Azoara II | Azoara IIII |
Dies peregrinationis ab ipso Deo dispositos, si quis prius posteriusve per biduum incoeperit, nequaquam inde reus existit, si Deum timeat, velut ad ipsum rediturus. Plures eloquii melliflui, quorum vox cordi non consonat, Deum sui cordis testem advocant, cum ipsi tamen perniciem, gentique flagitium, fructibusque pestem inducere nitantur. Hi tales gehennae puteo poenis undique vexati sepelientur. Obsequio divino, Deique dilectione mortem subeuntibus, divina pietas gaudia praebens supervenit. Viri boni, pacem invicem diligite, errorem diaboli vobis adversantis evitantes. Seducti quidem et errantes post nostrorum traditionem praeceptorum, Deum pium obsecrando sperantes veniam adipiscentur. Creatoris, nec non et angelorum in nubibus adventum, singuli simpliciter expectent: ad quem omnium fiet reditus. Filios Israel de praeceptorum nostrorum atque virtutum quantitate, numeroque percunctari velitis. Ius moremque bonum agnitum permutans, Deum gravem atque difficilem inveniet. Incredulis atque malis hic adeo omni vitae venustate, iocunditateque, quibus et boni ridiculo sunt, ditatis, Deum timentes die iudicii praecellunt, quando Deus quos voluerit, innumeris bonis ditabit.
¶ Humano generi toti prius uni genti Deus prophetas mittens, ut ei fidem et spem intimarent, eosdem libris veracibus boni malique discretivis instruxit. Quibus iam mandata iusta cognoscentibus, et non aliis, lis atque dissensio non mediocris inciderunt eorumque per sic et non sic esse, discretorum, quibusdam sibi placitis Deus deinceps viam rectam ostendit. Unde vobis aditum in paradisum patere putastis, cum vestri praedecessores multa gerendo bona, plurima mala perpessi sunt? quousque prophetae virisque bonis cum eo vindicem quaerentibus intimatum est, vindictam propinquam esse? Perscrutantibus, quid expendant? ut prosint parentibus, propinquis et orphanis ac peregrinis, dicito. Quicquid boni feceritis, creator agnoscet. Litium actum vobis, licet nolentibus, qui multa vobis utilia negligitis, plura nociva diligitis, cuius rei Deus est cognitor, non vas, iniunximus. In mensibus etiam libertatis et quietis pugnam ingredi, maxime tamen contra non invocantes Deum, iustum est et utile: sed e Mecha quosquam eiicere, gravissimum est Deo. Guerra namque plus quam caedes officit. A tua lege [1]dissidentes, absque intermissione tuae genti bellum inferent, usquequo eam ad suam legem, si possibile sit, convertant. Tuam autem propter aliam mutans, et in ea manens, hic et in alio saeculo reus igne indeficiente peribit. Viri boni, Deum timentes, et in eius nomine pugnantes, spe divina corroborentur. Deus etenim pius atque propitius veniam eis praebebit. Sciscitantibus de vino, scachis, talis, et aleis, et huiusmodi, dic peccatum maximum esse huiusmodi potum et ludum: Licet tamen dulcescant hominibus, tum utilitatem ferant haec peccatorum materies, peccata tamen nociva sunt. Quaerentibus, quid expendent? dic, bona Dei. Tu taliter huius futurique saeculi noticia per Deum instructus, persuade quaerentibus de orphanis, ut eisdem benefaciant, et sublevent, eosque sibi fratres efficiant. Sin autem, tantam illis Deus egestatem et inopiam ingeret, si sibi placuerit, cuius voluntati nulla resistere queunt, quod nec sibi, nec aliis prodesse poterunt. Bene operantes, etiam ab aliis ipsemet discernit. Alterius legis foeminas in uxores nec ducatis, nec filias vestras viris alterius legis nubere permittatis, nisi prius eorum ad vestram legem conversione facta. Homo namque legalis praecellit exlegem quamvis placidissimum, cum illius ad ignem omnis gressus intendat. Deus autem hominibus persuadens, ut sibi caveant, ad paradisum evocat. Menstruatas item nemo tangat, nisi prius mundatas. Res namque munda Deo placet.
¶ Mulieres vobis subiectas penitus pro modo vestro, ubicunque volueritis, parate, [2]Deum timentes, ad quem omnium fit reditus, qui bonis praemia, malis cruciatus tribuit. Vestris animabus utiles estote, nec per ipsum nominave sua singulis negotiis iurate: cum ipse sit omnium auditor, et cognitor. In illis quidem solis sacramentis, quibus falsitas ex corde firmatur, Deus appositus laesionem contrahit. Mulieres a maritis relictae, nemini nisi prius peractis quatuor mensibus nubant: quas maritis volentibus renubere bonum est. Sin autem, Deus audit et videt. Non nubant etiam aliquae relictae, nisi prius emundatae tribus menstruis. Vulvae conceptus nullatenus (Deum timete) negetur maritis, etiam si placuerit. Ipsi namque praesunt mulieribus. Secundo derelictae nubant, potius quam caeteris. Tertio vero spretae, nequaquam, usquequo maritis aliis nupserint, et ab illis relictae fuerint. Tunc autem ipsae volentes, prioribus maritis ante bene reconcilientur, aut nullis coactae viribus honeste dimittantur. Aliquid primo datum illis auferre, nefas est, et inhonestum. Mulieres fugam praeparantes, marito nolente, redimantur ab ipso, non tamen propter iram vel odium, ne divinam iram incurrant. Divina praecepta minime cum ridiculo suscipientes, bonorum vobis a Deo datorum, librorumque coelitus missorum, castigati, Deumque timentes, et eum omnia scire credentes, recordemini: vestrisque mulieribus relictis, cum terminus nubendi venerit, nullam vim inferatis, quin pro velle suo cui libet nubant. Vobis etenim, licet insciis, hoc optimum esse Deus agnoscit.
¶ Matres per biennium suos infantes nutrire, et a patribus, vel ab eis quibus pecunia sua commendatur, victui vestituique necessaria determinata suscipere, ius aequum exigit: sic tamen, ut nec pater nec mater damnum seu periculum subeat, Deo nemini, quod est impossibile, praecipiente. Fas est item, aliam altricem advocari, sed cum praemii sui determinatione manifesta. Mulieres suis maritis mortuis, nemini nisi post mi menses, decemque dies, nubant. Hocque deinceps pro velle suo faciant. Igitur absque molestia et impedimento, permittatis eas sua corpora adaptare, atque polire, simul et nubere: quas velle vobis coniugio vincire, nec vox vestra promat, nec cogitatio perpendat, usquequo termino peracto manifeste notificetis. Deo namque placet res manifesta et determinata, qui cogitationes omnes dignoscit. Eisdem item annum a maritis sumptum, ut domos post mortem eorum non egrediantur, accipientibus, minime, licet exeant, molesti sitis: cum Deus huius culpae vindex existat. Eaedem etiam, coram bonis viris pecuniam determinatam accipiant. Repudium sponsarum, ante tactum suum, neminem aggravet. Quisque namque maritus suae sic relictae, pro facultate sua rem determinatam, videlicet dotis suae medium, nisi patre vel praesidente mulieri condonare volente, quod Deo teste melius est, persolvet, nec firmati foederis immemor esse debet. Orationes, maximeque mediam praetermittere, summe cavendum. Fiant igitur ubique more consueto, secundum dogma nostrum, nisi timoris locus impediat. Quo contingente, pedes pede, miles equo fundat orationes: Ita vos Deus docet suorum praeceptorum peritiam.
¶ Nonne qualiter Deus ipse millenis viris prae timore mortis domos suas egredientibus inquit, Moriamini, novistis? Et eosdem deinceps ille, semper pius in homines, licet ingratos, revivificavit? In honore creatoris, cuncta scientis, et audientis, sibique servientibus multiplicem remunerationem agentis, qui sumit et donat, et ad quem omnium fit reditus, certamina perficite. Vobis quidem notum extimo, qualiter populus filiorum Israel, Moysis videlicet posteritas, a propheta suo regem, sub quo lites Iudaei nomini faceret, postulavit. Ille vero respondens, inquit: Vos certamen postulantes, forsan si praeceperimus, non agetis. Illi inquiunt: Nos e domibus nostris atque prole propulsi, quomodo pro Dei nomine non pugnabimus? Bellum tamen iniunctum omnes, praeter admodum paucos, recusabant, malosque Deus agnoscit, propheta quidem dicente: Regem vobis Deus Saulem constituit. Indignati sunt dicentes: Ille quare rex noster efficietur, cum nec ipse pecuniosus divesve sit, nec nobis meritis coaequetur? Propheta inquit: Deus suos honores et dignitates dans cui vult, illi corporis immensitatem, et cordis amplitudinem conferens, eum super vos exaltavit. Cuius rei vobis signum sit et argumentum, quod ipse cum arca, ubi repositae sunt divinae virtutis reliquiae, Moysis et Aaron, legiferae tabulae scilicet, et virga ad vos veniat, angelis afferentibus arcam, quod mirabilem virtuosumque? Deum timentibus apparebit. Saul igitur sic accedens cum exercitibus, inquit: Vos rivos Deo docente visuri, nihil inde nisi quantum manus semel hauserit, gustetis: quod quilibet transgrediens, mei iuris esse desistet. Omnes tamen, praeter paucos, praeceptum potando transgressi sunt. Illis quidem, suisque scilicet non potis, rivos transgressis, de posse suo contra Goliam exercitumque suum dubitantibus, viri boni, scientes se ad creatorem redituros, inquiunt, Imminere exercitus: parvissimi Deo praeside corroborati, maximos vicerunt funditus. Deus enim semper abstinentibus et induratis suffragium praestat. Goliam itaque suo cum exercitu comminus aspicientes, Deum adiutorem contra malos homines, et datorem fortitudinis atque constantiae supplici voto precantur: sicque victores facti sunt, Davidque Goliae peremptori Deus honorem, et regnum, rerumque noticiam, omneque magisterium pro velle suo tribuit. Tali quidem ratione, nisi deus alium alii resistere, litemque fieri iuberet, terrae frequentatione cultuque carerent. Tibi, qui es unus prophetarum, has virtutes, deique signa patefacio.