Jump to content

Alcoran/9

Unchecked
E Wikisource
Azoara IX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara VIII Azoara X 

Liber hic vobis coelitus missus, licitum atque tenendum hoc vobis statuit, ut pecuniis vestris castas mulieres undecunque quaesitas, quae maliciis semotis nec meretrices neque fomicatrices existant, ducatis: illis pecuniam scitam et determinatam praebendo. Illis itaque vestris taliter factis, quod deinceps placuerit, ruboris atque timoris expertes agite. Et Deus quidem sublimis est atque sapiens. Impotens quidem ob divitiarum tenuitatem huiusmodi bonas atque generosas ducere, secundum manus suae potentiam, mancipia bona et ad legem conversa ducat: estque Deus legis sapiens. Nubant quidem ea suis scientibus, munera danda cum determinatione sumentia, ut bonae fiant mulieres, non fomicatrices, nec amasios habentes. Illis autem deinceps fornicantibus, medietas malorum atque cruciatuum generosis fornicantibus inferendorum ingeratur. Indurare tamen atque perpeti melius est, Deo volente, qui maiores antecessorum afferens veniam largitur: cum ille sit sublimis et sapiens, veniaeque dator, levia praecipiens et possibilia, cum hominem fragilem atque debilem effecerit. Sequentes vero suos luxus et desideria, nos omnes imitatores sui esse vellent. Viri boni, pecunias vestras propter mendacia, ubi pactum mercaturae firmatur, inter vos acciderit, non comedite, nec animas vestras interficite. Hoc namque sponte malitiose faciens, in ignem proiicietur: quod Deo leve est.

¶ Omnem se divertentem a rebus illicitis et pessimis, indeque declinantem, in loco gaudii pleno, summoque bono Deus ipse collocabit: nec vos dei munera caeteris, non vobis, parata adipisci studeatis. Quisque namque vir seu mulier operum suorum mercedem a deo, qui solus est omnia sciens, obtinebit, singulis suis officiis patefactis, Patribus atque cognatis portionem suam de rebus a se relictis praebete: quia Deus est omnium testis. Cum viros mulieribus praeesse deo placuit, ut ipsi corrigant eas, cum quibus suam expenderint pecuniam, ipsaeque deum invocent, et maritis pareant, et eorum secreta sibi commissa celent, ius aequum postulat. Quae si forte praecepta non observaverint, a vobis correctae et castigatae, in domibus lectisve detentae verberentur, usquequo vestris nutibus atque praeceptis pareant. Tunc autem nequaquam: quia Deus est excelsus et immensus. Seditione quidem vobis superveniente, seu suspecta: si pacem voluerint, utriusque partis viri reconciliatum eos accedant, Deo qui est incompraehensibilis et excelsus directionem atque connexum facturo. Deum timentes, nullum ei participem aestimetis. Vestrisque parentibus, et propinquis, et orphanis, ac pauperibus, atque vicinis, et coitinerantibus, ac peregrinis, subditisque vobis benefacite: totius ostentationis, quam deus abhorret, expertes. Avaris negantibus bona sibi a deo commissa, et persuadentibus caeteris, ut idem faciant, malum et dedecus inferemus. Suam quoque pecuniam, ut homines videant, expendentes, nec deo alterius saeculi iudici credentes, diabolis consociabunt. Qua re vel hos in deum alterius diei iudicem credere, vel illos bona sibi desuper data distribuere gravat? Omnium tamen deus conscius est, qui nullum librum, licet etiam sit formicae portiuncula minus, quin computando remuneret, praetermittit, meritumque magnum et completum beneficium multipliciter reddet, ex se etiam multa daturus.

¶ Die qua nos cunctarum gentium testimonium afferentes, horum vobiscum testes accesserimus, omnes Deum non invocantes, prophetisque minime credentes, secretam planam effici, nec unquam de creatore quid negasse, summis votis affectarent. Oratum euntes, nequaquam ebrii, sed penitus sobrii sint, ut quid acturi dicturive sint, sane cognoscant. Post coitum item, et egestionem, antequam orent, abluantur: nisi vel aegroti, vel in itinere fuerint, ubi repertus aquae sit impossibilis. Tunc enim terrae mundae pulvere, quasi aqua tergendo emundari licet. Deus namque pius veniam dabit. Partis vero libri datores, errorem sequentes, vos similiter erroneos persuadent. Deus autem omnium custos et vindex, vestros hostes agnoscet. Iudaeis verba legalia distorquentibus, et in lege plurima mala proferentibus, et se quidem audisse, et non credidisse fatentibus, commodius atque melius esset nobis credidisse et paruisse. Sed horum paucissimi fidem assequentur, cum Deus ipse gratiam suam atque pietatem ab illis penitus retrahit. Homines tamen legis, hic nostrum munus coelitus missum vestram legem confirmans, ante quam vestras facies retrorsum agam, et sicut caeteros die sabbati confudi, destruam, credite. Deum adorantes, qui summe criminalia peccata videt, caeteris maiora nequaquam, sed minora, cui vult condonat. Nonne videtis, qualiter ipsi glorificantes suas animas exaltando, deo mendacium, quod est peccatum maximum, imponunt? Deus tamen quos vult, exaltat, nulli faciens iniuriam, nec auferens pondus nuclei ossis.

¶ Partis item libri datores magos, et idola credentes, dicentesque se viam rectiorem atque meliorem exequi, Deus a se repellens confundit, absque spe tutoris et vindicis. Sed rursus divitiarum regnique partem, unde nihil praebent, habere dicentes, hominibus de divino munere sibi collato multum invident. A me quidem genti libro et sapientia regnoque et maximo tributis, cum eorum quidem quidam crediderint, quidam minime, incredulos, nostrisque virtutibus contradicentes in ignem proiiciemus, eorum cutem consumptam semper renovantes, ut ignem sine termino gustent: credentes autem, et bene gerentes, in paradiso sub umbra refrigerii collocabimus. Hoc vobis a Deo praeceptum summe considerandum, ut depositum remunerationemque suae genti reddatis, iudiciumque facturi recte iudicetis. Hinc enim Deus omnia videns et audiens, vos bene castigat. Deo, suoque legato, vobisque praesidenti, parete. Cumque verbum ambiguum ignoratumve vobis inciderit, ad deum atque prophetam, in Deum, saeculoque futuro credentes, vos convertite: et haec vobis melior expositio fiet. Nonne vidistis dicentes, credere se praeceptis super vos et antecessores vestros desuper missis, qualiter Atheut iudicium postulant, in quem neminem credere seu parere mandavimus? sed illos quam longius aberrare diabolus suggerit, quod ad Dei prophetaeque mandata converti roganti, quam effrenes atque protervi viae suae malae semper innituntur.

¶ Quid facient, cum flagitium et mortem secundum suarum manuum opus antecedens invenient? Malis tamen peractis redeuntes, coram Deo se nil nisi bonum et directionem ulterius velle pollicentur, Deo tamen eorum corda agnoscente. Tu quidem ab illis discede post castigamen et dictum mentibus suis intimato. Nullum legatum, nisi quem, cuiusque mandata sequerentur, misimus. Et si illi tecum deum veniam culpis neglectis postularent, eum pium veniaeque datorem invenirent. Illi vero divino praecepto minime parebunt, usquequo te iudicem suaeque controversiae discussorem constituam, et illi suis animabus nequaquam odium vel iram, sed veritatem firmissimam gestent, et ad invicem se salutent. Si mortem vel exitium iniungeremus, perpauci concederent. Nostrorum tamen praeceptorum effectus plus commodi bonique ferret, cum eis mercedem maximam tribueremus, rectamque viam doceremus. Omnis quidem Deum legatumque suum sequens, prophetis, suisque credulis, Deique nomine peremptis, quibus Deus misericordiam contulit, associabitur, Deo dante: ex cuius velle et misericordia, cunctorum abundantia bonorum procedit. Viri boni, summe cavete vobis in loco timoris atque periculi, vos inde removendo, aut bene curando. Quidam vestri recedentes, si manentibus illic mala contigerint, inquiunt, Deum sibi ob suam absentiam minime fuisse: Si bona vero, se non affuisse dolent, tanquam aliquid magnum per praesentiam adeptos. Istud pro saeculo futuro videntes, propter Dei viam rectam lites efficiant. Omnem enim sic pugnantem, seu victorem, seu peremptum, maximo donabo gaudio. Propter viros debiles, et mulieres ac infantes deprecantes, ut eos a villa propter malos homines educat, sibique tutorem ac vindicem praebeat, pugnam quare non committitis? In nomine Dei viri boni pugnent: Increduli pravique pro Amotheut, daemonis adiutores expugnate: quia gens sua debilis existit. Nonne vidistis quosdam inito sibi praelio homines, ut Deum, plusve timere: caeteris persuadere, ut manus sublevarent, et orationes ac eleemosynas facerent, ipsique deo dicere: Quare nunc, non ante vel postea termino litis statuto, nos litibus adscribis? Huiusmodi viris manifesta, quod omnis huius mundi pecunia possessa pauca est timentibus Deum: alius vero maxima ubi nemo molestiam vel iniuriam sentiet, nec locorum quisquam licet turres cemento fabricatae, mortem removere potest. Hi quidem commodum sibique placitum adepti inquiunt, haec Dei sunt: mala quidem tibi penitus adscribunt. Tu vero dic eis, omnia Dei esse. Quid de hac gente sentiendum, quae nullius scientiae capax esse potest? Quicquid boni quis fecerit, Dei est: quicquid mali, suae animae, Deo teste. Sequens legatum, Deum imitatur. Discedente quidem nulli custodem vigilem superponas: Praesentes, se tui praecepta sequi testantur: absentes noctu transmittant, Deo tamen suorum secreta cordium dinoscente. Ab illis igitur tu divertens, te Deo commenda, qui est imperatorum optimus.

¶ Alchoram fidem quare non adhibent? Qui nisi vir dei esset, contrarietates [1]multas obtineret. Mandato securitatis seu timoris illis adveniente, parum inde tractant. Sed si legatum homines sapientesque sequerentur, suis retenta cordibus patescerent. Nunc autem nisi divina pietate et abundantia suffulti, diabolum omnes, paucis admodum exceptis, sequerentur. Tu vero Dei nomine pugnam committe, nullius nisi tuae solius animae custos: bonisque similiter litis effectum persuade. Deus namque caeterorum maliciam, cum sit eis fortior et efficacior, repellit, eisque plurima mala retribuet. Postulans ab aliis beneficia ad opus inopum, beneficii partem habebit. Ad opus quidem aliorum mala quaerenti, peccatum duplicabitur. Deus autem est creator omnium, et custos. Cuilibet te salutanti, salutationem aequalem redde, vel saltem bona verba congerendo multiplica: et Deus omnia noscit.


  1. Continet autem multas contradictiones: igitur non ex Deo.