Azoara XXVII | Azoara XXIX |
Deus quidem glorificandus est, ipsique grates persolvendae, quoniam homini suo librum directionis sufficientis absque falsitatis admixtione capacem tradidit: ut per ipsum verbis seriis et castigatoriis rumorem pleni gaudii, videlicet acceptionem mercedis interminabilis et optimae, credentibus et benefacientibus patefaciat. Dicentibus autem Deum sumpsisse filium, quod ab ipsis et a patribus suis est ignoratum, cum hoc sit mendacium pessimum, dicat: Quoniam nisi verbum illud mutaverint, sponte vim atque dedecus passuri negabunt. Et nos, qui cunctas res mundanas illis formosas apparere fecimus, ut videremus, quis melior efficeretur, terram esurientem, et omnium suorum inopem statuemus. Eos imitari noli, quoniam fortassis perditis associareris. Ad maiorem fidem publicae resurrectionis, quoddam nostrum miraculum de quibusdam adolescentibus ad cavernam atque arrachim profectis atque sopitis, qui divinam misericordiam viamque rectam Deum precati sunt, in medium ducatur.
¶ Nos igitur in illa caverna aures suas per certum annorum spacium obstruximus, et deinde resuscitavimus, nec eorum quis numerum dierum sopitionis resuscitatus agnovit. De quibus haec est narratio vera. Fuerunt quidem illi viri boni, per nos ad viam rectam deducti et adiuti, Deum solum, non alium adorantes. Unde per nos resuscitati, cordeque iustificati dixerunt: Haec nostra gens Dei loco adorans idola, unde nullam possunt inducere demonstrationem, nec quis deterior est imponente mendacium Deo, temerarie deviat. Eam nullatenus imitabimur, cum suus error longus sit, et inanis: Sed unum solum Deum adorabimus, coeli terraeque conditorem. Vos ergo discedentes ab illis, quos invocant loco Dei, ad cavernam tendite, ibique Deus vobis misericordiam et rerum sufficientiam tribuet. Eos quidem sopitos sol oriens in dextra parte percutit, occidens in sinistra. Illis in medio positis atque sopitis, licet quilibet aspiciens eos vigiles extimaret, eorumque cavis brachiis extensis ante hostium accumbit, illis in dextra sinistraque praemunitis, unde quilibet super illos ascendens, prae timore fugiendo discederet. Eorum quidem quilibet resuscitatus de suae sopitionis spacio, quaesitus diem dieive portionem affirmaret, cum hoc soli Deo sit cognitum. Unde ipsi proponentes eorum aliquem ad urbem cum argento mittere, nisi quod commodius et saturitatis efficacius videretur, sibi victum afferret, dixerunt, Ad levia viliaque progredere, nostram noticiam dissimulans. Si enim te cognoverint, bonus ulterius perseverare non poteris: quoniam aut te lapidabunt, aut ad legem suam divertent. Hoc quidem est mirabile Dei, quo dirigente quoslibet, ad viam rectam directi sunt: deviante quidem, nemo diriget.
¶ Nos quidem eum notificavimus, ut sic constantius atque firmius perciperent homines horam illam postremam futuram. Quibusdam deinceps controversantibus, super illos aedificia facere, Deus optime prae caeteris eorum esse dinoscit: velut nunc etiam quidam victores inquiunt, Faciamus super eos templa nostra. De numero quidem suo ambiguitas nata est. Quidam enim perhibent eos tres fuisse, et quartum suum canem: quidam quinque, canemque sextum. Alii eos septem, et canem octavum. Sic quisque pro velle suo de secretis et occultis loqui potest. Deus autem eorum certum scit numerum, paucissimis cognitum. Tu vero nihil inde perscruteris, nec quid falsum et non evidens inde proferas. Nihil item te facturum firmes, nisi superaddito, Si Deus voluerit. Quando cuiuspiam oblitus fueris, dic: Tu Deus doce me viam rectiorem ista. Spacium autem sopitionis praedictorum in caverna fuit CCCLX. annorum, Deo quidem notum: cuius sunt arcana coeli et terre. Esto videns et audiens haec, quoniam nullus tibi prodesse poterit, nisi Deus. Unde nec te commendes alii, nec ipsi participem ponas: legeque caeteris librum tibi a me traditum, cuius verba nemo variet. et cum invocantibus Deum, quem non alium vindicem invenies, patienter sustine a mane usque ad vesperam: divinamque faciem ita desidera, quod ad huius saeculi pulchritudinem oculos tuos nullatenus divertas. Nec imiteris secordes et negligentes, qui scilicet suarum voluptatum, quae nihil sunt, studiosi, gerenda praetermittunt. Divinamque veritatem nullatenus celes: cui quisquis voluerit credat, caeteri maneant increduli. Quos die iudicii prorsus igne circundabimus, eisque postulantibus caeteri dabunt aquam, quasi stillicidium oculorum corrodens: qui potus est pessimus. Credentes et benefacientes, sua non amittent opera.
¶ Illi namque paradisum fontibus amoenam, et illic annulos, et torques aureos, et ornatus sericos virides et deauratos possidebunt, et in lectis auleatis accumbent. Et haec est maxima merces, et interminabilis. Parabolam de duobus hominibus audiant, quorum alteri duos hortos semper fertiles palmis circumsitos, et messes ac fontes immixtim, nec sine substantia tenentes: alteri nullum dedimus. Ille itaque socio suo, deridens ipsum, inquit: Te ditior atque sublimior ingente mea merito censeor. Deinceps alium secum adducens, hortos suos animae suae noxius ingressus dixit: Nec hoc nunquam dolendum, nec me surrecturum extimo: vel si resurrexero, nunquam ulterius tale quid reperiam. Socius vero castigans ipsum, respondit: Iam audio, quoniam tu quidem es incredulus, minime confidens in Deum, qui te de terra plasmavit, et virum fecit, quid ego? Deum et dominum adoro, nec ei quenquam participem pono. Tu quidem tuos hortos ingressurus, deberes dixisse, Si Deus voluerit. Ab ipso namque solo omnis vis atque virtus procedit. En mihi minus substantiae prolisque possidenti, Deus forsan dabit tuis hortis melius, illisque coeleste fulgur, seu pestem reducentem eos ad arenositatem atque sterilitatem, seu diffluxum immittet,
¶ Vel forsan tellus penitus fontes absque spe possibilitateve reductus absorbebit. Eos itaque peste coelesti prorsus circumdante, arboribusque confusis possessor suus ad distorsionem manuum redactus inquit: Vellem in Deum credidisse, nec ei participem posuisse. Sed tunc ex Dei parte nec tutorem nec adiutorem habuit. Sic Dei mandata complentur, qui veracissimus mercedem optimam, finemque bonum efficit. Doce item homines huius vitae similitudinem esse, qualis est aqua coelitus demissa. Quae cum terrae foetibus immisceri debeat, ventis supervenientibus hinc et illinc distracta dissipatur, Deo super omnia potente. Proles atque substantia sunt, vitae huius saeculi iocunditas et pulchritudo. Quibus meliora remanent apud Deum, unde sperantibus et bene facientibus, optima remuneratio praebetur die, qua montes localiter moveri faciam, terramque manifeste apparentem videbitis. Deus dicet omnibus tunc congregatis, quo nullus aberit: Vos qui negastis me posuisse vobis terminum istum, sicut prima vice creati iam acceditis. Tunc illlis aperto suorum operum libro tradito, increduli contemptibiles atque dolentes effecti dicent: Heu heu, quam malus liber hic, qui nec de minimis nec de magnis quicquam praetermittit. Omnia namque facta sua coram stanti perlegent, nec Deus cuiquam iniuriam faciet. Quando nos iniunximus angelis, ut sese Adae subiicerent, omnes praeter Belzebub, qui et diabolus factus a Deo discessit, praeceptum perfecere. Illum autem vobis hostem pessimum, filiosve suos Dei loco cur invocatis? Quam est nequam atque prava haec incredulorum mutatio?
¶ In creatione quidem coeli et terrae, animarumve vestrarum, eos nullatenus testes adhibui, nec pro quoquam meo negotio gerendo quenquam errantium assumere volui. Die vero qua dicemus, ut participes nostros a se positos invocent clamantes, responsum non accipient. Unde nos illis incredulis suum confusorem immittemus, et focum videbunt, seque casuros in ipsum praenoscent: minime tamen evitare poterunt. Licet in hoc Alchoran multas hominibus parabolas praemisimus, plurimi tamen eorum disceptant et ambigunt. Voluntas et inquisitio tuorum antecessorum tantum gentes in nunciorum adventum ad Deum converti vetuit, usque quo divina vis superveniens malum intulit. Nunciis quidem nil praecipio, nisi quod boni nuncii castigatores et correctores existant. Increduli vero disceptationes ineunt, ut veritatem extinguant, et nihil atque vana dicendo veritatem delent. Sicque mea praecepta et castigamina summe derident. Quis est illo deterior, qui prius doctus verba Dei, postea discedit, et ipsorum actuum suorum obliviscitur? Eorum corda ne sapiant, sigillis inclusimus, auribusque suis plumbum infudimus. Unde licet eos ad viam rectam Dei piissimi veniaeque datoris vocaveris, nunquam exaudient. Quibus, si ad eorum facta respiceret Deus malum festinanter incumberet. Sed iam eis terminus immutabilis positus est, villis ob sua malefacta destructis, terminus semper praescriptus est. Moyses quidem suum mancipium sic affatus est: Nullatenus a me discedas, donec vel applicuerimus ad duorum marium conventum, vel simul per annorum spacium iverimus.
¶ Illi ad marium coniunctionem applicati, sui piscis in aequora tendentis iter obliti sunt. Ipsis deinceps trans mare vectis mancipium rogatum, ut eis pransum praeberet, inquit: In hoc itinere labor nobis partus est. Ad lapidem namque quo applicuimus, solo diabolo impediente oblitus sum piscis, qui ad maris pascua consueta rediit. Quid mirandum est? Hocque modo suo atque velle Moyses contigisse firmavit. Illi deinceps reversi, perscrutatum quendam de gente nostra, cui misericordiam et de nobis sapientiam contulimus, invenerunt. Quem Moyses ut eum sequi posset, viamque rectam per ipsius sapientiam addisceret, precatus est. Cui ille respondit, mecum durare non poteris: Quippe super rem, unde nihil scire poteris, indurares. Dixit Moyses, Deo volente, me quilibet sustinentem, nec te in quoquam offendentem semper invenies. Cui ipse: De nullis itaque rebus me perscrutare, usquequo tibi dixero.
¶ Illis itaque profectis usque navis conscensum, ille navem rupit, ut in aqua gentem summergeret. Cui Moyses inquit: Rem difficilem atque gravem iam perpetrasti. Et ille: Nonne tibi intimavi, quoniam mecum indurare non posses? Et Moyses: Noli me tantum oblivionis arguere, nec mihi pro meo negotio tantam verecundiam seu molestiam inferre. Deinceps illis profectis, mancipium quoddam occurrens ille peremit. Cui Moyses inquit: Mancipium absque iure peremisti, et sic iniurius es. Cui ipse: Nonne satis praedixi, te minime mea mecum toleraturum? Et ipse, si de me quicquam ulterius perscrutatus fueris, a modo non patiar: quoniam a te iam multa perpessus sum. Illi deinceps ad villam profecti perscrutatum hospitium, a nemine recepti, ad parietem cadere volentem accesserunt. Quem super se Moyses extollens, inquit: Si vellem, hinc precium sumerem, respondit alius, Hic huiusmodi facta vestram separationem perimit. Aliud etiam tibi propalabo, quare mecum nequaquam indurare potuisti. Navis rupta pauperum erat possessio, per quam sibi victum in mari quaerebant. Quam ne rex immensus eos persequens, omnesque naves vi capiens sumere dignaretur, per rupturam ad vilitatem redigere volui. Puerulus item interfectus, omnibus suis parentibus fidem adeptis, incredulus existit. Unde ego timens, ne factus adolescens suos parentes a fide vi distorqueret, malui quod Deus sui loco meliorem, magisque pium restauraret. Paries autem fuit duorum orphanorum, sub se reservans illis thesaurum pii patris sui. Quos si Deus ad annos discretionis perduceret, suum ibi thesaurum reperirent. Haec igitur occasio nos disgregat.
¶ Si quis te de Alexandro percunctatus fuerit, dic ei, nos dedisse sibi regnum et iudicium in terra, omniumque rerum scientiam, quam ipse semper secutus est, usquequo ad solis ortum applicuit, et eum in fonte luteo quiescentem invenit. Eidemque tunc iniunximus, ne repertis illic hominibus bonum seu malum inferret. Omni namque illis nocenti, ad nos suo facto reditu malum iniiciemus gravissimum, sicut et omnibus malis. Credentes et benefacientes a nobis verbum dulcissimum, optimamque mercedem accipient. Deinceps sua ductus sapientia, ad solis adscensum, illuc pervenit, quo sol super homines, inter quos nullum obstaculum posuimus. Demum ipso ad montes applicante, reperienteque prius homines nullum verbum intelligentes, precati sunt citrapositi Alexandrum, ut ipsis et transmontanis terrae vastatoribus clausuram et obstaculum insereret. Eique precium ob hoc pepigerunt. Quod et ipse pollicitus est, ipsisque Deoque suis coadiutoribus.
¶ Ut incudes itaque cunctas, caeteraque ferramenta, ut prius per eorum interpositionem montes connecteret, deincepsque cuprum ad superinfundendum afferrent iniunxit. Quo facto, ulterius illi transmontani, nec illud perforare, nec malum facere Dei pietate subveniente poterant. Termino vero veracissimo, quem Deus praescripsit, contingente, illud fiet minutissimum. Tuncque cornu pulsaturi omnes convocabimus.
¶ Tunc etiam incredulis paradisum videre permittemus, qui prius auditu visuque privati, opinati sunt, meam gentem illos adoraturam, quos Dei loco invocabant: et infernum illis hospitium tribuemus, ob hoc quod praecepta prophetarum deridebant, nec divinis miraculis, nec diei publicae congregationis coram me fidem adhibebant. Sicque licet opinati se benefacere, facta sua perdiderunt, nullum examen habituri. Credentes autem, et benegerentes, paradisum hospitium sempiternum, minime timentes illinc eiici vel exulari, possidebunt. Sed licet aequor eiusve duplum in incaustum flueret, primum ipsum deficeret, quam verba praeceptaque Dei penitus inde scriberentur. Tibi quidem praecipio, ne te quid aliud esse quam hominem perhibeas, nec testificeris alium quam unum solum Deum esse. Omnis deinde sperans se Deo coniungendum, bonum opus perpetret, nec Deo quenquam participem statuat.