Azoara XXVI | Azoara XXVIII |
Servum nostrum dilectum, cui videlicet multum profuimus, a templo haram ad templum longinquum noctu sustulimus, ut eum de nostris virtutibus et mirabilibus doceremus, qui omnia simul audimus atque videmus. Moysi quidem librum patefacientem viam rectam filiis Israel posteris illius bonae gentis, quam in arcam extulimus, et illicita prohibentem dedimus, dicentes illis in eo, quod bis terram ammitterent, illicque multum insurgerent, terminoque primae destructionis adveniente homines ferocissimos atque fortes super eos suis domibus immitteremus. Quod et ita fecimus. Deinceps illis auxiliati, et eos super primos multiplicantes, filiis atque pecuniis abundantes fecimus, dicentes: Si bene feceritis, vestris proficietis animabus si male, nocebitis. In adventu quidem termini secundi hostes supervenientes vestris faciebus malum inferent, et templa, ut prima vice, aedificiaque vestra funditus diruent, nec quid vestrarum possessionum dimittent. Fortis tamen Deus vobis adhuc ignoscet. Sed si vos reversi fueritis, et ego, carcerem omnibus malis infernum positurus, hic Alchoran gaudii nuncius mercedem maximam seculo futuro cunctis credentibus, incredulis malum gravissimum nunciat.
¶ Homo suis negotiis impetuosus, aeque Deum pro malis ut bonis obsecrat. Sed quisque suis humeris sua facta gestabit, sive fuerit erroneus, sive credens. Quod cuique fiet evidentissimum, cum singulis librum apertum omnes suos actus continentem, ut pro legatis dinumeratos trademus. Nunc saltim peccatis vestris imponatur terminus, prius a nobis duobus luminibus clarissimis, altero noctis, altero diei constitutis: illi noctis deinceps tenebrositatem, illique diei splendorem adiunximus, singula manifeste discernentes, ut homo cum sciat annorum caeterorumque temporum computum, tum sibi victum commodumque perquirat. Nos hucusque neminem laedentes, nisi prius illi dato nuncio, cum villam pessundari voluimus, ei primates ad hoc gerendum atque potentes immittendo, nostrum propositum peregimus: qui sapientes omnium, et audientes, omnium generationum post Noem laesarum, sicut et caeterarum culpas sub certo numero cognoscimus. Licet plurium sit votum res festinari omnis tamen festinatio nisi per me inanis est et cassa, qui gehennam male gerentibus, ut illic dedecorati repulsique sine termino maneant: credentibus, hocque promerentibus, cum eorum facta sint mihi grata, paradisum tribuam, his et illis de divina substantia, quae minime parva est, largiturus.
¶ En qualiter unum ab alio discerno, ut cuilibet innotescat, quoniam alterius saeculi gradus est elatior, et exaltatio maior. Ne malus sis et erroneus, nullum Deo coaequa, qui tibi praecipit, ut eum solum adores, tuosque parentes honores, eisque benefacias, si ad te uterque applicuerit, vel si unus uni. Cumque senuerint, nullum verbum grave molestumve, sed bene formosum atque iocundum illis dicito, teque illis in omnibus cum humilitate atque pietate subiiciens, Deum precare, ut illis veniam atque misericordiam tribuat: quoniam tibi parvulo fomentum necessariaque tribuerunt. Deus est agnoscens, quid vestris inerit cordibus. Si boni fueritis, misericordiam et gaudium praebebit. Propinquis item et pauperibus munera facite, sed non superflue. Gerentes namque superflua, diaboli ducentis homines ad incredulitatem, fratres existunt. Ab illis autem spe commodi si discesseritis, pulchrum facite | alioquin, manus nec penitus apertas, nec prorsus clausas habentes. Sic enim perderemini, et reprehenderemini. Deus quisdem huic victus abundantiam, illi inopiam, pro velle suo tribuit.
¶ Prolem vestram inopiae sumptus timore nullatenus interficite. Hoc est enim peccatum maximum: et nos victum illi, sicut vobis, tribuemus. Non fornicemini. Hoc est scelus, viaque prava. A Deo positum haram non perimas, nisi pro veritate. Ab iniusto namque peremptore, praecipit Deus iustitiam sumi: Ipseque vindex existet. Pecuniam orphani ante venereos annos, nisi secundum modum sibi meliorem, non tangatis. Firmitate facta perseveretis: quoniam vos Deus inde percunctabitur. Mensuram complete, pondusque rectum apponite. Hoc enim iustum est et optimum. Non dicatis quicquam, nisi cognitum. De dictis enim vestris vos perscrutabuntur, vestrum a audire atque videre. Non eatis terras perscrutatum, plus debito et iusto. per vos enim nec terra scissa, nec montium longitudines amplificatae fient. Haec enim omnia coram Deo, nolente talia, peccata sunt. Praecunctis tamen prohibet Deus, ne cum ipso ponas alium. Inde namque repraehensus, in gehennam pessimam proiicieris. Ad memoriam dicentium illud, et reversionem, in hoc Alchoran multorum discretionem fecimus. Unde satis diligentes perpendant: quum si qui Deo coaequales atque participes essent, viam ascensus ad ipsum quaererent. Quod ipse celsior illis, plus caeteris malis abhorret: cum ipsi soli coelum, et terra, omniaque subiiciuntur nec est quod ipsi gratias non referat. Licet vos eas non intelligatis, ipseque maneat expers iracundiae, veniaeque dator. Vobis, et alii saeculo non credentibus, intercapedinem atque velamen in legendo Alchoran interponemus, sigilla suis cordibus imprimendo, ne scire queant, auribusque suis plumbum infundendo. Unde fugiendo se retrahunt, cum eos audire contingit in Alchoran, te nominantem Deum solum. Nobis enim patens est, quid auscultant, vel quod de te verbum faciant. In multitudine namque dicunt, Eum sequamini, si velitis incantatores magique fieri. Cum illis tot exempla proponendo, res adeo manifeste discerno, cur errant a via recta deviantes? Illis dicentibus, Cum eritis ossa, vel ad nihilum redacti, qualiter efficiemini homines novi? responde: Licet lapidei, vel ferrei, vel si quid est durius, essetis, qui vos prima vice creavit, ad vitam denuo vos resuscitandos revocabit. Sua capita reflectendo, quaerentibus terminum illius effectus, dic esse propinquum. Die, qua vos Deus revocabit sua gratia, omnes respondebitis, putantes vos non nisi parum moratos fuisse. Persuade genti pulchriora melioraque Deum, ne suus hostis manifestus diabolus illis se immisceat: sed Deum meliorem cognitorem imitentur, qui sibi pro velle suo bonum sive malum daturus est. Nec nos te quidem ad hoc misimus, ut se tibi commendent, vel adorent: Qui Davidi psalterium dedimus, quibusdam prophetarum prae caeteris sublimationem et abundantiam permisimus. Invocent increduli, quos adorant Dei loco, impossibiles sibi malum mutare vel delere: Non minus tamen malum illis incumbet. Deum autem invocantes, et in illius sperantes beneficiis, eius propinqui sunt, omnis timoris expertes. Non est villa cui non noceamus, vel pessundemus ante diem illum. Hoc enim nostro est praescriptum libro: nec nos quis mandata facere prohibuit, nisi primorum contradictores, velut illi qui Themuth camelae caedem prohibenti contradixerunt. Nos quidem mandata fecimus non ob aliud, nisi ut homines me timerent. Somnium item Dei quod te docuimus, ad gentium admirationem, arboremque retractam pauci credunt, quod incredulitatem graveque malum augmentant.
¶ Quum nos angelis iniunximus, ut se Adae subiicerent, omnes praeter Belzebub, dicentem se nunquam subiiciendum creaturae luteae, quique minatus est, quod omnem gentem sibi praelatam modo suo praeter paucos diverteret, si usque ad alium diem sibi Deus donaret terminum, paruerunt. Cui Deus inquit: Hinc discede, gehennam cum sequacibus tuis pro factis suis possessurus. De quotquot igitur eorum poteris, tuo sermone cum tua gente et filiis, atque militibus, et peditibus, ac equis, ridiculum atque iacturam facito. In eorum item substantia et prole portionem accipito, illis imperans et blandiens: quorum nil nisi lapsum et praecipitium Deus diligit. Super gentem autem sese mihi commendantem, nullius eris potentiae. In vasis aequoreis vobis a Deo permissis ad vestri commodi quaestum, cum vos naufragium percutit, nullum nisi Deum adiutorem habere potestis. Liberati vero, et in terra positi, ad pristina mala recurritis: unde Deo semper ingratus homo permaneat. Nonne timuistis, quod iuxta portum vos absorberet, ut ventum lapides et arenas volventem immitteret Deus, nec alium quam ipsum tutorem invenistis? Timendum quoque, ne vos alia vice redeuntes ob vestram maliciam summergat, omni tutore carentes. Filii quidem Adae per nos honorificati, et per terram atque mare directi nostrae manus beneficio, victum illa bona saporiferaque susceperunt. Et eorum quidem pars prae caeteris elationem et superabundantiam sortiti sunt.
¶ Cuicumque liber suus lecturi dextra datus fuerit, die quasque gentes cum suo nuncio vocabimus, nullam iacturam sentiet, vir quisque lumine privatus fiet, qui caecus in hoc saeculo perseverabit. Ibique plurimi te amicum libenter susciperent, nisi te firmarem, tum ab eo quod tibi misi, ut aliud diceres, te diverterem: tum diabolus ad incredulos te divergere niteretur. Sicque te tutoris expertem, in hoc saeculoque futuro dupliciter punirem: pro more quoque nostrorum prophetarum antecedentium nunquam variando, e terra te vellent eiicere, nec nisi pauci post te tui morarentur. A mane usque ad vesperam orationibus insiste, summe cavens, ne matutinalis oratio deficiat. Tunc enim omnes adsunt testes. Oratio quoque noctis superabundans, usquequo te Deus in viam rectam dirigat, a te semper fiat, Deum sic deprecante: O Deus, in vera me dirige, falsaque prohibe, mihique vindicem ex parte tua tribue.
¶ Iam libro posito, salutem atque pietatem credentibus praebente, incredulis vero nil nisi iacturam, veritas confirmatur, falsumque confunditur. Sed homo semper perversus, a me sibi bonum tribuente, in partem contrariam descendit.
Hic alterum exemplar insectam habuit partem sequentis capitis.
Qui malo sibi contingente desperatus efficitur. Omnis enim secundum sui modum operatur, Deo dinoscente, qui rectius proficiscitur. Perquirentibus cuius sit anima, dic Dei, qui tibi, nil nisi paucam inde sapientiam tribuit. Et si cum libro tibi dato discedere vellem, non invenires qui tibi redderet, nisi divina pietate superveniente, quae in te maxima est. Licet enim omnes homines atque diaboli ad unius talis compositionem causa venirent, sibimet mutuo proficientes minime facere possent. In hoc Alchoran omnibus parabolis explanatis, plures manent increduli, dicentes, se tibi minime credere, usquequo facias illis in terra fontem manantem.
¶ Vel paradisum palmarum, vel vitium, atque rivorum foecundam tibi pares, aut res coelestes super illos descendere, sive Deum et angelos tecum cunctis videntibus venire facias, aut domum auream, puram, et ornatissimam habeas, vel ad coelum ascendas, indeque sibi librum ad legendum dimmittas: nec prius tibi fidem adhibebunt. Tu vero Deum ut te liberet, exora, dicens: Non sum nisi vir nuncius, vias rectas patefaciens, quibus credere nemo prohibet, nisi dicens me non esse Dei nuncium. Sciendum quidem, angelum fuisse missum, si in terra morantes angeli hominibus cohabitarent. Inter me et vos Deus testis adest sufficiens, suam gentem perspiciens, prorsusque dinoscens: quo docente, quilibet viam rectam bene proficiscitur, et ab eo quilibet factus erroneus nunquam dirigetur. Die congregationis omnium, caecis ac surdis, et mutis sua facta dinumerantes, eos igne fervoris torquebimus: et quanto plus arserint, tanto plus ignis apponemus. Hi sunt, qui dixerunt, Cum nos in terram et ossa redacti fuerimus, quomodo in novas facturas reducemur? Nonne possunt perpendere, conditorem coeli terraeque potentem, qualis ipsi sunt facere? Ipse quidem illis terminum absque mendacio posuit, quod eis nihil praeter incredulitatem adiungit. Si omnis Dei substantia suae potestati subesset, expendere tamen timentes omnia retinerent, quoniam inde avari sunt.
¶ Moysi IX. mirabilia manifesta facere patefecimus, quod a filiis Israel perscruteris. Unde Pharao illum magum esse perhibuit. Cui Moyses respondit: Tu, quem iam mortuis annumero, scire deberes, haec tam manifesta non esse, nisi solius Dei conditoris coeli et terrae. Eum vero nitentem proiicere a terra Moysen, fratremque suum et fautores omnes illius, in mare summersimus: deinceps filiis Israel ut terras colerent, iniunximus, quos accedente alius saeculi termino, veracissimo crebro venire faciemus. Te quidem deinde misimus, ut prolem gaudii summique doloris nuncius fieres. Ideoque pedetentim Alchoran posuimus, ut homines pedetentim ipsum perlegant, sive credant, seu minime. Illi vero quibus committitur, cum illis legitur, Deo se humiliant, adorantes ipsum et dicentes: O Deus, iam tuum praeceptum adimpletum est. Istique preces suas multiplicant, humiles et lachrymantes effecti. Seu Deum, seu misericordem appelles, eius solius nomina sunt. Orationes autem voce mediocri funde, Deoque gratias redde, qui sublimis sublimium, et omnium maximus, nec filium nec participem in regno, nec adiutorem seu vindicem habet.