Azoara VII | Azoara IX |
Deum, primi viri plasmatorem, unde sua consequenter mulier, et ex illis deinceps totum humanum genus, sicque vos Deo operante facti estis, timentes adorate: nec foeminis vestris consanguineis beneficia dilectionemve subtrahatis, cum Deus et angeli custodes existant. Orphanis pecuniam suam, nil inde, sed de vestro comedentes, persolvite, nequaquam boni vicem malo supplentes. Sed si vos illis orphanis non aequilibre rectum facere putaveritis, alias quotcunque placuerit, duas scilicet, aut tres, vel quatuor uxores ducite, nisi timueritis eas nullatenus pacificare posse. Tunc enim vel unam, vel quod sua manus castigare quiverit, quibus rem determinatam donet, ducat. Res autem suas illis permittentibus, vestra voluntate postulante, licite comedere potestis. Nesciis et temerariis ante dies discretionis suae solum victui vestituique necessaria tribuite: Adultis vero. saepiusque probatis, et moderatis, ac providis inventis, integre reddatis, nil inde comedentes, si divites fueritis: si pauperes autem, parum: hocque determinate. In redditione pecuniae testes adhibete. Deus autem totius computi cognitor est. Rerum a patribus seu parentibus relictarum filii, ac filiae, caeterique portionem rectam parum scilicet, an multum accipiant. Horaque divisionis propinqui, et orphani, ac pauperes, et miseri, aliquam saltem portiunculam cum miti dulcique sermone suscipiant. Linquentes infantes parvulos, si timuerint Deum, pertimescant, et inde bene loquantur. Pecuniam orphanorum comedentes, ventrem ignis solus cibabit: ipseque semper flamma torquebitur in ipsa.
¶ Deo iubente, quantum duae filiae unus habeat filius. Et si plures quam duae fuerint, ille duas tertias: si una sola, mediam: omnesque parentes sextam obtineant, si filius affuerit. Sin autem, parentes sint haereditarii, mater tertiam, nisi fratres habuerit. Tunc enim habebit mater sextam, post persolutionem debitorum et eleemosynarum patris. Vos nescitis, quis in Dei mandatis vobis erit magis commodus, cognatus scilicet, an filius. Si mulier moriens infantem vobis non reliquerit, suae pecuniae medietatem habeatis: quartam autem, ipsa prolem linquente. Pecuniae vero mariti mortui filio carentis, quartam mulier habeat: octavam autem, si proles assit, post debitorum et divisionum persolutionem. Cumque non filius, sed alius haeres accesserit, vir seu foemina germanum vel germanam habens, eorum quilibet partem sextam habebit. Et si plures fratres sororesve fuerint, post debitum eleemosynasque suas peractas sextam inter se partiantur. Omnis horum praeceptorum observator, paradisum, quod est maximum: inobediens omnis et praevaricator ignem atque gehennam, mala contemptumque passurus, possidebit. Mulier adulterio quatuor foeminis testibus convicta, in domo usque dum illi viam Deus aperiat, vel ipsa moriatur, sit detenta: et accedentibus ad illam malum ingeratur, nisi malo relicto benefecerint. Tunc enim Deus pius veniam dabit. Nescienter autem fornicantes, citoque digredientes non sic affligendos, Deus leviter exaudit. Male quidem operantes, nec ante mortem, sed in ipso mortis articulo digredi volentes, et similiter incredulos morientes, Deus abhorrens poenis affliget. Viri boni, vim mulieribus inferre, easve decipere, vel eas sibi blandiciis subripere, ut ab ea prius sibi data, nisi rea fuerit, extorqueantur, minime licet: sed illis benefaciendo procedere. Cumque contigerit vos illas non diligere, quanquam forsan adeo multum proficuum allaturo dilectae fuerint, unam pro alia mutare licet. Sed licet mutandae, unum quintare, seu quantumlibet daretur, nihil inde resumere licet. Sin autem, iniustum atque peccatum facietis.
¶ Quonam modo qualive mente cum inter vos coitus inter nos firmati foederis pactum fuerit, quicquam resumere quiveritis? Cavendum quidem maxime, ne ductas a parentibus secundum morem temporis gentilium ducatis, cum fornicatio mala via sit et immunda. Et ut generaliter vestrum procedat eloquium, omnes hae mulieres vobis interdictae sunt et illicitae, vestrae scilicet matres et filiae, sorores et amicae, neptes atque materterae, nutrices atque germanae collacteae, matres etiam et filiae mulierum vestrarum, si a vobis tactae fuerint: sin autem, licitae sunt. Nurus etiam, duaeque germanae, quae tamen aliis temporibus quasi licitae sumptae sunt. Deus quidem pius et misericors veniam efficiet.