Azoara LXXXIIII | Azoara LXXXVI |
In n. etc. Per diem saeculi futuri, animamque ream, licet homines opinentur, me minime potentem ossa sua resuscitare, ego suos digitos erigam atque recomponam. Sed homo falsa proferre laborans, alius adventum saeculi perscrutatur: quando suis obscuratis luminibus, et luna eclipsim patiente, solique coniuncta, diffugium studiose quaeret.
¶ Locum autem nulli diffugio pervium reperturi, ante Deum stabunt, dicturum cuique, quid prius posteriusve peregerit, omni super semetipsum testimonium ferente. Excusare namque se volenti, Deus inquiet: Lingua tua nullatenus loquatur, quoniam hoc nostrum est, qui cuncta congregavimus: Alchoran vobis missum quare non credidistis? Nostrum est hoc explanare. Vos mundum istum tantum dilexistis, negligentes alium. Illa quidem die facies quaedam erunt pulcherrimae, videlicet aspicientium Deum: aliorum vero turpissimae, qui nos malum illud illaturos minime cogitabant, antequam faucibus inhaerebant animae. Tunc autem carminatorem et medicum quaerentes, nec hoc mortem esse penitus opinantes, alterum crus adiungunt alteri, tuncque Deus eos resuscitabit. Eleemosynas, et decimas, ac orationes facere respuentes, contradicendo disgressi sunt. Melius autem, melius illi esset credidisse. An cogitavit homo, nos eum ita dimissuros: quem cum prius esset sperma, deinde coagulum sanguineum, Deus integre formavit, parilesque fecit, marem videlicet atque foeminam? Nunquid igitur mortuos vivificare nequibit?