Azoara I | Azoara III |
In nomine Domini pii et misericordis. Liber hic absque falsitatis, vel erroris annexu, veridicus eis, quibus inest amor divinus, deitatisque timor et cultus, nec non orationum ac elemosynarum studium, legem item tum tibi, tum caeteris praedecessoribus coelitus a Deo datarum observatio, spesque seculi futuri, futuri, sectam veracem patefecit. Haec namque sui sequaces in summum ducens, summo bono ditat, ac veneratur: velut incredulis et erroneis summum malum vere venturum minatur. Quorum licet virgam tuae correctionis adhibeas, nulla tamen ad fidem fiet conversio: cum eorum aures et oculos, corda simul Deus obturaverit. Deum item, Deique legem ore, non opere confitentes: sicque nihil aliud quam suae detrimentum animae, licet inscii, sibi lucrantes, animus vacillans poenis afficit, eisdemque cruciatum parit redargutio: cum illi peccatorum servi sordidi, se lotos et liberos ostentare praesumunt.
¶ Cum illis quidem bonae legis persuadetur acceptio, non oppugnantes coram annuunt, seque non aliam quam rectam amplecti velle pollicentur. Bonis tamen in successu commodo faventes, semotim illos sibi fuisse ludibrio suis innuunt diabolis: Cum illi post damnose sectam veracem ob iniquam et mendacem mutantes, surdi, muti, caecique, simul et inconvertibiles deo ridiculum existant. Illis etenim assimilantur, quibus ignis accensus extinguitur, tenebraeque succedunt, seu nube corusca tonitruus et fulgura gestante praeoccupatis, aures suas timore mortis obstruentibus, lampadeque fulguris fere visu privatis: quibus serenitas motum, tenebrae quietem inducunt. Dei quidem omnipotentiae visum illis et auditum subtrahere possibile est. Omnes igitur homines domini vestri priorumque factorem, qui terram in imo, coelumque summo disposuit, et imbres, et arbores, earumque fructus producit, invocantes timete, eique nullum existere parem firmate, huncque librum veracem esse penitus credite, vel consimilem simul omnes manum conferentes, si possibile sit, perficite, testibusque firmate. Sin autem ignem gehennae malos puniturum pertimescentes, domini paradiso bonos inducturum, ubi dulcissimas aquas, pomaque multimoda, fructus varios, et decentissimas ac mundissimas mulieres, omneque bonum in aeternum possidebunt, praedicate. Pravos autem et incredulos culicibus et huiusmodi comparare Deus nequaquam erubescet. Multis itaque bonis recto calle gradientibus, cum mali plures, ipsique soli mentientes, Deo nefanda, et [1]a Deo prohibita, sicque sibi flagitio sunt, gerentes, perniciosam sectam exequantur, domini prece quare non flectitis? His nos namque ad vitam de non esse deducens, mortem inducet, et ad se nos resurgere faciet: qui mundanis peractis ascendens, septem coelos omnisciens disposuit, angelis intimans se facturum sui similem in terra. Quem illi contra sic affati sunt: Nos in omnibus vestrae maiestati subditi, grates vobis devote referimus. Ille vero vestri simul nequam, et cruoris effusor existet.
Tunc Deus se rem ab angelis ignoratam scire firmans, Adam vocabula rerum semotim edocuit, nondum angelis agnita: et illius eloquium suae sapientiae prae cunctis angelis argumentum induxit, firmans etiam, se totius mundi omniumque cordium arcana cognoscere: angelis tamen prius se vocabulorum peritiam ignorare fatentibus, cum Deus ab illis petiisset illius expressionem peritiae, si veraces essent.
Unde angeli iussi se coram Adam humiles exhibere, nequam Belzebub excepto, paruerunt.
His omnibus sic ex ordine gestis, Adae praeceptum huiusmodi fecimus, Tu mulierque tua paradiso maneatis, quantum et quodcunque libuerit, nisi de hac arbore solum, comedentes. Quos ab hoc consilio diabolica suggestio semovens, eosdem eiiciendos a paradiso prostravit. Unde deus illis praevaricatoribus suae legis inquit, Adversantes alter alteri ad terram, ibi locum horalem pro velle meo scilicet habituri descendite. Deinceps item Adae adepto donum pietatis et veniae, sic Deus inquit: Vos ambo meam mihi paradisum relinquite, vitae viam a me sumentes, cuius omnis imitator nil periculi seu timoris, devius et contradicens ignem infernalem finis nescius inibit. Vos item filii Israel bonorum quae vobis contuli, reminiscentes, foederis inter vos constituti dissolutionem vitate, meque super omnia timentes, hunc librum meae legis a me coelitus missum, vestrae legis firmamentum esse cognoscite. Unde nec vos eius obtrectatores, nec contradictores primos esse, ius aequum exigit.
¶ Sit autem constans propositum, falsa veris nequaquam interserere, nec vera cognita tacere, et orationibus assurgere cum summa mentis et corporis subiectione fractuque, decimas, nec non et debita Deo persolvere, vosque crebris orationibus abstinentiaque premere, quae velut malis taedium et difficultatem, sic bonis, quorum idoneus ad dominum reditus efficitur, dulcedinem et levitatem generant. Cavendum quoque, ne caeteris bona praedicantes, bene operari praetermittant, et ne legentes in sua perseverent inscientia. Horum praeceptorum vos filii Israel executores existite, iudicii diem, qua nulla anima vicem alius nec intercessoris effectum perciperet, timentes, recordante sque bonorum omnium, quae vobis dilectis attuli. Nonne enim vos ego de manu Pharaonis prolem vestram necantis, mulieresque surripientis liberavi, commode transfretans, illum summergens? Vitulum tamen deinceps, Moyse quadragenarium ieiunium, ut legem susciperet, efficiente, adorasti.
¶ Huius deinceps criminis vobis data venia mihique gratia reddita, per librum vobis a Moyse traditum, boni malique discretivum, vos rectam vitae viam agnoscentes, Moysi vos animabus vestris nocivos ob adorationem vituli increpanti, dicentique vobis optimum esse Deum invocare, animasque vestras mortificare. Sic enim a Deo, cum sit piissimus, veniam assequimini.
Respondistis, vos nolle gerere quicquam huiusmodi, nisi Deum videretis: Indeque se fulguris ictus vobis, caeteris videntibus, ingessit. Huius rei tamen postea venia facta, gratiaque percepta, temperata serenitate vos proteximus, mannaque dulcissimum, quod comederetis, pluendo praebuimus. Cumque diximus, Villas ingredientes cibos undelibet sumite: et per portam intrantes, humili voto gratos reddite. Sic enim malis veniam, bonisque statum meliorem Deus annuet malis ipsis hoc abutentibus verbo, sicque sibi nocivis, non nobis, vindictam coelitus intulimus. Moyses rursum pluviam suae genti postulans, me docente petram cum virga percutiendo, xii fontes potaturis eduxit. Illa quidem sic potu ciboque ne praedatum isset, ditata, se uno fastidiri victu, proferebat. Unde ipsi precati Moysen, ut prece sua sibi comestibilia, scilicet bletas, cucumeres, allia, lentigines, cepas creator e terra produceret, diximus: Vos peius pro meliore postulantes, ad Aegyptum descendite, vestrum ibi votum suscepturi.
Indeque contemptus et opprobrium, atque calamitas illis incubuerunt.
¶ Illis itaque discedentibus, ira divina supervenit.
Quippe mendaces homicidae, nequaquam deum timentes inventi sunt.
Sciendum autem generaliter, quoniam omnis recte vivens, Iudaeus seu Christianus, seu lege sua relicta in aliam tendens, omnis scilicet Deum adorans, bonique gestor, indubitanter divinum amorem assequetur.
Vestris iterum, o Iudaei, votis fidem adhibentes, super vos montem sublimavimus: Sicque vi et virtute Deum timentes, nostris mandatis paruistis. Quae postea linquentes, poenam et interitum, nisi divina subvenisset pietas, meruistis.
Vobis autem scientibus divina vindicta die sabbati gerentibus illicita, suisque sequacibus signum irae pro correctione bonorum impressit. Moysen rursum Dei nutu vobis vaccarum caedem iniungentem increpastis, quaerentes, an ei ridiculum essetis. Quod ipso negante, cum vos nequaquam esse stultos adiecisset, tandem ut per eius invocationem vaccarum aetas annotesceret, a vobis rogatus inquit: Sint aetatis mediocris, nequaquam annosae seu iuvenculae. Vobisque nondum penitus certis adiecit, Sint sane nunquam iugo laborique suppositae.
Tunc demum vos eum cum vera certitudine reddisse ab opis divinae prece fatentes, vaccam huiusmodi vix tamen interfecistis.
¶ Cum quis Dei dogmate ipsoque faciente homicidam ignoratum patefacere studuerit, mortuum cum aliqua vaccae particula tangat. Sic enim suscitatus, rem ipsam edocebit.
Haec hisque similia Iudaeis agnita, suam nequaquam duriciam semovent, cum adhuc corda lapidea, imo duriora gestant. E petris autem plures emanantes aquae timore creatoris diffluunt. Huius itaque gentis conversionem ad legem tuam expectas? Absit. Illa namque Dei verbum auditum et agnitum mutavit, nec ex eo quid operari voluit. Commodum tamen cum bonis simul assumens, ipsis annumerari se bona faciens exoptat. Aliud autem remota iudicat, licet scire debeat, aeque Deum mentis arcanum, et vocem agnoscere. Plures item nequaquam ex lectione, sed ex alieno sermone sensuque legem assecuti, libros ex ambiguitatis in commodo interesse vel non esse temerarie captum constanter affirmantes. Deum laesum a scriptoribus, cum sub illius nomine eorum scripta signentur, ignemque minime laesurum illos, nisi tempore determinato. Quos econtra sic scriptores redarguunt. Cum quo pactum huiusmodi firmastis? Creatori ne vos ambiguum et nescium imponitis? Omnis autem peccator culpae culpas accumulans, igne perenniter comburetur: velut omnis Deum timens bonorum persecutor operum, paradisi gaudiis aeterne fruetur.
¶ Filii quidem Israel fidem libris in quibusdam adhibentes, in pluribus vero minime, paucis admodum acceptis, hanc vitam futurae parantes, huius seculi contemptum et poenam futurique maxime sine meta subibunt. Foedus namque dilectionis nostrae firmatum, videlicet quod solum Deum adorarent, parentibus, suae legis professoribus, orphanis, calamitosis subvenirent, cunctis benedicerent, nullius caedis proscriptionibus seu factores vel actores orationibus invigilarent, deoque debita solverent, nec hostium in mutua seditione captorum redemptionem susciperent, rei facti in omnibus ruperunt.
¶ Moysi, caeterisque prophetis postea libro tradito, Christo similiter filio Mariae, cui spiritus divinus auxilium atque testimonium extitit, cur prophetas vobis missos displicita praedicantes vel interficitis, vel contradicitis, huicque libro coelitus misso vestrae legis firmamento nequaquam favere, sed contradicere rem cunctam videntes maluistis? Non impune quidem. Hoc enim invidiae factum vestras pessundans animas, deitatis odium, et iram, mundique contemptum et opprobrium vobis ingeret, qui dicentes, vos nolle nisi libro vobis dato credere, vestrae legi resistitis, hunc suum confirmatorem respuentes. Si boni estis, cur prophetas perimitis?
¶ Vos per Moysen virtutibus et scientiis instructi, vitulum adorastis, foedereque dilectionis nostrae firmato, monteque super vos elevato, nostrum ex vi mandatum susceptum audistis, vestrae legis adversarii fuistis. Nonne mortem, si veraces essetis, optaretis, cum vobis prae caeteris gentibus futuri seculi vita promittitur? Quisque vero vestri plus caeteris annorum spacium ob malorum actuum antecedentium conscientiam affectant, licet hoc eorum malum ex merito futurum nequaquam auferet, creatore factum suum omne diiudicante.
Omnis adversarius Gabrielis hunc librum tuo cordi per creatorem intimantis, ipsumque divino praecepto tuis commissum manibus, cum viam rectam edocens spem bonam bonis polliceatur, confirmantis: omnisque similiter hostis Dei, ac Michaelis, et archangelorum flagitiosis cruciatibus affligetur. Tibi quidem firma, nec non et manifesta contulimus, quibus mali nequaquam obedient, cum prophetae veracissimi legem firmissimam, sua post tergum mandata proiicientes, neglexerunt.
¶ Sic igitur lege contempta, scientiam a diabolis licet malis Salomoni bono patefactam, praesagiorum scilicet, artemque magicam, qualis est de divisione mulieris atque mariti, et huiusmodi: quam sui principes in Babylonia videlicet Arot et Marot neminem, nisi prius creatore legeque sua neglectis, docerent: illius tamen inefficaces, nisi Deo concedente, perscrutantes animarum suarum nocumentum et interitum didicerunt. Quibus commodius atque salubrius esset, deum timere, credere, atque sperare. Secum dum incredulorum huiusmodi velle nullus a Deo liber tibi mittetur. Sed illius pietas atque donum, in quos vult, et quando vult, extenduntur, cuius mandato neglecto, vel consimile, vel levius praebebitur. An potest quis animae suae prodesse sine Deo, coeloque terrae praesidente? Ipsum itaque diligentes, vestrum bonum atque salutem, ut prius plures a Moyse fecerunt, perscrutemini, nequaquam ad incredulos a fide discedentes. Habentes autem libros vellent invidia ducti vos adhaerentes legire cognita vera, malam accipere legem.
Sed vos indurate, usque dum Deus omnipotens placere patefaciat, invigilate: decimas date. Creator namque suum cuique rependet meritum. Asserunt tamen, neminem praeter Iudaeum et Christianum ingressurum paradisum. Quod si verum est, demonstratione probent.
¶ Generaliter autem diligentibus annotandum, quoniam omnis faciem suam ad Deum vergens et benefaciens, Deum promerebitur nullo timore gravatus. Licet Iudaeis et Christianis summa controversiae lis incidat.
Alter enim alterum nullius esse legis asserit, utroque librum legiferum habente. Quorum velut et caeterorum consimilia dicentium, litem in alio seculo Deus iudex dirimet.
Quis eo peior existit, qui domus orationum interdicit, earumque destructioni studet? Ulis quidem ingressis nequaquam pateat, nisi cum timore maximo in hoc seculo contemptum, in alio poenam immoderatam habituro. Cum Dei sit oriens et occidens, versus quamlibet partem orationes fundens Deum invenit. Sua namque pietas nullo loco circumscribitur: Eius sapientia cuncta complectitur.
Asserunt item quidam, universitatis creatorem, coeli terraeque regem, cuius praeceptum omnia perficit, cui cuncta subiiciuntur, filium sumpsisse. Quibus nequaquam veritas consonat.
Sed hi quidem inscii, velut et praedecessores his dicto consimiles inquiunt, se credituros si se deus illis alloquio, virtutibusque patefaceret. Nonne satis res arduas virtutesque sublimes saepius sapientium testimonio peregimus?
Nunc tibi veracia praecepta committo, quibus bonos instruas, nil curans de praedestinatis igni: sed Iudaeis Christianisque praedicans, nullam legem bonam esse, nisi tantum creatoris. Licet ipsi tuae nequaquam legi credent, nec dictis tuis acquiescent, nisi cum suae legis extiteris. Cuius si iam nostra doctrina praestructus imitator fueris, Dei dilectionem et donum amittes.
Omnes hunc librum coelitus missum pro more debito aequanimiter legentes credent: Increduli perpetuo punientur.
¶ Abrahae praecepta divinitus petita complenti, sese rectorem doctoremque statuere deus iniunxit. Cui respondens Abraham inquit: De prole mea quid faciam? Inquit deus: Viris pravis et perversis verba mea ne tradas. Ipsi quoque Abrahae Ismaelique similiter, postea nos orationis domum, timoris expertem, ecclesiaeque refugium, hominum commodo proponentes, ut eam mundam, et ornatam, ac idoneam illic orantibus, aliundeque venientibus efficerent, iniunximus. Cuius fundamentum Abraham statuens, inquit: Creator optime, locum istum tibi sanctifica, ipsum asylum constituens, et nos filiosque nostros in te credentes edocens, quid hic boni gerendum sit, veniamque tribuens, ut misericors atque piissimus nostrae prolis filium, mediatorem prophetam excita, caeteris gerenda, virtutesque tuas scripto notificantem, eisque benedicentem, cum tu sis doctor excelsus, omnia sciens et audiens. Quisquis igitur legem Abrahae neglexerit, dereliqueritve, brutus erit. Qui a deo rogatus ut crederet, confessus est, se in deum totius mundi regem credere. Unde hic a Deo dilectus, inter bonos summa corona condecoratur.
¶ Abraham quoque praeceptum idem filio suo et Iacob intimans, inquit: Hanc legem sanctam atque dilectam nobis a deo datam, ante mortem ne mutetis. Iacob autem ad leti limitem accedens, sic filios suos affatus est: Me mortuo quem adorabitis? Responderunt: Creatorem unum, scilicet quem tu adoras, et Abraham, et Ismahel, et Isaac. Dixit autem eis: Illis iam defunctis secundum opera sua, deus ipse iudex merita praebuit: vobis quoque consimiliter secundum vestra daturus. Nec enim ab illis vestra, nec a vobis sua perquirentur opera.
Nunc quidem Iudaei et Christiani, gentem tibi commissam abstrahere nitentes, ut suam amplectatur legem, et illam profiteatur, ammonent. Eorum enim uterque suam legem tantum bonam esse confirmat. Illa vero se legem Abrahae, non aliam amplecti, iuste profitetur, viri iustissimi. Tu ergo fidem creatoris illis praedica, penitus persuadens, ut libris tibi divinitus missis, Abrahaeque, et Ismaeli, et Isaac, atque Iacob, et tribubus legibusque Moysi et Christi, caeterorumque prophetarum, nullis per te segregatis, firmam fidem adhibeant, creatorem adorantes. Qui si nostris praeceptis paruerint, sectam optimam imitabuntur. Sin autem Deus te liberabit ab illis. Nos quidem verbis creatoris, quibus nihil est melius, subiecti sumus in omnibus. Illi vero dicunt, Abraham, et Ismaelem, eorumque sequaces Iudaeos vel Christianos fuisse. Huius tamen rei veritatem agnoscunt, meliusque Deus. Sed cum taceant, peccant.
AZOARA II.
A gente praeterita Deus nequaquam opera vestra, nec a vobis sua exiget, quaerens, cur mala gens primum orationis orientem dereliquerit, cum ipsius sint oriens et occidens omnis, quoslibet electos suos ad se ducentis. Tibi tamen nunc huc, nunc illuc aspicienti, tuisque ad meorum propriorum noticiam, qui sunt mediatores gentium testes, suum prophetam proprium testem habentes, orationis locum veracem et idoneum deo testificante, videlicet versus Mecham, templique sui medium, quod Abraham primo fundavit, firmabo: quo semper ubicunque fueris faciem tuam orando vertas, ne te damnent, accusentve alii, quam mali. Et si legum populus illam partem orandi renuerit, tu ne sequaris eum. Haec etenim agens, iam veraci noticia tibi monstrata, malis connumeraberis. Ipsi tamen filiique sui veritatem agnoscunt, licet eorum plerique negent. Cavendum quoque, ne sis eorum imitator, qui nunc affirmant, nunc negant. Omnis tamen versus quamlibet partem orans, quaerendo quod est optimum, Deum exauditorem promerebitur: Licet optimus et veracissimus orationis aspectus versus centrum templi Mechae vertendus est, deo teste.
Ut in te quidem meum fructificet verbum, tuque bonam sectam exequaris, me solum time: vosque similiter omnes, quibus de vobismet ipsis prophetam excitavi, qui vobis dicenda gerendaque prius vestrae non subiecta peritiae monstret.
¶ Ut vos advocem, meum nomen invocate, grates referendo, nequaquam negando. Bonique sibi per abstinentiam, patientiam, orationes prodesse velint. Huiusmodi namque viris deus inhabitat, illis propitius suam concedens gratiam. Patienter enim colligentes mandatum timoris, et famis ac detrimenti, vitae, pecuniaeque, et arborum, gaudium metent, et similiter damno superveniente dicentes: O creator, tui sumus: ad te redituri. Obsequio dei peremptos nemo mortuos existimet, sed illos potissimum vivos et sanos. Meccham peregrinantes, locum in itinere, cui nomen Acepha, nullatenus adire praetermittant. Omni bonum corde puro proponenti, deus multiplicem remunerationem faciet: mala linquentibus, bonaque gerentibus dabit ipse veniam, cum sit pius, veniaeque largitor.
Virtutes itemque bonum abnegantem, postquam libri sapientibus illa patefecerint, deus abhorrebit, et destruet. Mandatis Dei contradicenti, sicque mortuo, ira dei, et angelorum omnium, ac hominum superveniens, ipsum nunquam impunitum esse permittet: quem nec deus unquam respiciet. Iurans namque falsum, confunditur: Utroque vero iurante, verum super Iudaeos transit.
¶ Creator inquit. Unus ego creator sum, semper idem, pius, et misericors: praeter quem non est alius, cuius mirabilia virtutesque sapientibus atque discretis sunt coeli terraeque machina, diei noctisque vicissitudo, naves aequoreae viris accommodae, eductus imbrium ad terrae torpescentis rigatum, omnium animalium compositio, venti, et nubes interpolatae undique venientes, aerem et terram occupantes. Pars hominum nequaquam Deum, sed aliud loco sui colens, et prae caeteris diligens, cum iram Dei perspicit, illam fatetur gravissimam, omnemque deo vim attribuit, qua plus Deus bonos diligit, divino quidem iudicio discernente pios ab impiis, sapientes a stultis. Malam sectam assecuti, cum nec poenae nec ardoris finem sentient, si fas esset redire, sibique sectam eligere, primos doctores penitus respuerent. Vos igitur homines comedite sapida bonaque terrae, non exequentes iniurias diaboli, vobis adversantis: qui perversa docens insinuat, ut creatoris prorsus vobis ignorata mentientes imponatis. Hi rogati praecepta divinitus observare, dicunt se nullam nisi patrum suorum sectam executuros. Patres itaque si stulti caecique fuerunt, imitabimini? Eritis igitur velut surdi, muti, caeci, stulti, iis comparabiles qui nil praeter auditum proferunt, vel sciunt.
¶ Viri boni, deo grati, bona vobis ab illo collata comedite, grates ipsi reddentes, et eum prae cunctis invocantes. A morticiniis, vero, et porco, et sanguine, et ab animali quolibet perempto non in creatoris nomine, vos abstinete. Necessitate tamen locove cogente, inde quemlibet saturari, nil alias secum inde portantem, minime peccatum censetur. Deus namque pius inde veniam largitur. Hunc librum a creatore datum contradicentium, et pro minimo ducentium ventres ignis indeficiens cibabit, eisque nullum opus proficiet. Qui nec divinum alloquium in saeculo futuro, nec poenae decrementum accipient: cum sectam malam pro bona, iramque Dei pro dilectione sibi comparaverunt, potius errori quam libro coelitus misso consentientes. Versus orientem vel occidentem orationes fundere, minime fideles et veraces efficit: sed in Deum credere, et alius adventui saeculi, nec non angelis, et libris atque prophetis fidem adhibere, pecuniamque suam benevole consanguineis suis, orphanis, pauperibus, et mendicis hostiatim quaerentibus, atque captivis impertire, orationibus invigilare, Deo debita solvere, verbis fidem et constantiam habere, hora gravi malum et litem sustentare: Haec inquam omnia quibus insunt, Deum timentes atque fideles perficiunt. Caedis vindictam aequalem et consimilem, quae multorum vitas protegere, versus scientes Deumque timentes vobis scripsimus, ut liber scilicet pro libero, captivus pro sui simili, foeminaque pro foemina mortem subeat: nisi quis pro pecunia condonare volens, secundum Dei praeceptum, levius homicidae pacificetur. Aliter autem faciens, malum divinitus datum incurret. Quilibet item ad interitum accedens, de pecunia sua possessa rem determinatam atque scitam familiae suae, propinquisve suis ad eleemosynas distinctas peragendas inde commendat: quas quilibet eorum postea mutans peccabit, creatore singulos actus suos diiudicante.
¶ Si pravitatem derisorum suspicetur, ipse rem disponens, eos mitigando corrigat, Deo cuncta condonaturo. Ieiunium quidem vobis, sicut et praedecessoribus vestris, per quod Deum timere videamini, tempore statuto, certoque dierum numero, videlicet mense Romodam, in quo liber hic legifer, boni malique discretivus, coelitus est datus, iniungimus: quod quisque vivus, praeter infirmum, et viatorem, persolvat. Quod et ipsi postea faciant, tempore quo libet. Deus enim mansuetus et pius, gravia a vobis nequaquam exigit: qui communiter etiam vobis nocturnos cum mulieribus coitus, cum abstinentiam huiusmodi tum difficilem, tum vobis impossibilem agnoscat, permittit, inde daturus veniam. Inolevit quidem divitibus consuetudo, ut eleemosynis ieiunium redimerent. Sed hinc alter comitetur alterum. Vos de me quaestione facta, me propinquum orantibus responsurum, iustisque praemia facturum, affirmate. Invocantes quoque meis obedienter praeceptis respondeant, ne devius error eos abducat. In templis nullus sit cum mulieribus coitus. Die tota ieiunantes, nocte ieiunium solvite, tunc commedentes et bibentes quantum libuerit, fere usque ad principium horae quae solis ortum antecedit. Hos terminos a Deo constitutos nemo transgrediatur. Ex mendaciis, vel pro causis agendis, iudiciisve dandis victum acquirere, pecuniam sumendo nolite. Interrogati de lunationibus, docete illas homini cum modo statutas, cum per eas tempora peregrinationis atque ieiunii discernantur. In quibus summe nitendum, ut Deum timere atque diligere videamini. Hostes atque pugnaces Dei praecepto dilectioneque expugnate et interficite, et a locis unde vos proiecerint eiicite. Infestatio namque seditioque pugnax plusquam caedes officiunt. Apud Meccham tamen nemo nisi vobis superveniens hostis perimatur. Tunc autem, caedem promeretur. Solus domorum ingressus per portas, non retrorsum, non collateraliter, iustus atque bonus censetur.
¶ Hostibus, sicut et caeteris ad Deum redeuntibus, ipse pius praebet veniam, velut peccatum et inultum mense libertatis et quietis: in anni succedentis mense consimili veniam meruit. De facientibus illicita, fiat iudicium. Inferentem vobis iniurias atque molestias, cum similibus poenis afficite. Pecunias vestras propter Deum in peregrinationibus expendite, non desperantes: nec revertamini, nisi primum peractis omnibus, pro facultate vestra, peregrinationi convenientibus, nisi timoris locus impediat. Omnia complere studens, cum Deus graviter et exquisite perfectionem affectet, pro modo suae facultatis operetur. Impotens autem in itinere tres, et post reditum septem, sicque decem dies ieiunet: quem scilicet peregrinantem sua mulier non comitatur. Caput dolens, et aegrotus, suum eleemosynis ieiunium persolvat. Peregrinari proponens, facta prava, malasque cogitationes prorsus abiiciat, nec aliquam controversiam agat. Omnes actus bonos deus annumerat: cuius timor, fames est atque sterilitas. Huius abstinentiae peregrinationisque tempus menses statuti metiuntur. Omnes sapientes me pertimescant, a quo sibi necessaria petere non verecundentur. A peregrinationibus quoque redeuntes, et repatriati, me dominum invocent, suorum peccaminum veniam postulantes: cum sim pius, veniaeque dator: sectam bonam eos edocens, qui prius pravam atque perversam secuti sunt: omnibusque peractis me, quantum patres suos, plusve diligentes, honorificent. Quidam enim solum in hoc saeculo suo ditari voto precantur, in alio nil boni sumpturi. Discretiores autem in utroque, suo voto bonoque perfrui, nec aliquibus poenis opprimi, suppliciter Deum exorantes postulant. Horum Deus exauditor, operumque suorum denumerator, merita multipliciter retribuit.
- ↑ adeo