Azoara XXIIII | Azoara XXVI |
Hic est liber et Alchoran evidens, hora quidem veniet, qua vellent omnes increduli credentes existere. Quod adhuc veracissime scient, licet nunc nec comestiones nec actus infra velle suum reprimant. Nos quidem adhuc nullam villam pessundedimus, nisi prius ei libro scito tradito. Gens item nulla suum antecedet terminum, vel succedet. Dicentibus, te daemoniacum esse cum hoc libro venientem, et se tibi minime credere velle, nisi cum angelis mentiri nolentibus advenisses, nos firmamus, hunc librum a nobis esse positum, cuius nos custodes perseverabimus. Omnes quoque caeteri prophetae praemissi, ridiculum et contumelias passi sunt. Quanquam enim nostros in suis antecessoribus effectus viderint, non minus suorum cordium pravitas eos nostris resistere praeceptis et errare perficit. Et si coeli ianuam ut sursum ascenderent, eis patefaceremus, dicerent, Oculorum nostrorum ebrietas nos nil videre permittit: sumus etenim incantati. Ego quidem in coelo signa disponens, ad ipsius ornatum et pulchritudinem videntibus apparantem, ipsum ab omnibus malis diabolis custodio, praeter auscultatum venientem, quem sidera fugientem lampas assequitur. Terram item extendens, illique montes altos apponens, et omnes res ponderosas in ea nasci faciens, vobis illic victum remve gestabilem, cui vos nihil redditis, constitui.
¶ Non est ibi quicquam a nobis absconditum, qui certum modum atque mensuram ubique servamus, ventis imperantes, et imbres ad rerum vegetationem, quos minime pro libro retinere queunt, e coelo dimittentes, vitam damus, et mortem inducimus, omnium heredes. Nos quoque natos et nascituros agnoscimus, omnes coadunaturi, cum simus potentes atque periti. Nos item hominem de terra et luto, diabolo prius ex igne pestifero creato, plasmavimus. Cumque me plasmaturum hominem de luto, et eidem animae meae portionem insufflaturum angelis intimavi, illis iniungens, ut se coram eo proiicerent, humiliantes omnes paruerunt.
¶ Praeter Belzebub, se subiicere nolentem. Qui cur hoc faceret interrogatus a Deo, dixit: Qualiter homini de luto coenoque nigro plasmato me subiiciam? Respondit Deus: Quoniam malus es et nequam, descende a me usque ad alium diem reiiciende. Ipsi quidem terminum ad diem publicae resurrectionis postulanti, Deus inquit: Ad diem horae scitae terminum posui. Ipse quidem nequicia plenus respondens ait: Ob hoc in me perpetratum a te, faciam eis suisque mundana pulchra videri, eos omnia mala docturus, praeter gentem, quae bono puroque corde te super omnia diligat.
¶ Inquit Deus: Meae gentisque meae viae rectae sunt: unde tu minime potens es credentium in me, nisi tantum eorum qui malos vestri secuti fuerint: quorum omnium vobiscum fiet congregatio in inferno septem portis discreto, quarum quaeque portionem notam recipiet. Timentes Deum, paradisum cum salute timoris expertes ingrediantur: quorum cordibus omnem tollemus maliciam, fientque fratres f exsectis deliciosissimis, mutuo sese respicientes, nunquam illinc eiiciendi, nec aliquo labore malove laedendi. Dic meae genti, quoniam ego sum misericors, veniaeque largitor, et in manu mea malum gravissimum retinens.
¶ Eidem quoque manifesta, quod hospitibus Abrahae ad eum ingressis, eumque salutantibus contigit, quos Abraham videns inquit: Ego vos non mediocriter timeo. Inquiunt illi: Timere desiste, laetos namque rumores de puero sapiente a te generando ferimus. Quibus ipse: Hoc mihi quomodo gaudium accidet, cum sim senex? Inquiunt: Gaudium est verum, sed tu minime despera. Inquit ipse: Nullatenus desperabo, cum hoc nemo nisi malus agat. An alia de causa advenistis nuncii? Responderunt: Ad malorum hominum Loth perditionem, et illius suaeque gentis, praeter mulierem suam antiquissimam, liberationem atque salutem accessimus.
¶ Illis igitur nunciis ad gentem Loth venientibus, dixit ipsa, Se nequaquam eos agnoscere. Quibus ipsi responderunt: Nos venimus, vobis ignorata patefactum, nil falsitatis admixturi. Secretoque Loth sic conveniunt: In parte noctis tu cum gente tua fugiens, illam subsequere, non alias visum dirigens: et vade quo tibi ductum praebebimus. Haec enim gens a primo ad postremum delebitur. Illis deinceps civitatis illuc cum gaudio properantibus, Loth inquit: His meis hospitibus obsecro, nullatenus malum seu dedecus inferatis, sed Deum timete.
¶ Illi quidem interdicebant ei, ne causam illam tractaret ulterius. Quibus Loth: Per Deum, vos sectam pessimam amplectimini. An vos vexat ebrietas? En filiae meae, quibus pro velle vestro potiamini. Illos autem obstinaces vox excelsa turbavit, summa deorsum et ima sursum vergens, eosque funditus pluvia lapidea subruit. Quod discretis admirationis satis imprimit. Hanc itaque rectam viam, non illud malorum prodigium, credens sequatur. De hominibus arbores invocantibus, et sic temerarie deviantibus, nostram vindictam sumpsimus: sicut et homines. Alhigero, nostris prophetis contradicentes, prorsus delevimus.
¶ Ipsi namque nostris virtutibus sibi missis minime credentes, in rupibus secando domos sibi subterraneas, ad sui protectionem atque salutem aedificabant: quibus nostra voce diluculo sumptis, omne suum opus minime profuit. Nos coelum et terram, et illis universa contenta cum veritate creavimus. Horaque veniet vestrae formosae veniae. septem verbis et Alchoran immenso tibi nostra gratia dato, nullatenus oculos ad maritatas erigas, nec eas in corde tuo concupiscas, sisque subiecti cordis et humilis, teque nuncium praecepta mea disceptatoribus de Alchoran dubitantibus, facturum, clarifica.
¶ Illos quidem discerptores, per memetipsum iuro, pro factis suis atque sermonibus ante me venire faciam. Tu quidem interim illis mea praecepta notifica, ab incredulis te retrahens, et ab irrisoribus tuis ego te liberabo. Deo Deum alium associantes, an verum sit, ipsi scient. Iamque videmus hoc quodam modo suis mentibus dissonum et molestum existere. Tu quidem Deum unum adora, eum invocare, usque quo mors superveniet, non desinens: et te humiliando, et infringendo, orationes funde.