Jump to content

Amphitruo (Lindsay)/Prologus

Unchecked
E Wikisource

Prologus
~206 a.C.n.

editio: ex T. Macci Plauti Comoediae - vol. I, Oxford, excudebat Joannes Johnson, 1904
fons: librum vide
 Personae Actus I 
PROLOGVS


Mercvrivs


Me. Vt uos in uostris uoltis mercimoniis
emundis uendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuuare in rebus omnibus,
et ut res rationesque uostrorum omnium
bene expedire uoltis peregrique et domi,[1] 5
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiis
me adficere uoltis, ea adferám, ea ut nuntiem[2]
quae maxume in rem uostram communem sient 10
(nam uos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
haec ut me uoltis adprobare, adnitier
lucrum ut perenne uobis semper suppetat,
ita huic facietis fabulae silentium 15
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
 Nunc quoiius iussu uenio et quám ob rem uenerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Ioui’ iussu uenio: nomen Mercuriost mihi:[3]
pater huc me misit ad uos oratum meus; 20
tam etsi pro imperio uobis quod dictum foret
scibat facturos, quippe qui intellexerat
uereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem;
uerum profecto hoc petere me precario
a uobis iussit leniter dictis bonis. 25
etenim ille quoius huc iussu uenio, Iuppiter

non minu’ quam uostrum quiuis formidat malum:
humana matre natus, humano patre[4]
mirari non est aequom sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:[5]
iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,
nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.[6]
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, 35
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;[7]
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.[8]
nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.[9]
debetis uelle quae uelimus: meruimus[10]
et ego et pater de uobis et re publica; 40
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
uidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare quae bona
uobis fecissent) quis benefactis meu’ pater,
deorum regnator, architectust omnibus?[11] 45
sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo[12]
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a uobis sibi
meritoque uobis bona se facere quae facit.[13]
 Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar; 50
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem quia tragoediam
dixi futuram hanc? deu’ sum, commutauero.
eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia[14]

comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus.[15] 55
utrum sit an non uoltis ? sed ego stultior,[16]
quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem.
teneo quid animi uostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit; <sit> tragico[co]moedia;[17]
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, 60
reges quo ueniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic seruos quoque partis habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragico[co]moedia.
nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiter
ut conquistores singula in subsellia[18] 65
eant per totam caueam spectatoribus,
si quoi fauitores delegatos uiderint,
ut is in cauea pignus capiantur togae;[19]
siué qui ambissent palmam <his> histrionibus[20]
seu quoiquam artifici (seu per scriptas litteras 70
seu qui ipse ambisset seu per internuntium),[21]
siue adeo aediles perfidiose quoi duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,[22]
quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit.
uirtute dixit uos uictores uiuere, 75
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo uiro?
uirtute ambire oportet, non fauitoribus.
sat habet fauitorum semper qui recte facit,
si illis fides est quibus est ea res in manu. 80
hoc quoque etiam mihi in mandatis <is> dedit[23]
ut conquistores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent[24]

quiué quo placeret alter fecisset minus,[25]
eius ornamenta et corium uti conciderent. 85
mirari nolim uos quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admiratin estis? quasi uero nouom[26]
nunc proferatur Ióuem facere histrioniam; 90
etiam, histriones anno quom in proscaenio hic
Iouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit.
praeterea certo prodit in tragoedia.
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget
et ego una cum illo. nunc <uos> animum aduortite,[27] 95
dum húius argumentum eloquar comoediae.[28]
 Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,[29]
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
is nunc Amphitruo praefectust legionibus, 100
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.[30]
is priu’ quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
grauidam Alcumenam fecit uxorem suam.[31]
nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus,[32]
quam liber harum rerum multarum siet 105
quantusque amator siet quod complacitum est semel.[33]
is amare occepit Alcumenam clam uirum
usuramque eiius corporis cepit sibi,[34]
et grauidam fecit is eam compressu suo.
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110
utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue.

et meu’ pater nunc intus hic cum illa cubat,
et haec ob eam rem nox est facta longior,
dum <cum> illa quacum uolt uoluptatem capit;[35]
sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet. 115
nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum seruili schema:[36]
ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam,
propterea ornatus in nouom incessi modum.
nam meu’ pater intus nunc est eccum Iuppiter; 120
in Amphitruonis uortit sese imaginem
omnesque eum esse censent serui qui uident:
ita uorsipellem se facit quando lubet.
ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem,
qui cum Amphitruone abiuit hinc in exercitum,[37] 125
ut praeseruire amanti meo possem patri
atque ut ne qui essem familiares quaererent,
uorsari crebro hic quom uiderent me domi;
nunc, quom esse credent seruom et conseruom suom,
hau quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim. 130
pater nunc intus suo animo morem gerit:
cubat complexus quoiius cupiens maxume est;
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: ílla illum censet uirum
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meu’ pater 135
memorat legiones hostium ut fugauerit,
quo pacto sit donis donatus plurumis.[38]
ea dona quae illic Amphitruoni sunt data
apstulimus: facile meu’ pater quod uolt facit.
nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu 140
et seruos, quoiius ego fero hanc imaginem.[39][40]

nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo usque ⟨hic⟩ in petaso pinnulas;[41]
tum meo patri autem torulus inerit aureus
sub petaso: íd signum Amphitruoni non erit. 145
ea signa nemo ⟨homo⟩ horum familiarium[42]
uidere poterit: uerum uos uidebitis.
sed Amphitruonis illi[c] est seruos Sosia:
a portu illic nunc ⟨huc⟩ cum lanterna aduenit.[43]
abigam iam ego illunc aduenientem ab aedibus.[44] 150
adeste: erit operae pretium spectantibus[45]
Iouem et Mercurium facere hic histrioniam.[46]

 Personae Actus I 
  1. 5 b. me exp. Loman, Leo
  2. 9 feram Loman, cui éa ădferam displicet uti edd.
  3. 19 Mercurio est Ital.: mercuriest cod.
  4. 27-28 post patre, non post malum distinguunt alii
  5. 32 fero Acidalius: affero cod. (cf Trin. 67 ad te [ad]uenio; et similia multa) pacem (ita PE) aduenio et ad uos affero Lindemann
  6. 34 iuste cod. (i.e. -ae ?) : iusta Bothe
  7. 36 vel -tiaest cod. cf. Amer. Journ. Phil. 14, 321
  8. 37 illi D2: inilli cod. (iv. 3)
  9. 38 omnes] ad ea PE (v. 1)
  10. 39 uelimus et m. B3
  11. 45 architectús cod. (i. 7)
  12. 46 ille add. Ussing   Sed mos nequam illi (vel ille) fuit patri numquam meo Redslob, cui iambus patri ante iambum meo displicet
  13. 49 fecit cod.
  14. 54 iam add. Lachmann
  15. 55 omnis Mueller, nam ómnibus isdem displicet
  16. 56 fit cod. (sit E ut vid.)
  17. 59 sit add. Leo
  18. 65 singula D ante corr.: singuli cod.
  19. 68 vel uti cod.
  20. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  21. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  22. 73 sirempse Scaliger: Sisimilem rem ipse in (pro ipsam ?) cod. (v. 1; cf. Paul Fest. 515. ii Th. siremps dicitur quasi similis res ipsa)
  23. 81 is addidi
  24. 83 mandassent cod.
  25. 84 vel quiu’ placerent cod.
  26. 89 admirati cod.
  27. 95 uos add. Pylades: hoc Pradel: iam Mueller
  28. 96 huiusce arg. Bentley: arg. huius Pylades   eloquor (?) Seyffert (Burs. Jahresber. 1890, p. 26)
  29. 98 de Argo cf. Usener (Rhein. Mus. 53, 339)
  30. 101 b. est Pylades: est b. cod. vix Teloboist
  31. 103 fec. ux. Fruter: ux. fec. cod.
  32. 104 meus pater Bothe, cui patĕr meús displicet
  33. 106 siĕt] sit edd. sine causa
  34. 108 coepit cod. (cf. v. 1136), item codd. Nonii 231
  35. 114 cum add. Lachmann
  36. 117 huc ego pr. cum s. s. (om. sic) Charisius 53 et 144
  37. 125 abiit cod
  38. 137 donis sit Salmasius, rhythmo consulens
  39. 141-52 vide ne in pagina archetypi macula longa fuerit; tot versus hiant (vv. 141. 143, 145?, 146, 149, 150, 152)
  40. 141 fero hanc Fleckeisen : hanc fero cod.
  41. 143 hic add. Fleckeisen
  42. 146 homo add. (?) Ritschl, sed cf. Seyffert (Berl. Phil. Woch. 16, 11)
  43. 149 huc add. Camerarias
  44. 150 illum cod.
  45. 151 adeste erit Palmerius : adest ferit cod. (F pro E) p. hic sp. cod. (cf. ad v. 152)
  46. 152 hic Hermann : om cod. (cf. ad v. 151)