Azoara XXIII | Azoara XXV |
Hunc librum super te posuimus, ut per ipsum homines ab umbris ad lucem, ad viam videlicet Dei, qui est incompraehensibilis et sapiens, qui cunctis coeli terraeque creaturis imperat, diligenter extrahas: Incredulis vero, videlicet huius saeculi vitam alii praeferentibus, et a via Dei recta se distorquentibus, suum errorem redarguendo, malum gravissimum sibi futurum patefacias. Nullum prophetarum hucusque, nisi cum suae gentis lingua 1 , ut singulorum optimus interpres haberetur, misimus. Et Deus omnium sapientissimus, hos in viam pravam abducit, illos in viam rectam dirigit. Sic Moyses missus suae genti, ut eam a tenebris ad lucem reduceret, et dierum Dei eos memores efficeret? In quibus sunt admiranda sustinentibus, gratesque reddentibus, ei persuasit, unum Deum adorare, ipsiusque beneficium exorare, qui eam de gente Pharaonis et ipso liberavit, quae prolem suam peremit, et suis mulieribus potita est: quod est coram Deo detestabile, qui et dixit, vestra se bona multiplicaturum, post gratiarum redditionem. Sed si vos, omnisque terrenus, increduli maneatis, de vobis Deus nullatenus curabit, quoniam ipse cunctorum est abundantissimus, et gratia plenus.
¶ Nonne recordamini praedecessorum vestrorum, videlicet gentium Noe et Haath et Themuth, suorumque posteriorum, mandatique divini illis missi, quo Deus solus agnoscit? In hora quidem nunciorum cum miraculis advenientium, increduli manus iniiciebant dicentes: Vestris praeceptis, quoniam mendacia nobis sunt, nunquam credemus. Responderunt nuncii: In Deo non est quid ambiguum, seu falsum, coeli terraeque conditore, qui omnes advocat, ut veniam faciat, terminumque scitum in antea vobis constituat, et ad tempus nominatum vos dilatet. Ipsi vero respondentes dixerunt: Cum vos velut nos homines sitis, cur nos a nostrorum patrum institutis repellere nitimini? An cum rebus mirandis, ut in eas credamus, venitis? Quibus nuncii dixerunt: Nos quidem nil aliud quam homines, sicut vos, existimus, facitque Deus in sua gente misericordiam: nec nos vestra possumus adimplere desideria, nisi Deo volente, iam rectam viam edocente. Cui nos sustinentes malum nobis per vos illatum, nos commendamus, sicut et omnes sapientes atque boni. Responderunt increduli: Aut ad legem nostram convertimini, aut e terris nostris eiiciemini. Horum deinceps confusionem Deus intulit ipsis incredulis, ut sic credentes, et me diemque futurum timentes, terram illorum incredulorum loco colant: quibus terras adperui, incredulos ad nihilum redigendo. Quibus deinceps in gehenna aqua venenosa potum tribuetur, quae cum attrahitur, fere suffocat: mori tamen minime poterunt, sed illos malum gravissimum passuros cruciatus ambiet circumquaque.
¶ Incredulorum facta cineri per ventum impetuosum disperso similia sunt: cum utrobique impossibilis sit coadunatio, et prolixus error. Nonne coeli terraeque conditore satis est leve, vos quacunque voluerit hora, confundere, aliamque gentem facere? ad quem omnium erit conventus. Tunc etiam pauperes suis dominis atque praelatis inquient: Vos si alicuius estis potentiae, vestri semper sequaces a malo protegite. Sed ipsi dicent: Si Deus nos in rectam viam direxisset, vos nobiscum duxissemus. Nunc autem unum nobis incumbit, sive patienter sustineamus, sive gemamus et lachrymemur, cum in manu nostra nihil sit ulterius. Tunc tandem diabolus ipse confitebitur, verum dicens: Deus quidem vobis veritatem, ego falsitatem persuasi. Et licet nil constans vel evidens induxissem, vos vocati statim me secuti estis: Unde me nullatenus, sed animas vestras reas censete. Hic enim nullus nostri praesidium alii tribuet, cum nos omnes increduli simus, poenas gravissimas passuri: Credentes autem Dei praecepto paradisum possessuri, sibi invicem salutem afferent. Vir quidem bonus gerit similitudinem arboris bonae, radicem firmam habentis, et in altum se porrigentis, quae Dei praecepto fructum suum semper tribuit. Vir malus arbori malae similatur, quae nec radicis firmitatem, nec retinaculum aliquod obtinet. Istae similitudines homines ad boni memoriam perducant. Deus omnia prout vult faciens, credentes in hac vitaque futura, bonis verbis confirmat: Incredulos deviare facit, qui bonum sibi divinitus datum ob incredulitatem spreverunt, se suosque factores in domum ignis detruserunt.
¶ Videlicet in gehennam, ubi positores participum Deo, simul et omnes devii in loco malo permanebunt. Hic igitur ipsi omne suum velle perficiant, igni postea tradendi. Credentes autem, orationes et eleemosynas sibi de bonis datis clam atque palam efficiant, antequam dies superveniat, omnis emptionis et mutuationis expers. Deus coelum et terram creavit, et imbres ad ortum arborum victum praebentium de coelo demisit, mare cursui navium vestrarum adaptavit, aquas et solem et lunam motus indeficientis, et diem ac noctem disposuit, omniaque vestra vota tribuit. Cuius omnia bona vobis data numerare cuiquam non est possibile. Vos tamen vestram incredulitatem ac maliciam non deseritis. Abraham exorans Deum, ut terram suam securam efficeret, et se suosque filios, ne idolis, quae multos aberrare fecerant, crederent, corroboraret, inquit: Quisquis me secutus fuerit, meus erit. Caeteris autem tu Deus veniam et misericordiam tribue, tuque sic corda hominum velis aedificare, dans illis hermodactylorum copiam, ut templum Haran aedificatum in terra Aman, gente filiisque meis culta, unde messis non oritur, oratum et peregrinatum accedant, tibique grates persolvant, qui scis aeque corde meo retentum et ore prolatum: quoniam te nullum occultum coeli terraeque latere potest.
¶ Tibi grates devote reddo, qui mihi munus maximum, videlicet Ismahel et Isaac tribuisti: qui respondens orantibus, Tu me meamque gentem tibi placitas orationes fundere perfice, et illis tu benigne responde, et mihi parentibusque meis, simul et omnibus bonis die dinumerationis tu piissime veniam largire. Nemo cogitet Deum ignorare incredulorum opera, licet eorum iudicium usque diem iudicii dilatet: quo capitibus ereptis, nusquam oculos vergere potentes, cordeque mortui coram venient dicentes: Deus pone nobis terminum propinquum, et tuorum dicta prophetarum sequemur. Respondebit Deus: Ita quidem vos prius esse facturos polliciti, minime perpetrastis: Licet cohabitantes inter homines suis animabus nocivos, nostram vindictam de illis sumptam saepius vidistis, post artibus atque dolis studentes. Nonne Deus omnium machinarum et artium est cognitor? Sed quanquam artes vestrae montes extulissent, non minus tamen deberetis agnoscere Deum preciosissium, et omnium vindicem esse firmum et immutabilem in omnibus, quae per prophetas suos mandaverat.
¶ Quoniam terra mutabitur in aliam, et coelum similiter, fietque coram Deo solo cunctipotente conventus omnium: veniet gens incredula, manus et collum cathenata, camisiis ex Alchitram induta, faciem igne combusta, dabitque Deus promptus dinumerator illis, sicut et cunctis animabus, secundum suum meritum. Ad bonorum memoriam confirmandam, et incredulos ad fidem excitandos, mea praecepta propala, docens unum solum Deum adorandum esse.