Jump to content

Alcoran/84

Unchecked
E Wikisource
Azoara LXXXIIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXXIII Azoara LXXXV 

In n. etc. Vir pannis laneis cooperte, cito surgere, teque corrigere, et a rebus iniustis declinare, omniaque contingentia pro nomine Dei sublimis omniumque maximi patienter sustinere, teque tuasque vestes emundare nullatenus recuses. Dies quidem rationis omnis amarissima fiet incredulo.

¶ Illum mihi dimitte, qui solus eum condidi, pecuniamque multam illi pluresque filios testes praebui, spaciumque permisi, cuius augmentum ille sperabat. Illum enim in ignem sursum tendentem ascendere faciam, quoniam nostris praeceptis non credidit, et praemeditate prout voluit, interfecit, consulteque factus est interfector.

¶ Deinceps iracundus respexit, et disgrediens ac insurgens, hoc incantationem, et nil nisi verbis ab homine compositum esse confirmavit. Illum igitur in ignem quietis impatientem et interminabilem, incredulos comburentem, cui decem et novem supersunt, deiictam.

¶ Nos non posuimus super populum ignis, nisi tantum angelos, eorumque numerum signavimus, ut mirentur increduli. Homines vero librorum atque boni corda firment, fidem adaugeant. Homines vero cordis infirmi quaerant, ut quid hanc Deus similitudinem exhibuit. Ipse quidem Deus. Hos itaque deviare, illos recte proficisci pro velle suo facit. Quod cum sit multa gentibus peritia, nullus exercituum Dei, praeter ipsum solum, agnoscit.

¶ Per lunam et auroram atque diluculum iste est unus maiorum, castigantium atque docentium gentes, quas credere seu recedere voluerit. Omnibus quidem actus sui pignora fient, exceptis dextrae partis hominibus, qui paradiso mansuri, vicissim dicent incredulis: Quis vos in ignem deiecit? Respondebunt: Nos quidem nec orationes fecimus, nec pauperes cibavimus, et iniuste de Deo locuti, hunc diem usque ad illius manifestam evidentiam, quando nullus prodest intercessor, contradiximus. Quare non reminiscuntur? Quare non se convertunt homines? Sunt quidem velut asini, leonem ex pavore fugientes. Quibus licet multum optantibus, notulae bonae nequaquam tradentur. Quoniam diem illam minime timebant. Hoc autem, nil nisi sapientiam et recordationem, qui vult commemorat. Hoc tamen agere nemo poterit, nisi Deo volente, a quo procedit omne bonum atque misericordia.