoluit multōs: aut agmina currū
prōterit aut raptās fugientibus ingerit hastās.  330
Quālis apud gelidī cum flūmina concitus Hebrī
sanguineus Māuors clipeō increpat atque furentīs
bella mouēns immittit equōs, illī aequore apertō
ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsū
Thrāca pedum circumque ātrae Formīdinis ōra  335
Īraeque Īnsidiaeque, deī comitātus, aguntur:
tālis equōs alacer mediā inter proelia Turnus
fūmantīs sūdōre quatit, miserābile caesīs
hostibus īnsultāns; spargit rapida ungula rōrēs
sanguineōs mixtāque cruor calcātur harēnā.  340
Iamque necī Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc cōngressus et hunc, illum ēminus; ēminus ambō
Imbrasidās, Glaucum atque Ladēn, quōs Imbrasus ipse
nūtrierat Lyciā paribusque ornāuerat armīs
uel cōnferre manum uel equō praeuertere uentōs.  345

Parte aliā mediā Eumēdēs in proelia fertur,
antīquī prōlēs bellō praeclāra Dolōnis,
nōmine auum referēns, animō manibusque parentem,
quō quondam, castra ut Danaum speculātor adīret,
ausus Pēlīdae pretium sibi poscere currūs;  350
illum Tȳdīdēs aliō prō tālibus ausīs
adfēcit pretiō nec equīs aspīrat Achillī.
Hunc procul ut campō Turnus prōspexit apertō,
ante leuī iaculō longum per ināne secūtus
sistit equōs biiugīs et currū dēsilit atque  355
sēmianimī lāpsōque superuenit, et pede collō
impressō dextrae mucrōnem extorquet et altō
fulgentem tingit iugulō atque haec insuper addit:
'Ēn agrōs et, quam bellō, Trōiāne, petīstī,
Hesperiam mētīre iacēns: haec praemia, quī mē  360
ferrō ausī temptāre, ferunt, sīc moenia condunt.'
Huic comitem Asbȳtēn coniectā cuspide mittit
Chlōreaque Sybarimque Darētaque Thersilochumque
et sternācis equī lāpsum ceruīce Thymoetēn.
Ac uelut Ēdōnī Boreae cum spīritus altō  365
īnsonat Aegaeō sequiturque ad lītora flūctūs,
quā uentī īncubuēre, fugam dant nūbila caelō:
sīc Turnō, quācumque uiam secat, agmina cēdunt
cōnuersaeque ruunt aciēs; fert impetus ipsum
et cristam aduersō currū quatit aura uolantem.  370
Nōn tulit īnstantem Phēgeus animīsque frementem
obiēcit sēsē ad currum et spūmantia frēnīs
ōra citātōrum dextrā dētorsit equōrum.
Dum trahitur pendetque iugīs, hunc lāta retēctum
lancea cōnsequitur rumpitque īnfīxa bilīcem  375
lōrīcam et summum dēgustat uulnere corpus.
Ille tamen clipeō obiectō cōnuersus in hostem
ībat et auxilium ductō mucrōne petēbat,
cum rota praecipitem et prōcursō concitus axis
impulit effunditque solō, Turnusque secūtus  380
īmam inter galeam summī thōrācis et ōrās
abstulit ēnse caput truncumque relīquit harēnae.

Atque ea dum campīs uictor dat fūnera Turnus,
intereā Aenēān Mnestheus et fīdus Achātēs
Ascaniusque comēs castrīs statuēre cruentum  385
alternōs longā nītentem cuspide gressūs.
Saeuit et īnfrāctā luctātur harundine tēlum
ēripere auxiliōque uiam, quae proxima, poscit:
ēnse secent lātō uulnus tēlīque latebram
rescindant penitus, sēsēque in bella remittant.  390
Iamque aderat Phoebō ante aliōs dīlectus Iāpyx
Īasidēs, ācrī quondam cui captus amōre
ipse suās artīs, sua mūnera, laetus Apollō
augurium citharamque dabat celerīsque sagittās.
Ille, ut dēpositī prōferret fāta parentīs,  395
scīre potestātēs herbārum ūsumque medendī
māluit et mūtās agitāre inglōrius artīs.
Stābat acerba fremēns ingentem nīxus in hastam
Aenēās magnō iuuenum et maerentis Iūlī
concursū, lacrimīs immōbilis. Ille retortō  400
Paeonium in mōrem senior succinctus amictū
multa manū medicā Phoebīque potentibus herbīs
nēquīquam trepidat, nēquīquam spīcula dextrā
sollicitat prēnsatque tenācī forcipe ferrum.
Nūlla uiam Fortūna regit, nihil auctor Apollō  405
subuenit, et saeuus campīs magis ac magis horror
crēbrēscit propiusque malum est. Iam puluere caelum
stāre uident: subeunt equitēs et spīcula castrīs
dēnsa cadunt mediīs. It trīstis ad aethera clāmor
bellantum iuuenum et dūrō sub Mārte cadentum.  410

Hīc Venus indignō nātī concussa dolōre
dictamnum genetrīx Crētaeā carpit ab Īdā,
pūberibus caulem foliīs et flōre comantem
purpureō; nōn illa ferīs incognita caprīs
grāmina, cum tergō uolucrēs haesēre sagittae.  415
Hōc Venus obscūrō faciem circumdata nimbō
dētulit, hōc fūsum labrīs splendentibus amnem
īnficit occulte medicāns, spargitque salūbrīs
ambrosiae sūcōs et odōriferam panacēam.
Fōuit eā uulnus lymphā longaeuus Iāpyx  420
ignōrāns, subitōque omnis dē corpore fūgit
quippe dolor, omnis stetit īmō uulnere sanguis.
Iamque secūta manum nūllō cōgente sagitta
excidit, atque nouae rediēre in prīstina uīrēs.
'Arma citī properāte uirō! Quid stātis?' Iāpyx  425
cōnclāmat prīmusque animōs accendit in hostem.
'Nōn haec hūmānīs opibus, nōn arte magistrā
prōueniunt, neque tē, Aenēā, mea dextera seruat:
maior agit deus atque opera ad maiōra remittit.'
Ille auidus pugnae sūrās inclūserat aurō  430
hinc atque hinc ōditque morās hastamque coruscat.
Postquam habilis laterī clipeus lōrīcaque tergō est,
Ascanium fūsīs circum complectitur armīs
summaque per galeam dēlībāns ōscula fātur:
'Disce, puer, uirtūtem ex mē uērumque labōrem,  435
fortūnam ex aliīs. Nunc tē mea dextera bellō
dēfēnsum dabit et magna inter praemia dūcet.
Tū facitō, mox cum mātūra adolēuerit aetās,
sīs memor et tē animō repetentem exempla tuōrum
et pater Aenēās et auunculus excitet Hectōr.'  440

Haec ubi dicta dedit, portis sēsē extulit ingēns
tēlum immāne manū quatiēns; simul agmine dēnsō
Antheusque Mnēstheusque ruunt, omnīsque relictīs
turba fluit castrīs. Tum caecō puluere campus
miscētur pulsūque pedum tremit excita tellūs.  445
Uīdit ab aduērsō uenientīs aggere Turnus,
uīdere Ausoniī, gelidusque per īma cucurrit
ossa tremor; prīma ante omnis Iūturna Latīnōs
audiit agnōuitque sonum et tremefacta refūgit.
Ille uolat campōque ātrum rapit agmen apertō.  450
Quālis ubi ad terrās abruptō sīdere nimbus
it mare per medium (miserīs, heu, praescia longē
horrēscunt corda agricolīs: dabit ille ruīnās
arboribus strāgemque satis, ruet omnia lātē),
ante uolant sonitumque ferunt ad lītora uentī:  455
tālis in aduersōs ductor Rhoetēius hostīs
agmen agit, dēnsī cuneīs sē quisque coāctīs
adglomerant. Ferit ēnse grauem Thymbraeus Osīrim,
Arcetium Mnēstheus, Epulōnem obtruncat Achātēs
Ūfentemque Gyās; cadit ipse Tolumnius augur,  460
prīmus in aduersōs tēlum quī torserat hostīs.
Tollitur in caelum clāmor, uersīque uicissim
puluerulenta fugā Rutulī dant terga per agrōs.
Ipse neque āuersōs dignātur sternere mortī
nec pede cōngressōs aequō nec tēla ferentīs  465
īnsequitur: sōlum dēnsā in cālīgine Turnum
uestīgat lustrāns, sōlum in certāmina poscit.

Hōc concussa metū mentem Iūturna uirāgō
aurīgam Turnī media inter lōra Metiscum
excutit et longē lāpsum tēmōne relīquit;  470
ipsa subit manibusque undantīs flectit habēnās
cūncta gerēns, uōcemque et corpus et arma Metiscī.
Nigra uelut magnās dominī cum dīuitis aedēs
peruolat et pennīs alta ātria lustrat hirundō
pābula parua legēns nīdīsque loquācibus escās,  475
et nunc porticibus uacuīs, nunc ūmida circum
stagna sonat: similīs mediōs Iūturna per hostīs
fertur equīs rapidōque uolāns obit omnia currū,
iamque hīc germānum iamque hīc ostentat ouantem
nec cōnferre manum patitur, uolat āuia longē.  480
Haud minus Aenēās tortōs legit obuius orbīs,
uestīgatque uirum et disiecta per agmina magnā
uōce uocat. Quotiēns oculōs coniēcit in hostem
ālipedumque fugam cursū temptāuit equōrum,
āuērsōs totiēns currūs Iūturna retorsit.  485
Heu, quid agat? Uariō nēquīquam flūctuat aestū,
dīuersaeque uocant animum in contrāria cūrae.
Huic Messāpus, utī laeuā duo forte gerēbat
lenta, leuis cursū, praefīxa hastīlia ferrō,
Hōrum ūnum certō contorquēns dērigit ictū.  490
Substitit Aenēās et sē collēgit in arma
poplite subsīdēns; apicem tamen incita summum
hasta tulit summāsque excussit uertice cristās.
Tum uērō adsurgunt īrae, īnsidiīsque subāctus,
dīuērsōs ubi sēnsit equōs currumque referrī,  495
multa Iouem et laesī testātus foederis ārās
iam tandem inuādit mediōs et Mārte secundō
terribilis saeuam nūllō discrīmine caedem
suscitat, īrārumque omnīs effundit habēnās.

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedēs  500
dēuersās obitumque ducum, quōs aequore tōtō
inque uicem nunc Turnus agit, nunc Trōius hērōs,
expediat? Tantōn placuit concurrere mōtū,
Iuppiter, aeterna gentīs in pāce futūrās?
Aenēās Rutulum Sucrōnem (ea prīma ruentīs  505
pugna locō statuit Teucrōs) haud multa morantem
excipit in latus et, quā fāta celerrima, crūdum
trānsadigit costās et crātīs pectoris ēnsem.
Turnus equō dēiectum Amycum frātremque Diōrēn,
congressus pedes, hunc uenientem cuspide longā,  510
hunc mucrōne ferit, currūque abscīsa duōrum
suspendit capita et rōrantia sanguine portat.
Ille Talōn Tanaimque necī fortemque Cethēgum,
trīs ūnō congressū, et maestum mittit Onītēn,
nōmen Echīonium mātrisque genus Peridīae;  515
hīc frātrēs Lyciā missōs et Apollinis agrīs
et iuuenem exōsum nēquīquam bella Menoetēn,
Arcada, piscōsae cui circum flūmina Lernae
ars fuerat pauperque domus nec nōta potentum
mūnera, conductāque pater tellūre serēbat.  520
Ac uelut immissī dīuersīs partibus ignēs
ārentem in siluam et uirgulta sonantia laurō,
aut ubi dēcursū rapidō dē montibus altīs
dant sonitum spūmōsī amnēs et in aequora currunt
quisque suum populātus iter: nōn segnius ambō  525
Aenēās Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
flūctuat īra intus, rumpuntur nescia uincī
pectora, nunc tōtīs in uulnera uīribus ītur.

Murrānum hīc, atauōs et auōrum antīqua sonantem
nōmina per rēgēsque āctum genus omne Latīnōs,  530
praecipitem scopulō atque ingentis turbine saxī
excutit effunditque solō; hunc lōra et iuga subter
prōuoluēre rotae, crēbrō super ungula pulsū
incita nec dominī memorum prōculcat equōrum.
Ille ruentī Hyllō animīsque immāne frementī  535
occurrit tēlumque aurāta ad tempora torquet:
ollī per galeam fīxō stetit hasta cerēbrō.
Dextera nec tua tē, Grāium fortissime Crētheu,
ēripuit Turnō, nec dī tēxēre Cupencum
Aenēā ueniente suī: dedit obuia ferrō  540
pectora, nec miserō clipeī mora prōfuit aereī.
Tē quoque Laurentēs uīdērunt, Aeole, campī
oppetere et lātē terram consternere tergō.
Occidis, Argīuae quem nōn potuēre phalangēs
sternere nec Priamī rēgnōrum ēuersor Achillēs;  545
hīc tibi mortis erant mētae, domus alta sub Īdā,
Lyrnēsī domus alta, solō Laurente sepulcrum.
Tōtae adeō conuersae aciēs omnēsque Latīnī,
omnēs Dardanidae, Mnēstheus ācerque Serestus
et Messāpus equum domitor et fortis Asīlās  550
Tuscōrumque phalānx Euandrīque Arcades ālae,
prō sē quisque uirī summā nītuntur opum uī;
nec mora nec requiēs, uastō certāmine tendunt.

Hīc mentem Aenēae genetrīx pulcherrima mīsit
īret ut ad mūrōs urbīque aduerteret agmen  555
ōcius et subitā turbāret clāde Latīnōs.
Ille ut uestīgāns dīuersa per agmina Turnum
hūc atque hūc aciēs circumtulit, aspicit urbem
immūnem tantī bellī atque impūne quiētam.
Continuō pugnae accendit maiōris imāgō:  560
Mnēsthea Sergestumque uocat fortemque Serestum
ductōrēs, tumulumque capit quō cētera Teucrum
concurrit legiō, nec scūta aut spīcula dēnsī
dēpōnunt. Celsō medius stāns aggere fātur:
'Nē qua meīs estō dictīs mora, Iuppiter hāc stat,  565
neu quis ob inceptum subitum mihi sēgnior ītō.
Urbem hodiē, causam bellī, rēgna ipsa Latīnī,
nī frēnum accipere et uictī pārēre fatentur,
ēruam et aequa solō fūmantia culmina pōnam.
Scīlicet exspectem libeat dum proelia Turnō  570
nostra patī rūrsusque uelit concurrere uictus?
Hōc caput, ō cīuēs, haec bellī summa nefandī.
Ferte facēs properē foedusque reposcite flammīs.'
Dīxerat, atque animīs pariter certantibus omnēs
dant cuneum dēnsāque ad mūrōs mōle feruntur;  575
scālae imprōuīsō subitusque appāruit ignis.
Discurrunt aliī ad portās prīmōsque trucīdant,
ferrum aliī torquent et obumbrant aethera tēlīs.
Ipse inter prīmōs dextram sub moenia tendit
Aenēās, magnāque incūsat uōce Latīnum  580
testāturque deōs iterum sē ad proelia cōgī,
bis iam Italōs hostīs, haec altera foedera rumpī.
Exoritur trepidōs inter discordia cīuīs:
urbem aliī reserāre iubent et pandere portās
Dardanidīs ipsumque trahunt in moenia rēgem;  585
arma ferunt aliī et pergunt dēfendere mūrōs,
inclūsās ut cum latebrōsō in pūmice pāstor
uestīgāuit apēs fūmōque implēuit amārō;
illae intus trepidae rērum per cērea castra
discurrunt magnīsque acuunt strīdōribus īrās;  590
uoluitur āter odor tēctīs, tum murmure caecō
intus saxa sonant, uacuās it fūmus ad aurās.

Accidit haec fessīs etiam fortūna Latīnīs,
quae tōtam lūctū concussit funditus urbem.
Rēgīnā ut tēctīs uenientem prōspicit hostem,  595
incessī mūrōs, ignīs ad tēcta uolārē,
nusquam aciēs contrā Rutulās, nūlla agmina Turnī,
īnfēlīx pugnae iuuenem in certāmine crēdit
exstīnctum et subitō mentem turbāta dolōre
sē causam clāmat crīmenque caputque malōrum,  600
multaque per maestum dēmēns effāta furōrem
purpureōs moritūra manū discindit amictūs
et nōdum īnfōrmīs lētī trabe nectit ab altā.
Quam clādem miserae postquam accēpēre Latīnae,
fīlia prīma manū flāuōs Lāuīnia crīnīs  605
et roseās laniāta genās, tum cētera circum
turba furit, resonant lātē plangōribus aedēs.
Hinc tōtam īnfēlīx uulgātur fāma per urbem:
dēmittunt mentēs, it scissā ueste Latīnus
coniugis attonitus fātīs urbīsque ruīnā,  610
cānitiem immundō perfūsam puluere turpāns.

Multaque sē īncūsat, quī nōn accēperit ante
Dardanium Aenēān generumque adscīverit ultrō.
Intereā extrēmō bellātor in aequore Turnus
pālantis sequitur paucōs iam sēgnior atque  615
iam minus atque minus successū laetus equōrum.
attulit hunc illī caecīs terrōribus aura
commixtum clāmōrem, arrēctāsque impulit aurīs
cōnfūsae sonus urbis et inlaetābile murmur.
'Eī mihi! Quid tantō turbantur moenia lūctū?  620
Quisue ruit tantus dīuersā clāmor ab urbe?'
Sīc ait, adductīsque āmēns subsistit habēnīs.
Atque huic, in faciem soror ut cōnuērsa Metiscī
aurīgae currumque et equōs et lōra regēbat,
tālibus occurrit dictīs: 'Hāc, Turne, sequāmur  625
Trōiugenās, quā prīma uiam uictōria pandit;
sunt aliī quī tēcta manū dēfendere possint.
Ingruit Aenēās Italīs et proelia miscet,
et nōs saeua manū mittāmus fūnera Teucrīs.
Nec numerō īnferior pugnae neque honōre recēdēs.'  630
Turnus ad haec:
'Ō soror, et dūdum agnōuī, cum prīma per artem
foedera turbastī tēque haec in bella dedistī,
et nunc nēquīquam fallis dea. Sed quis Olympō
dēmissam tantōs uoluit tē ferre labōrēs?  635
Ān frātrīs miserī lētum ut crūdēle uidērēs?
Nam quid agō? Aut quae iam spondet Fortūna salūtem?
Uīdi oculōs ante ipse meōs mē uōce uocantem
Murrānum, quō nōn superat mihi cārior alter,
oppetere ingentem atque ingentī uulnere uictum.  640
Occidit īnfēlīx nē nostrum dēdecus Ūfēns
aspiceret; Teucrī potiuntur corpore et armīs.
Exscindīne domōs (id rēbus dēfuit ūnum)
perpetiar, dextrā nec Drancis dicta refellam?
Terga dabō et Turnum fugientem haec terra uidēbit?  645
Usque adeōne morī miserum est? Uōs ō mihi, Mānēs,
este bonī, quoniam superīs āuersa uoluntās.
sāncta ad uōs anima atque istīus inscia culpae
dēscendam magnōrum haud umquam indignus auōrum.'

Vix ea fātus erat: mediōs uolat ecce per hostīs  650
uectus equō spūmante Sacēs, aduersa sagittā
saucius ōra, ruitque implōrāns nōmine Turnum:
'Turne, in tē sūprēma salūs, miserēre tuōrum.
Fulminat Aenēās armīs summāsque minātur
dēiectūrum arcēs Italum excidiōque datūrum,  655
iamque facēs ad tēcta uolant. In tē ōra Latīnī,
in tē oculōs referunt; mussat rēx ipse Latīnus
quōs generōs uocet aut quae sēsē ad foedera flectat.
Praetereā rēgīna, tuī fīdissima, dextrā
occidit ipsa suā lūcemque exterrita fūgit.  660
Sōlī prō portīs Messāpus et ācer Atīnās
sustentant aciēs. Circum hōs utrimque phalangēs
stant dēnsae strictīsque seges mucrōnibus horret
ferrea; tū currum dēsertō in grāmine uersās.'
Obstipuit uariā cōnfūsus imāgine rērum  665
Turnus et obtūtū tacitō stetit; aestuat ingēns
ūnō in corde pudor mixtōque insānia lūctū
et furiīs agitātus amor et cōnscia uirtus.
Ut prīmum discussae umbrae et lūx reddita mentī,
ārdentīs oculōrum orbīs ad moenia torsit  670
turbidus ēque rotis magnam respexit ad urbem.

Ecce autem flammīs inter tabulāta uolūtus
ad caelum undābat uertex turrimque tenēbat,
turrim compactīs trabibus quam ēdūxerat ipse
subdideratque rotās pontīsque instrāuerat altōs.  675
'Iam iam fāta, soror, superant, absiste morārī;
quō deus et quō dūra uocat Fortūna sequāmur.
Stat cōnferre manum Aenēae, stat, quidquid acerbī est,
morte patī, neque mē indecorem, germāna, uidēbis
amplius. Hunc, ōrō, sine mē furere ante furōrem.'  680
Dīxit, et ē currū saltum dedit ōcius aruīs
perque hostīs, per tēla ruit maestamque sorōrem
Dēserit ac rapidō cursū media agmina rumpit.
Ac uelutī montis saxum dē uertice praeceps
cum ruit āuulsum uentō, seu turbidus imber  685
prōluit aut annīs soluit sublāpsa uetustās;
fertur in abruptum magnō mōns improbus āctū
exsultatque solō, siluās armenta uirōsque
inuoluēns sēcum: disiecta per agmina Turnus
sīc urbis ruit ad mūrōs, ubi plūrima fūsō  690
sanguine terra madet strīduntque hastīlibus aurae,
significatque manū et magnō simul incipit ōre:
'Parcite iam, Rutulī, et uōs tēla inhibēte, Latīnī.
Quaecumque est fortūna, mea est; mē uērius ūnum
prō uōbīs foedus luere et dēcernere ferrō.'  695
discessēre omnēs mediī spatiumque dedēre.

At pater Aenēās audītō nōmine Turnī
dēserit et mūrōs et summās dēserit arcēs
praecipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit
laetitiā exsultāns horrendumque intonat armīs:  700
quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs
cum fremit īlicibus quantus gaudetque niuālī
uertice sē attollēns pater Appennīnus ad aurās.
Iam uērō et Rutulī certātim et Trōes et omnēs
conuertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant  705
moenia quīque īmōs pulsābant ariete mūrōs,
armaque dēposuēre umerīs. Stupet ipse Latīnus
ingentīs, genitōs dīuersīs partibus orbis,
inter sē coiisse uirōs et cernere ferrō.
Atque illī, ut uacuō patuērunt aequore campī,  710
Prōcursū rapidō coniectīs ēminus hastīs
inuādunt Mārtem clipeīs atque aere sonōrō.
Dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs
congeminant, fors et uirtus miscētur in ūnum.
Ac uelut ingentī Sīlā summōue Taburnō  715
cum duo cōnuērsīs inimīca in proelia taurī
frontibus incurrunt, pauidī cessēre magistrī,
stat pecus omne metū mūtum, mussantque iuuencae
quis nemorī imperitet, quem tōtā armenta sequantur;
illī inter sēsē multa uī uulnera miscent  720
cornuaque obnīxī īnfīgunt et sanguine largō
colla armōsque lauant, gemitū nemus omne remūgit:
nōn aliter Trōs Aenēās et Daunius hērōs
concurrunt clipeīs, ingēns fragor aethera complet.
Iuppiter ipse duās aequātō exāmine lancēs  725
sustinet et fāta impōnit dīuersa duōrum,
quem damnet labor et quō uergat pondere lētum.

Ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō
altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem
et ferit; exclāmant Trōes trepidīque Latīnī,  730
arrēctaeque ambōrum aciēs. At perfidus ēnsis
frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū,
nū fuga subsidiō subeat. Fugit ōcior Eurō
ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem.
Fāma est praecipitem, cum prīma in proelia iūnctōs  735
cōnscendēbat equōs, patriō mucrōne relictō,
dum trepidat, ferrum aurīgae rapuisse Metiscī;
idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī,
suffēcit; postquam arma deī ad Volcānia uentum est,
mortālis mucrō glaciēs ceu futtilis ictū  740
dissiluit, fuluā resplendent fragmina harēnā.
Ergō āmēns dīuersa fugā petit aequora Turnus
et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbīs;
undique enim dēnsā Teucrī inclūsēre corōnā
atque hinc uāsta palus, hinc ardua moenia cingunt.  745

Nec minus Aenēās, quamquam tardāta sagittā
interdum genua impediunt cursumque recūsant,
insequitur trepidīque pedem pede feruidus urget:
inclūsum uelutī sī quandō flūmine nactus
ceruum aut pūniceae saeptum formīdine pennae  750
uēnātor cursū canis et latrātibus īnstat;
ille autem īnsidiīs et rīpā territus altā
mīlle fugit refugitque uiās, at uīuidus Umber
haeret hiāns, iam iamque tenet similīsque tenentī
increpuit mālīs morsūque ēlūsus inānī est;  755
tum uērō exoritur clāmor rīpaeque lacūsque
respōnsant circā et caelum tonat omne tumultū.
Ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs
nōmine quemque uocāns nōtumque efflāgitat ēnsem.
Aenēās mortem contrā praesēnsque minātur  760
exitium, sī quisquam adeat, terretque trementīs
excīsūrum urbem minitāns et saucius instat.
Quīnque orbīs explent cursū totidemque retexunt
hūc illūc; neque enim leuia aut lūdīcra petuntur
praemia, sed Turnī dē uīta et sanguine certant.  765

Forte sacer Faunō foliīs oleaster amārīs
hīc steterat, nautīs ōlim uenerābile lignum,
seruātī ex undīs ubi fīgere dōna solēbant
Laurentī dīuō et uōtās suspendere uestīs;
sed stirpem Teucrī nūllō discrīmine sacrum  770
sustulerant, pūrō ut possent concurrere campō.
Hīc hasta Aenēae stābat, hūc impetus illam
dētulerat fīxam et lentā rādīce tenēbat.
Incubuit uoluitque manū conuellere ferrum
Dardanidēs, tēlōque sequī quem prēndere cursū  775
nōn poterat. Tum uērō āmēns formīdine Turnus
'Faune, precor, miserēre' inquit 'tōque optima ferrum
Terra tenē, coluī uestrōs sī semper honōrēs,
quōs contrā Aeneadae bellō fēcēre profānōs.'
Dīxit, opemque deī nōn cassa in uōta uocāuit.  780
Namque diū luctāns lentōque in stirpe morātus
uīribus haud ūllīs ualuit disclūdere morsūs
rōboris Aenēās. Dum nītitur ācer et īnstat,
rūrsus in aurīgae faciem mūtāta Metiscī
prōcurrit frātrīque ēnsem dea Daunia reddit.  785
Quod Venus audācī nymphae indignāta licēre
accessit tēlumque altā ab rādīce reuellit.
Ollī sublīmēs armīs animīsque refectī,
hīc gladiō fīdēns, hīc ācer et arduus hastā,
adsistunt contrā certāmina Mārtis anhēlī.  790

Iūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī
adloquitur fuluā pugnās dē nūbe tuentem:
'Quae iam fīnis erit, coniūnx? Quid dēnique restat?
Indigetem Aenēān scīs ipsa et scīre fatēris
dēbērī caelō fātīsque ad sīdera tollī.  795
Quid struis? Aut quā spē gelidīs in nūbibus haerēs?
Mortālīn decuit uiolārī uulnere dīuum?
Aut ēnsem (quid enim sine tē Iūtūrna ualēret?)
ēreptum reddī Turnō et uim crēscere uictīs?
Dēsine iam tandem precibusque īnflectere nostrīs,  800
nē tē tantus edit tacitam dolor et mihi cūrae
saepe tuō dulcī trēstēs ex ōre recursent.
Uentum ad suprēmum est. Terrīs agitāre uel undīs
Trōiānōs potuistī, īnfandum accendere bellum,
dēfōrmāre domum et lūctū miscēre hymenaeōs:  805
ulterius temptāre uetō.' Sīc Iuppiter orsus;
sīc dea summissō contrā Sāturnia uultū:
'Ista quidem quia nōta mihī tua, magne, uoluntās,
Iuppiter, et Turnum et terrās inuīta relīquī;
nec tū mē āeriā sōlam nunc sēde uidērēs  810
digna indigna patī, sed flammīs cincta sub ipsā
stārem aciē traheremque inimīca in proelia Teucrōs.
Iūturnam miserō (fateor) succurrere frātrī
suāsī et prō uītā maiōra audēre probāuī,
nōn ut tēla tamen, nōn ut contenderet arcum;  815
adiūrō Stygiī caput implācābile fontis,
ūna superstitiō superīs quae reddita dīuīs.
Et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō.
Illud tē, nūllā fātī quod lēge tenētur,
prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum:  820
cum iam cōnubiīs pācem fēlīcibus (estō)
compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,
nē uetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs
neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque uocārī
aut uōcem mūtāre uirōs aut uertere uestem.  825
Sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,
sit Rōmāna potēns Italā uirtūte propāgō:
occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōia.'
Ollī subrīdēns hominum rērumque repertor:
'Es germāna Iouis Sāturnīque altera prōlēs,  830
īrārum tantōs uoluis sub pectore flūctūs.
Uērum age et inceptum frūstrā summitte furōrem:
dō quod uīs, et mē uictusque uolēnsque remittō.
Sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt,
utque est nōmen erit; commixtī corpore tantum  835
subsīdent Teucrī. Mōrem rītūsque sacrōrum
ādiciam faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs.
Hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget,
suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte uidēbis,
nec gēns ūlla tuōs aeque celebrābit honōrēs.'  840
Adnuit hīs Iūnō et mentem laetāta retorsit;
intereā excēdit caelō nūbemque relinquit.

Hīs āctīs aliud genitor sēcum ipse uolūtat
Iūturnamque parat frātris dīmittere ab armīs.
Dīcuntur geminae pestēs cognōmine Dīrae,  845
quās et Tartaream Nōx intempesta Megaeram
ūnō eōdemque tulit partū, paribusque reuīnxit
serpentum spīrīs uentōsāsque addidit ālās.
Hae Iouis ad solium saeuīque in līmine rēgis
appārent acuuntque metum mortālibus aegrīs,  850
sī quandō lētum horrificum morbōsque deum rēx
mōlītur, meritās aut bellō territat urbēs.
Hārum ūnam celerem dēmīsit ab aethere summō
Iuppiter inque omen Iūturnae occurrere iussit:
illa uolat celerīque ad terram turbine fertur.  855
Nōn secus ac neruō per nūbem impulsa sagitta,
armātam saeuī Parthus quam felle uenēnī,
Parthus sīue Cydōn, tēlum immedicābile, torsit,
strīdēns et celerīs incognita trānsilit umbrās:
tālīs sē sata Nocte tulit terrāsque petīuit.  860
Postquam aciēs uidet Īliacās atque agmina Turnī,
ālitis in paruae subitam collecta figūram,
quae quondam in bustīs aut culminibus dēsertīs
nocte sedēns sērum canit importūna per umbrās—
hanc uersa in faciem Turnī sē pestis ob ōra  865
fertque refertque sonāns clipeumque ēuerberat ālīs.
Illī membra nouus soluit formīdine torpor,
arrēctaeque horrore comae et uōx faucibus haesit.

At procul ut Dīrae strīdōrem agnōuit et ālās,
īnfēlīx crīnīs scindit Iūturna solūtōs  870
unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs:
'Quid nunc tē tua, Turne, potest germāna iuuāre?
aut quid iam dūrae superat mihi? Quā tibi lūcem
arte morer? Tālīn possum mē oppōnere mōnstrō?
Iam iam linquō aciēs. Nē mē terrēte timentem,  875
obscēnae uolucrēs: ālārum uerbera nōscō
lētālemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimī Iouis. Haec prō uirginitāte repōnit?
Quō uītam dedit aeternam? Cūr mortis adēmpta est
condiciō? Possem tantōs fīnīre dolōrēs  880
nunc certē, et miserō frātrī comes īre per umbrās!
Immortālis egō? Aut quīcquam mihi dulce meōrum
tē sine, frāter, erit? Ō quae satis īma dehīscat
terra mihī, Mānīsque deam dēmittat ad īmōs?'
Tantum effāta caput glaucō cōntēxit amictū  885
multa gemēns et sē fluuiō dea condidit altō.

Aenēās īnstat contrā tēlumque coruscat
ingēns arboreum, et saeuō sīc pectore fātur:
'Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractās?
Nōn cursū, saeuīs certandum est comminus armīs.  890
Uerte omnīs tētē in faciēs et contrahe quidquid
sīue animīs sīue arte ualēs; optā ardua pennīs
astra sequī clausumque cauā tē condere terrā.'
Ille caput quassāns: 'Nōn mē tua feruida terrent
dicta, ferōx; dī mē terrent et Iuppiter hostis.'  895
Nec plūra effātus saxum circumspicit ingēns,
saxum antīquum ingēns, campō quod forte iacēbat,
līmes agrō positus lītem ut discerneret aruīs.
Uix illum lēctī bis sēx ceruīce subīrent,
quālia nunc hominum prōdūcit corpora tellūs;  900
ille manū raptum trepidā torquēbat in hostem
altior īnsurgēns et cursū concitus hērōs.
Sed neque currentem sē nec cognōscit euntem
tollentemue manū saxumue immāne mouentem;
genua labant, gelidus concrēuit frīgore sanguis.  905
Tum lapis ipse uirī uacuum per ināne uolūtus
nec spatium ēuāsit tōtum neque pertulit ictum.
Ac uelut in somnīs, oculōs ubi languida pressit
nocte quiēs, nēquīquam auidōs extendere cursūs
uelle uidēmur et in mediīs cōnātibus aegrī  910
succidimus; nōn lingua ualet, nōn corpore nōtae
sufficiunt uīrēs nec uōx aut uerba sequuntur:
sīc Turnō, quācumque uiam uirtūte petīuit,
successum dea dīra negat. Tum pectore sēnsūs
uertuntur uariī; Rutulōs aspectat et urbem  915
cūnctāturque metū lētumque īnstāre tremēscit,
nec quō sē ēripiat, nec quā uī tendat in hostem,
nec currūs usquam uidet aurīgamue sorōrem.

Cūnctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,
sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō  920
ēminus intorquet. Mūrālī concita numquam
tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī
dissultant crepitūs. Uolat ātrī turbinis īnstar
exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit
lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs;  925
per medium strīdēns trānsit femur. Incidit ictus
ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.
Cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit
mōns circum et uōcem lātē nemora alta remittunt.
Ille humilīs supplex oculōs dextramque precantem  930
prōtendēns 'Equidem meruī nec dēprecor' inquit;
'ūtere sorte tuā. Miserī tē sī qua parentis
tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis
Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectae
et mē, seu corpus spoliātum lūmine māuīs,  935
redde meīs. Uīcistī et uictum tendere palmās
Ausoniī uidēre; tua est Lāuīnia coniūnx,
ulterius nē tende odiīs.' Stetit ācer in armīs
Aenēās uoluēns oculōs dextramque repressit;
et iam iamque magis cūnctantem flectere sermō  940
coeperat, īnfēlīx umerō cum apparuit altō
balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs
Pallantis puerī, uictum quem uulnere Turnus
strāuerat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.
Ille, oculīs postquam saeuī monimenta dolōris  945
exuuiāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā
terribilis: 'Tūne hinc spoliīs indūte meōrum
ēripiāre mihī? Pallās tē hōc uulnere, Pallās
immōlat et poenam scelerātō ex sanguine sūmit.'
Hōc dīcēns ferrum aduersō sub pectore condit  950
feruidus; ast illī soluuntur frīgore membra
uītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.

 Liber XI