Amphitruo (Lindsay)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


AMPHITRVO


ARGVMENTVM I


In faciem versus Amphitruonis Iuppiter,
dum bellum gereret cum Telobois hostibus,
Alcmenam uxorem cepit usurariam.
Mercurius formam Sosiae servi gerit
absentis: his Alcmena decipitur dolis.       5
postquam rediere veri Amphitruo et Sosia,
uterque deluduntur in mirum modum.[1]
hinc iurgium, tumultus uxori et viro,
donec cum tonitru voce missa ex aethere
adulterum se Iuppiter confessus est.       10


ARGVMENTVM II


Amore captus Alcumenas Iuppiter
Mutavit sese in formam eius coniugis,
Pro patria Amphitruo dum decernit cum hostibus.
Habitu Mercurius ei subservit Sosiae.
Is advenientis servum ac dominum frustra habet.       5
Turbas uxori ciet Amphitruo, atque invicem
Raptant pro moechis. Blepharo captus arbiter
Vter sit non quit Amphitruo decernere.
Omnem rem noscunt. geminos illa enititur.[2]

PERSONAE

Mercvrivs Devs
Sosia Servvs
Ivppiter Devs
Alcvmena Matrona
Amphitrvo Dvx
Blepharo Gvbernator
Bromia Ancilla

Scaena
THEBIS

PROLOGVS


Mercvrivs


Me. Vt uos in uostris uoltis mercimoniis
emundis uendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuuare in rebus omnibus,
et ut res rationesque uostrorum omnium
bene expedire uoltis peregrique et domi,[3]       5
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiis
me adficere uoltis, ea adferám, ea ut nuntiem[4]
quae maxume in rem uostram communem sient       10
(nam uos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
haec ut me uoltis adprobare, adnitier
lucrum ut perenne uobis semper suppetat,
ita huic facietis fabulae silentium       15
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
 Nunc quoiius iussu uenio et quám ob rem uenerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Ioui’ iussu uenio: nomen Mercuriost mihi:[5]
pater huc me misit ad uos oratum meus;       20
tam etsi pro imperio uobis quod dictum foret
scibat facturos, quippe qui intellexerat
uereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem;
uerum profecto hoc petere me precario
a uobis iussit leniter dictis bonis.       25
etenim ille quoius huc iussu uenio, Iuppiter

non minu’ quam uostrum quiuis formidat malum:
humana matre natus, humano patre[6]
mirari non est aequom sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius,       30
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:[7]
iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,
nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.[8]
nam iniusta ab iustis impetrari non decet,       35
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;[9]
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.[10]
nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.[11]
debetis uelle quae uelimus: meruimus[12]
et ego et pater de uobis et re publica;       40
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
uidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare quae bona
uobis fecissent) quis benefactis meu’ pater,
deorum regnator, architectust omnibus?[13]       45
sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo[14]
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a uobis sibi
meritoque uobis bona se facere quae facit.[15]
 Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar;       50
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem quia tragoediam
dixi futuram hanc? deu’ sum, commutauero.
eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia[16]

comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus.[17]       55
utrum sit an non uoltis ? sed ego stultior,[18]
quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem.
teneo quid animi uostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit; <sit> tragico[co]moedia;[19]
nam me perpetuo facere ut sit comoedia,       60
reges quo ueniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic seruos quoque partis habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragico[co]moedia.
nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiter
ut conquistores singula in subsellia[20]       65
eant per totam caueam spectatoribus,
si quoi fauitores delegatos uiderint,
ut is in cauea pignus capiantur togae;[21]
siué qui ambissent palmam <his> histrionibus[22]
seu quoiquam artifici (seu per scriptas litteras       70
seu qui ipse ambisset seu per internuntium),[23]
siue adeo aediles perfidiose quoi duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,[24]
quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit.
uirtute dixit uos uictores uiuere,       75
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo uiro?
uirtute ambire oportet, non fauitoribus.
sat habet fauitorum semper qui recte facit,
si illis fides est quibus est ea res in manu.       80
hoc quoque etiam mihi in mandatis <is> dedit[25]
ut conquistores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent[26]

quiué quo placeret alter fecisset minus,[27]
eius ornamenta et corium uti conciderent.       85
mirari nolim uos quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admiratin estis? quasi uero nouom[28]
nunc proferatur Ióuem facere histrioniam;       90
etiam, histriones anno quom in proscaenio hic
Iouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit.
praeterea certo prodit in tragoedia.
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget
et ego una cum illo. nunc <uos> animum aduortite,[29]       95
dum húius argumentum eloquar comoediae.[30]
 Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,[31]
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
is nunc Amphitruo praefectust legionibus,       100
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.[32]
is priu’ quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
grauidam Alcumenam fecit uxorem suam.[33]
nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus,[34]
quam liber harum rerum multarum siet       105
quantusque amator siet quod complacitum est semel.[35]
is amare occepit Alcumenam clam uirum
usuramque eiius corporis cepit sibi,[36]
et grauidam fecit is eam compressu suo.
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,       110
utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue.

et meu’ pater nunc intus hic cum illa cubat,
et haec ob eam rem nox est facta longior,
dum <cum> illa quacum uolt uoluptatem capit;[37]
sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet.       115
nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum seruili schema:[38]
ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam,
propterea ornatus in nouom incessi modum.
nam meu’ pater intus nunc est eccum Iuppiter;       120
in Amphitruonis uortit sese imaginem
omnesque eum esse censent serui qui uident:
ita uorsipellem se facit quando lubet.
ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem,
qui cum Amphitruone abiuit hinc in exercitum,[39]       125
ut praeseruire amanti meo possem patri
atque ut ne qui essem familiares quaererent,
uorsari crebro hic quom uiderent me domi;
nunc, quom esse credent seruom et conseruom suom,
hau quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim.       130
pater nunc intus suo animo morem gerit:
cubat complexus quoiius cupiens maxume est;
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: ílla illum censet uirum
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meu’ pater       135
memorat legiones hostium ut fugauerit,
quo pacto sit donis donatus plurumis.[40]
ea dona quae illic Amphitruoni sunt data
apstulimus: facile meu’ pater quod uolt facit.
nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu       140
et seruos, quoiius ego fero hanc imaginem.[41][42]

nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo usque ⟨hic⟩ in petaso pinnulas;[43]
tum meo patri autem torulus inerit aureus
sub petaso: íd signum Amphitruoni non erit.       145
ea signa nemo ⟨homo⟩ horum familiarium[44]
uidere poterit: uerum uos uidebitis.
sed Amphitruonis illi[c] est seruos Sosia:
a portu illic nunc ⟨huc⟩ cum lanterna aduenit.[45]
abigam iam ego illunc aduenientem ab aedibus.[46]       150
adeste: erit operae pretium spectantibus[47]
Iouem et Mercurium facere hic histrioniam.[48]


ACTVS I
I i
Sosia   Mercvrivs

So. Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior,
iuuentútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
quid faciam nunc si tresuiri me in carcerem compegerint?       155
ind’ cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec caussam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili
siet, nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
itaquasi incudem memiserum hómines octoualidi caedant:       160
 ita peregre adueniens[49]
 hospitio puplicitus accipiar.
 haec eri inmodestia
 coegit me,

 qui hoc noctis a portu       164a
 ingratiis excitauit.       164b
 nonne idem huc luci me mittere potuit?[50]       165
 opulento homini hoc seruitus dura est,
 hoc magi’ miser est diuiti’ seruos:

noctesque diesque adsiduo satis superque est
quod facto aut dicto adest opus, quietu’ ne sis.[51]
ipse dominu’ diues operis, [et] laboris expers,[52]       170
quodquomque homini accidit lubere, posse retur:
aequom esse putat, non reputat labori’ quid sit,
 nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.[53]
 ergo in seruitute expetunt multa iniqua:
 habendum et ferundum hoc onust cum labore.       175
 Me. satiust me queri illo modo seruitutem:
 hodie qui fuerim liber, eum nunc
 potiuit pater seruitutis;
 hic qui uerna natust queritur.[54]
So. sum uero uerna uerbero: numero mihi in mentem fuit[55]       180
dis aduenientem gratias pro meritis agere atque adloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,[56]
aliquem hominem adlegent qui mihi aduenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.[57]
Me. facit ille quod uolgo hau solent, ut quid se sit dignum sciat.       185
So. quod numquam opinatus fui neque alius quisquam ciuium
sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi.[58]

uictores uictis hostibus legiones reueniunt domum,
duello exstincto maxumo atque internecatis hostibus.[59]
quod multa Thebano popló acerba obiecit funera,[60]       190
id uí et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio meí eri Amphitruonis maxume.[61]
praedaque agroque adoriaque adfecit popularis suos[62]
regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suom.
me a portu praemisit domúm ut haec núntiem uxori suae,       195
ut gesserit rem publicam ductu, imperio, auspicio suo.
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, quom illo aduenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam quom pugnabant maxumé, ego tum fugiebam maxume;
uerum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.       200
sed quo modo et uerbis quibus me deceat fabularier,
prius ipse mecum etiam uolo hic meditari. sic hoc proloquar.
 Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes;
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:       205
si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere,
si quae asportassent reddere, se exercitum extemplo domum[63]
redducturum, abituros agró Argiuos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum oppugnassere.[64]       210
haec ubi Telobois ordiné iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi uiri freti uirtute et uiribus
superbe nimi’ ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti

propere suis de finibus exercitus deducerent.[65]       215
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
producit omnem exercitum. contra Teloboae ex oppido[66]
legiones educunt suas nimi’ pulchris armis praeditas.[67]
 postquam utrimque exitum est maxuma copia,
 dispertiti uiri, dispertiti ordines,       220
 nos nostras more nostro et modo instruximus
 legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
 deinde utrique imperatores in medium exeunt,[68]
 extra turbam ordinum conloquontur simul.
 conuenit, uicti utri sint eo proelio,       225
 urbem, agrum, aras, focos seque uti dederent.
 postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,[69]
 consonat terra, clamorem utrimque ecferunt.
 imperator utrimque, hinc et illinc, Ioui
 uota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.[70]       230
 <tum> pro se quisque id quod quisque potest et ualet[71]
 edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
 caelum fremitu uirum, ex spiritu atque anhelitu[72]
 nebula constat, cadunt uolneris ui et uirium.[73]
 denique, ut uoluimus, nostra superat manus:       235
 hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont.
 uicimus ui feroces.[74]
 sed fugam in se tamen nemo conuortitur[75]
 nec recedit loco quin statim rem gerat;
 animam amittunt prius quam loco demigrent:[76]       240
 quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.

 hoc ubi Amphitruo erus conspicatus est,[77]
 ilico equites iubet dextera inducere.[78]
 equites parent citi: ab dextera maxumo
 cum clamore inuolant impetu alacri,       245
 foedant et proterunt hostium copias
 iure iniustas.
Me.numquam etiam quicquam adhuc uerborum est prolocutus perperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meu’ quom pugnatum est pater.
So.perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:       250
uortentibus Telobois telis complebantur corpora
ipsusque Amphitruo regem Pterelam súa optrúncauit manu.
 haec illist pugnata pugna úsque a mani ad uesperum[79]
 (hoc adeo hoc commemini magi’ quia illo die inpransus fui),[80]
sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo.       255
postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes:
uelatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob uirtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,[81]       260
qui Pterela potitare rex est solitus. haec sic dicam erae.[82]
nunc pergam eri imperium exsequí et me domum capessere.
 Me.attat, illic huc iturust. ibo ego illic obuiam,[83]
 neque ego hunc hominem <huc> hodie ad aedis has sinam umquam accedere;[84]

quando imago est huiius in me, certum est hominem eludere.[85]       265
et enim uero quoniam formam cepi huius in med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similis item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum,
atque hunc telo suo sibi, malitia, a foribus pellere.
sed quid illúc est ? caelum aspectat. opseruabo quam rem agat.       270
So. certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,[86]
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormiuisse ebrium.[87]
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commouent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.[88]       275
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.[89]
Me. perge, Nox, ut occepisti; gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
So. neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo,
nisi item únam, uerberatus quam pependi perpetem;[90]       280
eam quoque edepol etiam multo haec uicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem atque adpotum probe;
mira sunt nisi inuitauit sese in cena plusculum.
Me. aïn uero, uerbero? deos esse tui similis putas?[91]
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,       285
accipiam; modo sis ueni huc: inuenies infortunium.
So. ubi sunt isti scortatores qui soli inuiti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Me. meu’ pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans, animo opsequens.       290
So. ibo ut erus quod imperauit Alcumenae nuntiem.

sed quis hic est homo. quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet.
Me. nullust hoc metuculosus aeque. So. mi in mentem uenit,[92]
illic homo <hodie> hoc denuo uolt pallium detexere.[93]
Me. timet homo: deludam ego illum. So. perii, dentes pruriunt;       295
certe aduenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.[94]
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. opsecro hercle, quantus et quam ualidus est!
Me. clare aduorsum fabulabor, auscultet hic quae loquar;[95]       300
igitur magi’ modum maiorem in sese concipiet metum.[96]
agite, pugni, iam diu est quod uentri uictum non datis:
iam pridem uidetur factum heri quod homines quattuor
in soporem conlocastis nudos. So. formido male
ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;       305
quattuor uiros sopori se dedisse hic autumat:[97]
metuo ne numerum augeam illum. Me. em nunciam ergo: sic uolo.[98]
So. cingitur: certe expedit se. Me.non feret quin uapulet.
So. quis homo? Me. quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet.[99]
So. apage, non placet me hoc noctis esse: cenaui modo;       310
proin tu istam cenam largire, si sapis, éssurientibus.
Me. hau malum huic est pondus pugno. So. perii, pugnos ponderat.

Me. quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? So. seruaucris,
nam continuas has tris noctes peruigilaui. Me. pessumest,
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;[100]       315
alia forma | esse oportet quem tu pugno legeris.[101]
So. illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Me. exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
So. mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.[102]
ultro istunc qui exossat homines! perii si me aspexerit.[103]       320
Me. olet homo quidam malo suo. So. ei, numnám ego obolui?[104]
Me. atque hau longe abesse oportet, uerum longe hinc afuit.[105]
So. illic homo superstitiosust. Me. gestiunt pugni mihi.
So. si in me exercituru’s, quaeso in parietem ut primum domes.
Me. uox mi ad auris aduolauit. So. né ego homo infelix fui       325
qui non alas interuelli: uolucrem uocem gestito.
Me. illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
So. non equidem ullum habeo iumentum. Me. onerandus est pugnis probe.[106]
So. lassus sum hercle e naui, ut uectus huc sum: etiam nunc nauseo;
uix incedo inanis, ne ire posse cum onere existumes.       330
Me. certe enim hic nescioquis loquitur. So. saluos sum, non me uidet:
‘nescioquem’ loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Me. hinc enim mihi dextra uox auris, ut uidetur, uerberat.[107]

So. metuo, uocis ne uicem hodie hic uapulem, quae hunc uerberat.[108]
Me. optume eccum incedit ad me. So. timeo, totus torpeo.       335
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,[109]
neque miser me commouere possum prae formidine.
ilicet: mandata eri perierunt una et Sosia.
uerum certumst confidenter hominem contra conloqui,[110]
qui possim uideri huic fortis, a me ut apstineat manum.[111]       340
Me. quo ambulas tu qui Volcanum in cornu conclusum geris?
So. quid id exquiris tu qui pugnis os exossas hominibus?[112]
Me. seruo’sne an liber? So. utquomque ánimo conlibitum est meo.
Me. aïn uero? So. aío enim uero. Me. uerbero. So. mentire nunc.[113]
Me. at iam faciam ut uerum dicas dicere. So. quid eo est opus?       345
Me. possum scire quo profectus, quoius sis aut quid ueneris?
So. huc eó. eri sum seruos. numquid nunc es certior?[114]
Me. ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. So. hau potes:
bene pudiceque adseruatur. Me. pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti ést tibi ? So. immo quid tibi est?       350
Me. rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat.
So. bene facit: quia nos eramus peregri, tutatust domi;
at nunc abi sane, aduenisse familiaris dicito.
Me. nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,[115]
familiaris, accipiere faxo hau familiariter.[116]       355

So. hic, inquam, habito ego atque horunc seruos sum. Me. át scin quo modo?[117]
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. So. quonam modo?[118]
Me. auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
So. quin me esse huiius familiai familiarem praedico.
Me. uide sis quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis.       360
So. tun domo prohibere peregre me aduenientem postulas?[119]
Me. haecine tua domust? So. ita inquam. Me. quis erus est igitur tibi?
So. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena. Me. quid ais ? quid nomen tibi est?
So. Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre.       365
Me. ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
aduenisti, audaciai columen, consutis dolis.
So. immo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis.
Me. at mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis uenis.
So. ita profecto. Me. nunc profecto uapula ob mendacium.       370
So. non edepol uolo profecto. Me. at pol profecto ingratiis.
hoc quidem ‘profecto’ certum est, non est arbitrarium.
So. tuam fidem opsecro. Me. tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum ? So. perii. Me. parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es? So. tuo’, nam pugnis usu fecisti tuom.       375
pro fidem, Thebani ciues! Me. etiam clamas, carnufex?[120]
loquere, quid uenisti? So. ut esset quem tu pugnis caederes.[121]

Me. quoius es? So. Amphitruonis, inquam, Sosia. Me. ergo istoc magis,
quia uaniloquo’s, uapulabis : ego sum, non tu, Sosia.
So. ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut uerberem.[122]       380
Me. etiam muttis? So. iam tacebo. Me. quis tibi erust? So. quem tu uoles.
Me. quid igitur? qui nunc uocare? So. nemo nisi quem iusseris.
Me. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. So. peccaueram,
nam Amphitruonis socium ne me ésse uolui dicere.[123]
Me. scibam equidem nullum esse nobis nisi me seruom Sosiam.       385
fugit te ratió. So. utinam istuc pugni fecissent tui.
Me. ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
So. opsecro ut per pacem liceat te adloqui, ut ne uapulem.
Me. immo indutiae parumper fiant, si quid uis loqui.
So. non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales.       390
Me. dicito [si] quid uis, non nocebo. So. tuae fide credo? Me. meae.[124]
So. quid si falles? Me. tum Mercurius Sosiae iratus siet.
So. animum aduorte. nunc licet mi libere quiduis loqui.
Amphitruonis ego sum seruos Sosia. Me. etiam denuo?
So. pacem feci, foedus feci. uera dico. Me. uapula.[125]       395
So. ut lubet quid tibi lubet fac, quoniam pugnis plus uales;
uerum, utut es facturus, hoc quidem hercle hau reticebo tamen.
Me. tu me uiuos hodie numquam facies quin sim Sosia.
So. certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
nec praesente nobis alius quisquamst seruos Sosia.[126]       400
qui cum | Amphitruone hinc una íuerám in exercitum.[127]

Me. hic homo sanus non est. So. quod mihi praedicas uitium, id tibi est.
quid, malum, non súm ego seruos Amphitruonis Sosia?[128]
nonne hac noctu nostra nauis <huc> ex portu Persico[129]
uenit, quae me aduexit? non me húc erus misit meus?[130]       405
nonne ego nunc sto ante aedis nostras ? non mi est lanterna in manu?[131]
non loquor, nón uigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit?[132]
fecit hercle, nám etiam <mi> misero nunc malae dolent.[133]
quid igitur ego dubito, aut qur non intro eo in nostram domum?[134]
Me. quid, domum uóstram ? So. ita enim uero. Me. quin quae dixisti modo       410
omnia ementitu’s: equidem Sosia Amphitruoni’ sum.
nam noctu hac soluta est nauis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnauit oppidum expugnauimus,
et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus,
et ipsus Amphitruo optruncauit regem Pterelam in proelio.       415
So. egomet mihi non credo, quom illaec autumareillum audio;
hic quidem certe quae illic sunt res gestae membrat memoriter.[135]
sed quid ais? quid Amphitruoni á Telobois est datum?[136]
Me. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
So. elocutus est. ubi patera nunc est? Me. <est> in cistula;[137]       420
Amphitruonis opsignata signo est. So. signi dic quid est?
Me. cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
So. argumentis uicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectauit. iam ego hunc decipiam probe;

nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius adfuit,       425
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
si tu Sosia es, legiones quom pugnabant maxurae,
quid in tabernaclo fecisti? uictus sum si dixeris.
Me. cadus erat uini, inde impleui hírneam. So. ingressust uiam.
Me. eam ego, út matre fuerat natum, uini eduxi meri.[138]       430
So. factumst illud, ut ego illic uini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic ín illac hirnea.
Me. quid nunc? uincon argumentis te non esse Sosiam?
So. tu negas med esse? Me. quid ego ni negem, qui egomet siem?
So. per Iouem iuro med esse neque me falsum dicere.       435
Me. at ego per Mercurium iuro tibi Iouem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
So. quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.[139]
Me. ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;[140]
nunc, quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis, ignobilis.       440
So. certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimi’ similest mei;
itidem habet petasum ac uestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid uerbis opust?       445
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.[141]
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
noui erum, noui aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi optempero quod loquitur. pultabo fores.
Me. quó agis te? So. domum. Me. quadrigas si nunc inscendas Iouis       450

atque hinc fugias, ita uix poteris ecfugere infortunium.
So. nonne erae meae nuntiare quod erus meu’ iussit licet?
Me. tuae si quid uis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
So. abeo potius. di inmortales, opsecro uostram fidem,       455
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui ?
nam hicquidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
uiuo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;       460
nisi etiam is quoque me ignorabit: quód ille faxit Iuppiter,[142]
ut ego hódie raso capite caluos capiam pilleum.

Mercvrivs
       ii

Me. Bene prospere[que] hoc hodie operis processit mihi:[143]
amoui a foribus maxumam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier.       465
iam ille illuc ad erum quom Amphitruonem aduenerit,
narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam
amouisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae       470
complebo atque Amphitruonis omnem familiam,[144]
adeo usque satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
rediget antiquam coniugi in concordiam.[145]       475
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meu’ pater[146]

eam seditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quo dixi minus,[147]
hodie illa pariet filios geminos duos:       480
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatus<t>, alter mense septumo;
eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis:
uerum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?       485
sed Alcumenai huius honoris gratia
pater curauit uno ut fetu fieret,
uno ut labore apsoluat aerumnas duas[148]
et ne in suspicione ponatur stupri[149]
et clandestina ut celetur consuetio.[150]       490
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par uidetur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.[151]       495
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditiuos eccum exit foras
cum | Alcumena — úxore usuraria.[152]

Ivppiter   Alcvmena   Mercvrivs
       iii

Iv. Bene uale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque imperce quaeso: menses iam tibi esse actos uides.[153]       500
mihi necesse est ire hinc; uerum quod erit natum tollito.
Al. Quid istuc est, mi uir, negoti quod tu tam subito domo
abeas? Iv. edepol hau quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,

citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.       505
Me. nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meu’ sit pater.
opseruatote, <ut> quam blande mulieri palpabitur.[154]
Al. ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Iv. satin habes si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Me. edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,       510
ego faxim ted Amphitruonem ésse malis quam Iouem.
Al. experiri istuc mauellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri uenisti media nocte, nunc abis. hoccin placet?
Me. accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.       515
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Iv. carnufex, non ego te noui? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione — Al. ah noli. Iv. muttito modo.[155]       520
Me. nequiter paene expediuit prima parasitatio.
Iv. uerum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii: á legione óperam hanc surrupui tibi,[156]
ex me primo <ut> prima scires rem ut gessissem publicam.[157]
ea tibi omnia enarraui. nisi te amarem plurumum,       525
non facerem. Me. facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Iv. nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praeuortisse dicant prae re publica.

Al. lacrumantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Iv. tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum. Al. id ‘actutum’ diu est.       530
Iv. non ego te hic lubens relinquo neque abeo aps te. Al. sentio,
nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. Iv. qur me tenes?
tempus est: exire ex urbe priu’ quam lucescat uolo.[158]
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob uirtutem data est,
Pterela rex qui potitauit, quem ego mea occidi manu,       535
Alcumena, tibi condono. Al. facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.[159]
Me. immo sic: condignum donum, qualest quoi dono datumst.
Iv. pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Al. noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae caussa mea.       540
Iv. faciam ita ut uis. Me. ex amore hic admodum quam saeuos est.
Iv. numquid uis? Al. ut quom apsim mé ames, me tuam té apsenti tamen.[160]
45 Me. eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Iv. ábi prae, Sosia;
iam ego sequar. numquid uis? Al. etiam: ut actutum aduenias. Iv. licet,
prius túa opinione híc adero: bonum animum habe. —[161]       545
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto ut concedas die,[162]
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.[163]
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,

tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet[164]
et dies é nocte accedat. ibo et Mercurium supsequar. —[165]       550


ACTVS II


Amphitrvo   Sosia
       II. i

Am. Age i tu secundum. So. Sequor, supsequor te.
Am. scelestissumum te arbitror. So. nam quamobrem?
Am. quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. So. eccere, iam tuatim[166]
facis, ut tuis nulla apud te fides sit.[167]       555
Am. quid est ? quo modo ? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam apscidam. So. tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere.       560
Am. scelestissume, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc qui hic ades? So. uera dico.
Am. malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. So. istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Am. tun me, uerbero, audes erum ludificari?       565
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
uidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
So. profecto ut ioquor res ita est. Am. Iuppiter te
perdat. So. quid mali sum, ere, tua ex re promeritus ?       570
Am. rogasne, inprobe, etiam qui ludos facis me?
 So. merito maledicas mihi, si id ita factum est.
uerum hau mentior, resque uti facta dico.

Am. homo hic ebrius est, ut opinor.[168]

So. utinam ita essem. Am. optas quae facta,       575
So. egone? Am. tú istic. ubi bibisti?
So. nusquam equidem bibi. Am. quid hoc sit       576
hominis ? So. equidem deciens dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis?       577
et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte,       578
ere, nunc uideor
tibi locutus esse? Am. uah,       579
apage te a me. So. quid est negoti?       580
Am. pestis te tenet. So. nam qur istuc
dicis? equidem ualeo et saluos
sum recte, Amphitruo. Am. at te ego faciam[169]       583
hodie proinde ac meritus es,
ut minu’ ualeas et miser sis,       584a
saluo’ domum si rediero: iam       584b
sequere sis, erum qui ludificas       585a

dictis delirantibus,
       585b

qui quoniam eru’ quod imperauit neglexisti persequi,
nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnufex;
quoius ego hodie in tergum istaec faxo expetant mendacia.[170]
So. Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono,       590
apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur.[171]
Am. quó id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)[172]
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici uolo.[173]
So. sum profecto et hic et illíc. hoc quoiuis mirari licet.[174]

neque tibi istuc mirum <mirum> magi’ uidetur quam mihi.[175]       595
Am. quo modo? So. nihilo, inquam, mirum magi’ tibi istuc quam mihi ;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.[176]
ordine omne, uti quidque actum est, dúm apud hostis sedimus,
edissertauit. tum formam una apstulit cum nomine.       600
neque lact’ lactis magis est simile quam ille ego similest mei.[177]
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum —
Am. quid igitur ? So. priu’ multo ante aedis stabam quam illo adueneram.
Am. quas, malum, nugas ? satin tu sanus es ? So. sic sum ut uides.
Am. huic homini nescioquid est mali mala obiectum manu,       605
postquam a me abiit. So. fateor, nam sum optusus pugnis pessume.
Am. quis te uerberauit ? So. egomet memet, qui nunc sum domi.
Am. caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo.
So. tuos est seruos. Am. mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo,       610
neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam.
So. at ego nunc, Amphitruo, dico : Sosiam seruom tuom
praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi,
Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item[178]
qua ego sum. quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi.[179]       615

Am. nimia memoras mira. sed uidistin uxorem meam ?
So. quin intro ire in aedis numquam licitum est. Al. quis te prohibuit ?
So. Sosia ille quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Am. quis istic Sosia est? So. ego, inquam. quotiens dicendum est tibi ?
Am. sed quid ais ? num obdormiuisti dudum ? So. nusquam gentium.       620
Am. ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam.
So. non soleo ego somniculose éri imperia persequi.[180]
uigilans uidi, uigilans nunc <ut> uideo, uigilans fabulor,[181]
uigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit.
Am. quis homo ? So. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis ?        625
Am. qui, malum, intellegere quisquam potis est ? ita nugas blatis.
So. uerum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam.[182]
Am. sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
sed uide ex naui ecferantur quae imperaui iam omnia.[183]
So. et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant ;       630
non ego cum uino simitu ébibi imperium tuom.
Am. utinam di faxint infecta dicta re eueniant tua.[184]

Alcvmena   Amphitrvo   Sosia
       ii


Al. Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda
praequam quod molestum est ? ita quoiq’ comparatum est in aetate hominum ;

ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur:[185]       635
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, quoi uoluptas
parumper datast, dum uiri [mei] mi potestas uidendi fuit[186]
noctem unam modo; atque is repente abiit a mé hinc ante lucem. [187]
sola hic mi nunc uideor, quia ille hinc abest quém ego amo praeter omnis.       640
plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptati’ cepi.

sed hoc me beat       641a

saltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit:[188]

id solacio est.
apsit, dum modo laude parta

domum recipiat se; feram et perferam usque       645

abitum eiius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis[189]

datur mi, ut meus uictor uir belli clueat.
satis mi esse ducam.[190]
uirtus praemium est optumum;

uirtus omnibus rebus anteit profecto:

libertas, salus, uita, res et parentes, patria et prognati       650

tutantur, seruantur :

uirtus omnia in sese habet, omnia adsunt

bona quem penest uirtus.

Am. edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,       655
uictis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque [in]ductu primo coetu uicimus.[191]

certe enim med illi expectatum optato uenturum scio.
So. quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae?
Al. meu’ uir hicquidem est. Am. sequere hac tu me. Al. nam quid ill’ reuortitur       660
qui dudum properare se[se] aibat ? án ille me temptat sciens
atque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem?[192]
ecastor med haud inuita se domum recipit suam.
So. Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. Am. qua gratia?
So. quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus.       665
Am. qui tibi nunc istuc in mentemst? So. quia enim sero aduenimus.[193]
Am. qui? So. quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Am. grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. So. eí perii miser.[194]
Am. quid tibi est? So. ad aquam praebendam commodum adueni domum,
decumo post mense, ut rationem te dictare intellego.[195]       670
Am. bono animo es. So. scin quam bono animo sim ? si situlam cepero,[196]
numquam edepol tu mihi diuini [quicquam] creduis post hunc diem,[197]
ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.[198]
Am. sequere hac me modo; alium ego isti rei adlegabo, ne time.[199]
Al. magi’ nunc <me> meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror.[200]       675

Am. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat,
quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam.[201]
ualuistin usque? exspectatun aduenio? So. hau uidi magis.
exspectatum eum salutat magis hau quicquam quam canem.[202]       680
Am. et quom [te] grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.[203]
Al. opsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris,
quasi qui nunc primum recipias te domum huc ex hostibus,[204]
atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris?[205]       685
Am. immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium.
Al. qur negas? Am. quia uera didici dicere. Al. haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito?[206]
an te auspicium commoratum est an tempestas continet[207]       690
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Am. dudum? quam dudum istuc factum est? Al. temptas. iam dudum, modo.[208]
Am. quí istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Al. quid enim censes? té ut deludam contra lusorem meum,
qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris.       695
Am. haec quidem deliramenta loquitur. So. paullisper mane,
dum edormiscat unum somnum. Am. quaene uigilans somniat?

Al. equidem ecastor uigilo et uigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. Am. quó in loco?
Al. hic in aedibus ubi tu habitas. Am. numquam factum est. So. non taces?        700
quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit?
Am. etiam tu quoque adsentaris huïc? So. quid uis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si opsequare, una resoluas plaga. Am. at pol qui certa res[209]       705
hanc est obiurgare, quae me hódie aduenientem domum[210]
noluerit salutare. So. inritabis crabrones. Am. tace.
Alcumena, unum rogare te uolo. Al. quiduis roga.[211]
Am. num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?[212]
Al. qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier?[213]       710
Am. quia salutare aduenientem me solebas antidhac,
appellare itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adueniens offendi domi.
Al. ecastor equidem te certo héri aduénientem ilico[214]
et salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul,       715
mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
So. tun heri hunc salutauisti? Al. et te quoque etiam, Sosia.
So. Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium;
uerum non est puero grauida. Am. quid igitur? So. insania.
Al. equidem sana sum et deos quaeso ut salua pariam filium.       720
uerum tu malum mágnum habebis si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.[215]

AMPHITRVO II. ii

So. enim uero praegnati oportet et malum et malum dari ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. 725 Am. tu me heri hic uidisti ? Al. ego, inquam, si uis deciens 95

dicere. Am. in somnis fortasse. Al. immo uigilans uigilantem.

Am. uae [misero] mihi ! So. quid tibi est? Am. delirat uxor. So. atra bili per-

cita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. Am. ubi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? 730 Al. equidem ecastor sana et salua sum. Am. qur igitur 100

praedicas t€ heri me uidisse, qui hac noctu in portum aduecti sumus ? ibi cenaui atque ibi quieui in naui noctem perpetem, neque meum pedem huc fntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut uicimus. 735 Al. immo mecum cenauisti et mecum cubuisti. Am. quid 105

est? Al. uera dico. Am. non de hac quidem hercle re ; de

aliis nescio. Al. primulo diluculo abiisti ad legiones. Am. quo modo ? So. recte dicit, ut commeminit : somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Ioui 740 aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. 110

Al. uae capiti tuo ! So. tua istuc refert — si curaueris. Al. iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id

sine malo. Am. tace tu. tu dice : egone aps te abii hinc hodie cum

diluculo ? Al. quis igitur nisi uos narrauit mi illi ut fuerit proelium ?

726 fortasse] fors Norden {Rhein. Mus. 49, 286), fort. recte uae] ei Fleckeisen : vix hae (interiect.) misero del. Pylades (\v. 3) 730

quor cod. 735 quid Aldus : quid id cod. (iv. 4) 736 vel re ;

de al. quidem hercle de hac Camerarius 739 te codd. Nomi 44 :

otn. cod. 743 dic cod.

PLAVT. I 3

�� � II. 11 T. MACCI PLAVTI

115 Am. an etiam id tu scis? Al. quipp' qui ex te audiui, ut 7^5

urbem maxumam expugnauisses regemque Pterelam tute occideris. Am. egone istuc dixi ? Al. tute istic, etiam astante hoc

Sosia. Am. audiuistin tu me narrare haec hodie? So. ubi ego

audiuerim ? Am. hanc roga. So. mequidem praesente numquam fa-

ctumst, quod sciam. 120 Al. mirum quin te aduorsus dicat. Am. Sosia, age me huc 750

aspice. So. specto. Am. uera uolo loqui te, nolo adsentari mihi. audiuistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat ? So. quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id

me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio

simul ? 125 Am. quid nunc, mulier? audin illum ? Al. ego uero, ac 755

falsum dicere. Am. neque tu illi neque mihi uiro ipsi credis ? Al. eo fit

quia mihi plurumum credo ec scio istaec facta proinde ut proloquor. Am. tun me heri aduenisse dicis ? Al. tun te abiisse hodie

hinc negas ? Am. nego enim uero, et me aduenire nunc primum aio ad

te domum. 130 Al. opsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760 dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras ? Am. neque edepol dedi neque dixi ; uerum ita animatus fui itaque nunc sum ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi dixit ? Al. ego equidem ex te audiui et ex tua accepi manu

' 755 qui nunc c °d- (cf. qui nunc pro quid nunc Epid. 517, Psetid. 155 ; ^quinnunc ut vid.) 756 veiAWic 761 dedisse suspcctum

764 equidem ego Fleckeisen

�� � AMPHITRVO II. ii

765 pateram. Am. manc, mane, opsecro te. nimi' demiror, 135

Sosia, qui illaec illi me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc conuenisti et narrauisti haec omnia. So. neque edepol ego dixi neque istam uidi nisi tecum simul. Am. quid hoc sit hominis ? Al. uin proferri pateram ?

Am. proferri uolo. 770 Al. fiat (i) tu, Thessala, intus pateram proferto foras, 140

qua hodie meu' uir donauit me. Am. secede huc tu, Sosia. enim uero illud praeter alia mira miror maxume, si haec habet pateram illam. So. an etiam credis id, quae

in hac cistellula tuo signo opsignata fertur ? Am. saluom signum est ?

So. inspice. 775 Am. recte, ita est ut opsignaui. So. quaeso, quin tu istanc 145

iubes pro cerrita circumferri ? Am. edepol qui facto est opus ; nam haec quidem edepol laruarum plenast. Al. quid

uerbis opust ? em tibi pateram, eccam. Am. cedo mi. Al. age aspice

huc sisnunciam tu qui quae facta infitiare ; quem ego iam hic conuincam

palam. 780 estne haec patera qua donatu's illi? Am. summe Iuppiter, 150 quid ego uideo ? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. So. aut pol haec praestigiatrix mulier multo maxuma est aut pateram hic inesse oportet. Am. agedum, exsolue

cistulam. So. quid ego istam exsoluam ? opsignatast recte, res gesta

est bene : 7S5 tu peperisti Amphitruonem (alium), ego alium peperi Sosiam; 155

770 i add. Ital. : at Bothe : heus Acidaliits 773 pateram del.

Brix cistula Guietus 782 vel multo mulier (BE l ) 783 exsolue Mueller : eam solue cod. (pro ea s. ) (A pro X) 785 alium add. Guietus

�� � II. ii T. MACCI PLAVTI

nunc si patera pateram peperit, omnes congeminauimus. Am. certum est aperire atque inspicere. So. uide sis signi

quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Am. aperi modo ; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. 160 Al. unde haec igitur est nisi aps te quae mihi dono data est ? 790 Am. opu' mi est istuc exquisito. So. Iuppiter, pro Iuppiter! Am. quid tibi est ? So. hic patera nulla in cistulast. Am.

quid ego audio ? So. id quod uerumst. Am. at cum cruciatu iam, nisi

apparet, tuo. Al. haec quidem apparet. Am. quis igitur tibi dedit ?

Al. qui me rogat. 165 So. me captas, quia tute ab naui clanculum huc alia uia 795 praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rusum dpsignasti clanculum. Am. ei mihi ! iam tu quoque huiius adiuuas insaniam ? ain heri nos aduenisse huc ? Al. aio, adueniensque ilico 170 me salutauisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. 800

Am. iam illud non placet principium de osculo. perge

exsequL Al. lauisti. Am. quid postquam laui ? Al. accubuisti.

So. eugae optume ! nunc exquire. Am. ne interpella. perge porro dicere. Al. cena adposita est ; cenauisti mecum, ego accubui simul. 175 Am. in eodem lecto? Al. in eodem. So. ei, non placet 805

conuiuium. Am. sine modo argumenta dicat. quid postquam cenauimus? Al. te dormitare aibas ; mensa ablata est, cubitum hinc

abiimus.

786 pateram patera cod. (recte D) 787 uidessisigni cod.

- 789 fort. dictis facere favente adlitteratione 793 tum crutiatulam

cod. (t pro c, 1 pro j) 797 hanc Spengel : hac cod. 801 perge

Muretus : pergam cod., vix recte

�� � AMPHITRVO II.fi

Am. ubi tu cubuisti? Al. in eodem lecto tecum una in

cubiculo.

Am. perdidisti. So. quid tibi est ? Am. haec me modo ad

mortem dedit. 810 Al. quid iam, amabo ? Am. ne me appella. So. quid tibi 180

est? Am. perii miser,

quia pudicitiae huiius uitium me hinc apsente est additum.

Al. opsecro ecastor, qur istuc, mi uir, ex ted audio ?

Am. uir ego tuo' sim ? ne me appella, falsa, falso nomine.

So. haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est

ex uiro. 815 Al. quid ego feci qua istaec propter dicta dicantur mihi? 1S5

Am. tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.

Al. quid ego tibi deliqui, si quoi nupta sum tecum fui ?

Am. tun mecum fueris ? quid illac inpudente audacius ?

saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. 820 Al. istuc facinus quod tu insimulas nostro generi non decet. 190

tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.

Am. pro di inmortales, cognoscin tu me saltem, Sosia ?

So. propemodum. Am. cenauin ego heri in naui in portu

Persico?

Al. mihi quoque adsunt testes qui illud quod ego dicam

adsentiant. 825 So. nescio quid istiic negoti dicam, nisi si quispiam est 195

Amphitru6 alius, qui forte ted hinc apsenti tamen

tuam rem curet teque apsente hic munus fungatur tuom.

nam quom de illo subditiuo Sosia mirum nimist,

certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. 830 Am. nescioquis praestigiator hanc frustratur mulierem. 200

Al. per supremi regis regnum iuro et matrem familias

808 una tecum Lindemann 811 hic cod. (cf 826) 813

falso (-sa D 2 ) falso cod. 818 tune cod. 821 capere non potes

Muretus : non potes capere cod. 826 alius Amphitruo(?) Leo hic

cod. (cf. 811) 828 nam quom Mueller : namque cod. (ante conso-

nantem vi.x ferenduni) : vix nam qui vel nimest

�� � II. ii T. MACCI PLAVTI

Iunonem, quam me uereri et metuere est par maxume,

ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore

contigit, quo me inpudicam faceret. Am. uera istaec uelim. 205 Al. uera dico, sed nequiquam, quoniam non uis credere. 835

Am. mulier es, audacter iuras. Al. quae non deliquit, decet

audacem esse, confidenter pro se et proterue loqui.

Am. satis audacter. Al. ut pudicam decet. Am. t in t

uerbis probas.

Al. non ego illam mi dotem duco esse quae dos dicitur 210 sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, 840

deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,

tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.

So. ne ista edepol, si haec uera loquitur, examussim est

optuma.

Am. deienitus sum profecto ita ut me qui sim nesciam. 215 So. Amphitruo es profecto, caue sis ne tu te usu perduis : 845

ita nunc homines immutantur, postquam peregre aduenimus.

Am. mulier, istanc rem inquisitam certum est non amittere.

Al. edepol me lubente facies. Am. quidais? responde mihi,

quid si adduco tuom cognatum hric a naui Naucratem, 220 qui mecum una uectust una naui, atque is si denegat 850

facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri ?

numquid caussam dicis quin te hoc' multem matrimonio ?

Al. si deliqui, nulla caussa est. Am. conuenit. tu, Sosia,

duc hos intro. ego huc ab naui mecum adducam Nau-

cratem. — 225 So. nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi uerum serio : 855

ecquis alius Sosia intust qui mei similis siet ?

Al. abin hinc a me, dignus domino seruos ? So. abeo, si

iubes. —

838 inl enim Lachmaun vel proba's 839 vel illam mihi

842 munificas in (ex T) bonis cod. (i. 6) 843 uera haec codd.

Nonii 9 854 vel duce abducam cod. 856 meis cod. (mei D 2 ) 857 vel dignu's "

�� � AMPHITRVO II. ii

Al. nimis ecastor facinus mirum est qui illi conlibitum siet meo uiro sic me insimulare falso facinus tam malum. 860 quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam 230

meo. —

��ACTVS III

I V P P I T E R III. i

Iv. Ego sum ille Amphitruo, quoii est seruos Sosia,

idem Mercurius qui fit quando commodumst,

in superiore quf habito cenaculo,

qui interdum fio Iuppiter quando lubet ; 865 huc autem quom extemplo aduentum adporto, ilico 5

Amphitruo fio et uestitum immuto meum.

nunc huc honoris uostri uenio gratia,

ne hanc incohatam transigam comoediam ;

simul Alcumenae, quam uir insontem probri 870 Amphitruo accusat, ueni ut auxilium feram : 10

nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,

si id Alcumenae tinnocenti i expetat.

nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel,

esse adsimulabo | atque in horum familiam 875 hodie frustrationem iniciam maxumam ; 15

post igitur demum faciam res fiat palam

atque Alcumenae in tempore auxilium feram

faciamque ut uno fetu et quod grauida est uiro

et me quod grauidast pariat sine doloribus. 880 Mercurium iussi me continuo consequi, 20

si quid uellem imperare. nunc hanc adloquar.

858 conlitum cod. (conlibitum D") 850 falso Lindemann :

falsum (i. 3) 865 q uo cod. 868 ne" 1 ut Havet 872 inno-

centiae Lachmann 874 ( iterum) esse Fleckeisen 875 hod. fr. Fleckeiscn : fr. hod. cod. : fr. (ego) hod. Pylades

�� � III. ii T. MACCI PLAVTI

��Alcvmena Ivppiter

��Al. Durare nequeo in aedibus. ita me probri,

stupri, dedecoris a uiro argutam meo !

ea quae sunt facta tinfectare est att clamitat,

quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit ; 885

5 atque id me susque deque esse habituram putat.

non edepol faciam, neque me perpetiar probri

falso insimulatam, quin ego illum aut deseram

aut sati' faciat mi ille atque adiuret insuper

nolle esse dicta quae in me insontem protulit. 890

10 Iv. faciundum est mi illud fieri quod illaec postulat,

si me illam amantem ad sese studeam recipere :

quando ego quod feci id factum Amphitruoni offuit

atque illi dudum meus amor negotium

insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi 895

15 illius ira in hanc et male dicta expetent.

Al. sed eccum uideo qui (modo) me miseram arguit

stupri, dedecoris. Iv. te uolo, uxor, conloqui.

quo te auortisti ? Al. ita (ingeni) ingenium meumst :

inimicos semper osa sum optuerier. 900

20 Iv. heia autem inimicos ? Al. sic est, uera praedico ;

nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.

Iv. nimi' uerecunda es. Al. potin ut apstineas manum ?

nam certo, si sis sanus aut sapias satis,

quam tu inpudicam esse arbitrere et praedices, 905

25 cum ea tu sermonem nec ioco nec serio

tibi habeas, nisi sis stultior stultissumo.

Iv. si dixi, nihilo magis es neque ego esse arbitror,

884 infecta restatVahlen : infecta testat Palmcr :fort. infecta praestat 893 id factum Camerarius : factum id cod. 894 illi Pyladcs :

ille cod. (cf 1002): vix illae 897 sed (set) Guietus: et cod.

s o

modo (m) add. Goetz, Loewe 899^'ngeni add. Seyjfcrt 903

iracunda Lambinus potin Camcrarius : potin est cod. 906 ea

tu Camerarius : fatu cod. (Fpro E) 907 nisi si sis cod. (nisi sis J)

�� � AMPHITRVO III. ii

et id huc reuorti uti me purgarem tibi. 910 nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius

quam postquam audiui ted esse iratam mihi. 30

qur dixisti ? inquies. ego expediam tibi.

non edepol quo te esse inpudicam crederem ;

uerum periclitatus siim animum tuom 915 quid faceres et quo pacto id ferre induceres.

equidem ioco illa dixeram dudum tibi, 35

ridiculi caussa. uel hunc rogato Sosiam.

Al. quin huc adducis meum cognatum Naucratem,

testem quem dudum te adducturum dixeras 920 te huc non uenisse ? Iv. si quid dictum est per iocum,

non aequom est id te serio praeuortier. 40

Al. ego illum scio quam doluerit cordi meo.

Iv. per dexteram tuam te, Alcumena, oro, opsecro,

da mihi hanc ueniam, ignosce, irata ne sies. 925 Al. ego istaec feci uerba uirtute inrita ;

nunc, quando factis me inpudicis apstini, 4S

ab inpudicis dictis auorti uolo.

ualeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

iuben mi fre comites ? Iv. sanan es ? Al. si ndn iubes, 930 ibo egomet ; comitem mihi Pudicitiam duxero.

Iv. mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo 50

me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.

id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,

quaeso Amphitruoni ut semper iratus sies. 935 Al. a, propitius sit potius. Iv. confido fore ;

nam ius iurandum uerum te aduorsum dedi. 55

iam nunc irata non es ? Al. non sum. Iv. bene facis.

nam in hominum aetate multa eueniunt huiusmodi :

capiunt uoluptates, capiunt rusum miserias ; 940 irae interueniunt, redeunt rusum in gratiam.

922 illud Ital. 924 hanc mihi da Fleckeisen, ne sit hiatus mihi j

hanc 926 abstini Luchs : abstines (pro -nei ; i. 7)

�� � III. ii T. MACCI PLAVTI

60 uerum irae si quae forte eueniunt huiusmodi

inter eos, rusum si reuentum in gratiam est,

bis tanto amici sunt inter se quam prius.

Al. primum cauisse oportuit ne diceres,

uerum eadem si idem purgas mi, patiunda sunt 945

65 Iv. iube uero uasa pura adornari mihi,

ut quae apud legionem uota uoui si domum

rediissem saluos, ea ego exsoluam omnia.

Al. ego istuc curabo. Iv. euocate huc Sosiam ;

gubernatorem qui in mea naui fuit 95°

70 Blepharonem arcessat qui nobiscum prandeaL

tis adeo inpransus ludificabiturt,

quom ego Amphitruonem collo hinc opstricto traham.

Al. mirum quid solus secum secreto ille agat.

atque aperiuntur aedes. exit Sosia. 955

iii Sosia Ivppiter Alcvmena

So. Amphitruo, adsum. si quid opus est, impera, imperium

exsequar.

Iv. (Sosia,) optume aduenis. So. iam pax est inter uos duos?

nam quia uos tranquillos uideo, gaudeo et uolupest mihi.

atque ita seruom par uidetur frugi sese instituere : 5 proinde eri ut sint, ipse item sit ; uoltum e uoltu comparet : 960

tristis sit, si eri sint tristes ; hilarus sit, si gaudeant.

sed age responde : iam uos rediistis in concordiam ?

Iv. derides qui scis haec dudum me dixisse per iocum.

So. an id ioco dixisti ? <§quidem serio ac uero ratus. 10 Iv. habui expurigationem ; facta pax est. So. optume est. 965

Iv. ego rem diuinam intus faciam, uota quae sunt. So.

censeo.

Iv. tu gubernatorem a naui huc euoca uerbis meis

s 945 isdem cod., anliqua forma 948 exsoluam (-ua) (una) (fia)

Seyffert: exsoluarn (iam) Mueller (Rhein. Mus. 54, 382) 952 is

a Mercurio inp. Leo {cf. Arg. II. 9) (lepide) ludi. Lindemami

957 Sosia add. Leo (cf iii. 2) 963 dudum Camerarius : iam dudum cod. (iv. 1) 964 vel anne id ioco

�� � AMPHITRVO III. iii

Blepharon^m, uti re diuina facta mecum prandeat. So. iam hic ero quom illic censebis esse me. — Iv. actutum

huc redi. 970 Al. numquid uis, quin abeam iam intro, ut apparentur qui- 15

bus opust ? Iv. i sane, et quantum potest parata fac sint omnia. Al. quin uenis quando uis intro? faxo hau quicquam sit

morae. — Iv. recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et seruos et era, frustra sunt duo, 975 qui me Amphitruonem rentur esse : errant probe. 20

nunc tu, diuine Sosia, huc fac adsies, (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), face iam Amphitruonem aduenientem ab aedibus ut abigas ; quouis pacto fac commentu' sis. 980 uolo deludi illunc, dum cum hac usuraria 25

uxore nunc mi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut uelle med intellegis, atque ut ministres mi, mihi quom sacruficem.

�� ��Mercvrivs - iv

��Me. Concedite atque apscedite omnes, de uia decedite, 985 nec quisquam tam au(i)dax fuat homo qui obuiam opsistat

mihi. nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam seruolo in comoediis ? ill' nauem saluam nuntiat aut irati aduentum senis : 5

968 uti] qui Goetz, Loewe 971 potes (potest B 1 ) cod. fac

Pylades: fac t a cod. 973 dil. proinde Skutsch, citi proinde disyll.

ante consonantem displicct 974 hi cod. 976 Sos. huc fac

adsies Goetz, Loewe: huc fac adsis Sos. cod.,/ort. rectc : mi h. f. a. S. Mnellcr (Rhein. Mns. 54, 382) 978 faciam (fac iam) am. codd.

Nonii 88 : fac am. (pm. iam) cod. : fac Am. iam Lambimts 979

abeat codd. Nonii sies cod., itcm codd. Nonii 980 illunc dum

Pareits : illum edum cod. (eproc) 981 sient cod. 983 mihi

tum Camcrarius : cum mihi cod. 985 quispiam Usener (nunc)

lam Fleckeisen auidax Skntsch (Philol. 59, 503)

�� � III. iv T. MACCI PLAVTI

ego sum Ioui dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magi' par est uia decedere et concedere. 99° pater uocat me, eum sequor, eius dicto, imperio sum audiens ; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. 10 amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. si quid patri uolupest, uoluptas ea mihi multo maxumast. amat : sapit ; recte facit, animo quando opsequitur suo, 995

quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono. nunc Amphitruonem uolt deludi meu' pater : faxo probe 15 iam hic deludetur, spectatores, uobis inspectantibus.

capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium ; atque illuc susum escendero : inde optume aspellam uirum 1000 de supero, quom huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius. deinde illi actutum sufferet suo' seruos poenas Sosia : 20 eum fecisse ille hodie arguet quae ego fecero hic. quid

(id) mea ? meo me aequomst morigerum patri, eius studio seruire

addecet. sed eccum Amphitruonem, aduenit ; iam ille hic deludetur 1005

probe, siquidem uos uoltis auscultando operam dare. ibo intro, ornatum capiam qui potis decet ; 25 dein susum ascendam in tectum ut illum hinc prohi-

beam.

ACTVS IV

IV. i Amphitrvo

Am. Naucratem quem conuenire uolui in naui non erat, neque domi neque in urbe inuenio quemquam qui illum 1010

uiderit.

992 ego bis cod. (semel J) 996 bono fiat modo Abraham Stud.

Pl. 210 998 insp. Pylades: spectantibus cod. (pro ispectantibus ;

v. 9. 8) 1000 asp. Camerarius : cispellam cod. (ci pro a; vi. 1)

1002 illi Lambinus: ille cod. 1003 id add. Camerarius: fort.

ecquid 1005 vel illic d„ 1007 potis Scaliger : potius cod.

�� � AMPHITRVO IV. i

nam omnis plateas perreptaui, gymnasia et myropolia ; apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tostrinis, apud omnis aedis sacras 5

sum defessus quaeritando : nusquam inuenio Naucratem.

1015 nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleuerit. nam me quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, 10

pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam fores.

1020 aperite hoc. heus, ecquis hic est ? ecquis hoc aperit ostium ?

Mercvrivs Amphitrvo ii

Me. Quis ad fores est? Am. ego sum. Me. quid 'ego sum ' ? Am. ita loquor. Me. tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt qui sic frangas fores. Am. quo modo ? Me. eo modo, ut profecto uiuas aetatem

miser. Am. Sosia. Me. ita : sum Sosia, nisi me esse oblitum

existumas. 1025 quid nunc uis ? Am. sceleste, at etiam quid uelim, id tu 5

me rogas? Me. ita, rogo. paene ecfregisti, fatue, foribus cardines. an fores censebas nobis publicitus praeberier ? quid me aspectas, stolide ? quid nunc uis tibi ? aut quis tu

es homo? Am. uerbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum

Accheruns ? 1030 quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam feruentem flagris. 10 Me. prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. Am. quidum ? Me. quia senecta aetate a me mendicas

malum. Am. cum cruciatu tuo istaec hodie, uerna, uerba funditas.

1031 adulescentiam cod.

�� � IV. ii T. MACCI PLAVTI

Me. sacrufico ego tibi. Am. qui ? Me. quia enim te macto 1034

infortunio.

Am. at ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia. f ra g. 1

(Me.) erus Amphitruo(st) occupatus. n

(Me.) abiendi nunc tibi etiam occasiost. m(xvG)

(Me.) optumo iure infringatur aula cineris in caput. iv(m)

Me.) ne tu postules matulam unam tibi aquai infundi in v(iv)

caput. (Me.) laruatu's. edepol hominem miserum ! medicum quae- vi (vn)

rita.

(Al.) exiurauisti te mihi dixe per iocum. vn (xi)

(Al.) quaeso aduenienti morbo medicari iube : vm (xn)

tu certe aut laruatus aut cerritus es.

(Al.) nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse

autumo, ix(xin)

non caussam dico quin uero insimules probri.

(Am.) quoius ? quae me apsente corpus uolgauit suom. x ( XV1 ) (Am.) quid minitabas te facturum, si istas pepulissem fores? xi(v) (Am.) ibi scrobes ecfodito plus sexagenos in dies. XH ( VI )

1034 inter huitc vcrsum ct v. 1035 intcrciderunl fere trectnti versus in codice, quorum tamen fragmenta aliquot grammatici servaverunt 1 Nonius 342 (mactare) te Pyladea : certo codd. cruciatu

Pyladcs: cruciatum codd. 11 Nonius 354 (occupatus) est add.

Hoffmann 111 Priscianus 1, 564 (abiendi) abitendi Goetz,

Loewe iv Nonius 543 (aula) v Nonius postfrag. iv (543)

(matella) postulas Schrocder aquam (aqua) codd. vi

Nonius 44 (cerriti et laruati) post v. 739 (prodigia) quaerita

Acidalius ; quaeritat codd. vn Nonius 105 (exiurare) vm

Nonius post frag. vi (44) quaeso — es et 247 (aduenire) quaeso . . . iube quaeso : quasi codd. 44 morbo medicari iube Schroeder : morbo

medicati iuuenem codd. 44, moribo iube (iure) codd. 247 laruatus

es aut cerritus codd. : corr. Acidalius ix Nonius 237 (autumare)

dico uerum quin simules (qui insimules) codd. : corr. Brandt, Schioeder x Nonius 182 (uulgauit) cuiusque codd. ucorpus uulga sum

codd. xi Nonius 473 (minitas pro minitaris) xn Pri-

scianus 1, 168 et 321, Nonius 225 ibi scrobes fodito sexagenos in dies post v. 117 (schema), comm. Lucani, p. 283 scrobes sexagenos fodi in die, schol. Verg. Georg. 2, 288 sexagenoS in dies scrobes, Probus Cath. 20 sexagenos scrobes, omnes scrobes genere masculino testantes e. tu pl. Hertz die comm. Luc.

�� � AMPHITRVO IV. ii

cin (xvn) (Am.) noli pessumae precari. iv xvni) (Bl.) animam comprime. xv (ix) (Iv.) manufestum hunc optorto collo teneo furem fiagiti. xvi (x) (Am.) immo ego hunc, Thebani ciues, qui domi uxorem

meam impudicitia impediuit, teneo, thensaurum stupri. .vii (vih) (Am.) nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi ? vui (xix) (Am.) clandestino.

xix (xiv) (Iv. sive Am.) qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo

decernere.

B L E P H A R O AMPHITRVO I V P P I T E R Ili

1035 (Bl.) Vos inter uos partite ; ego abeo, mihi negotium est ;

neque ego umquam usquam tanta mira me uidisse censeo.

Am. Blepharo, quaeso ut aduocatus mi adsis neue abeas.

Bl. uale.

quid med aduocato opust qui utri sim aduocatus nescio ? —

Iv. intro ego hinc eo : Alcumena parturit. — Am. perii miser. 5 1040 quid ego ? * * quem aduocati iam atque amici

deserunt ?

numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est ;

iam ad regem recta me ducam resque ut facta esteloquar.

ego pol illum ulciscar hodie Thessalum ueneficum,

qui peruorse perturbauit familiae mentem meae. 10

1045 sed ubi ihest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.

qui me Thebis alter uiuit miserior ? quid nunc agam,

xin sc/iol. Verg. Aen. 8, 127 (precor illi) noli pessimo Danielis :

nobili pessime codd. grammaticum non recte inierpretatnm verba

Asin. 477 hnc rettulisse coniecerunt Goets, Loewe xiv Nonius

233 (anima) xv Nonius 453 (furtum) xvi Nonius 331 (im-

pedire) immo . . . impediuit ; id. 456 (thesaurus) : qui domi . . . stupri, post v. 883 (stuprum) xvn Nonius 454 (ingredi) post

frag. xv xvni gloss. Plaut. Ritschclii inter susque deque (886)

ct perniciter (1116) xix Nomits2&§ (decernere) 1035 P al "titote

Spengel e. nunc ab. Goets, Locwe 1038 med. adu. op. scripst :

opust med (me B) adu. cod. qui Camerarius : quin cod. (pro qui ?)

aduocatus del. Hermann 1040 quid ago vel nunc ago add. Rcdslob (Ber/. Phi/. Woch. 22, 553) : faciam Grutcrus 1041 numquem cod.

ludificauit (i. e. -bit) cod. 1042 iam Gruterus : nam iam cod. (iv. 3)

�� � IV. iii T. MACCI PLAVTI

quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet ? certumst, intro rumpam in aedis : ubi quemque hominem

aspexero, 15 si ancillam seu seruom siue uxorem siue adulterum

seu patrem siue auom uidebo, optruncabo in aedibus. 1050

neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si uolent, quin sic faciam uti constitui. pergam in aedis nunciam.

ACTVS V

V. i B R O M I A A M P H I T R V O

Br. Spes atque opes uitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim ; ita mi uidentur omnia, mare, terra, caelum, consequi 1055

iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. 5 ita tanta mira in aedibus sunt facta. uae miserae mihi, animo malest, aquam uelim. corrupta sum atque apsumpta

sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla uideatur magis. 1060

ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos [sibi]

inuocat, 10 strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, utprope, ut

ualide tonuit ! ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescioquis

maxuma uoce exclamat : ' Alcumena, adest auxilium, ne time : et tibi et tuis propitius caeli cultor aduenit. 1065

exsurgite ' inquit ' qui terrore meo occidistis prae metu.' 15 ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant. ibi me inclamat Alcumena ; iam ea res me horrore adficit.

1048, 1052 aedis Camerarius : aedibus cod. 1052 vel ut (ita cod.)

constitui 1058 corrumpta Flccktisen 1060 fem. neculla

Redslob uiduior (?) Palmer io6r sibi del. Pylades (praec. s, seq. i), nam sibi inuocat suspeclum 1062 prope Palmer : propere cod.

�� � ��AMPHITRVO V. i

erilis praeuortit metus : accurro, ut sciscam quid uelit. 1070 atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor ;

neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque

prouidimus. ' sed quid hoc ? quis hic est senex qui ante aedis nostras 20

sic iacet? numnam hunc percussit Iuppiter ? credo edepol, nam pro Iuppiter sepultust quasi sit mor-

tuos. 1075 ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem

(est) eru' meus. Amphitruo. Am. perii. Br. surge. Am. interii. Br. cedo manum. Am. quis me tenet ? Br. tua Bromia ancilla. Am. totus timeo, ita med incre- 25

puit Iuppiter.. nec secus est quasi si ab Accherunte ueniam. sed quid tu

foras egressaes? Br. eadem nos formido timidas terrore impulit 1080 in aedibus tu ubi habitas. nimia mira uidi. uae mihi,

Amphitruo; ita mihi animus etiam nunc abest. Am. agedum

. expedi : scin me tuom esse erum Amphitruonem ? Br. scio. Am. 30

uide etiam nunc. Br. scio. Am. haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. Br. immo omnes sani sunt profecto. Am. at me uxor

insanum facit 1085 suis foedis factis. Br. at ego faciam tu idem ut aliter

praedices, Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis uerbis eloquar. 35

e

1069 metus Nouius 362 : motus cod. ut vid. (motus D, meotus B, me otius P E ) 1075 (atque) Amph. Ltichs est (e) add. Camerarius

(praec. -6, i.e. -em) 1077 vel ita me 1083 sanam Camerarins :

orum sarcam cod. (rc pro n) mearum cod. ut vid. (morum D, mearum F,, mea.P E ) 1086 tuam in marg. ut vid. cod. (unde tuam esse BJ, esse

tuam E, esse D)

plavt. 1 4

�� � V. i T. MACCI PLAVTI

omnium primum : Alcumena geminos peperit filios. Am. ain tu, geminos ? Br. geminos. Am. di me seruant.

Br. sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. 1090

Am. loquere. Br. postquam parturire hodie uxor occepit tua, 40 ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae, inuocat deos inmortalis ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat sonitu maxumo ; aedis primo ruere rebamur tuas. 1095

aedes totae confulgebant tuae quasi essent aureae. 45 Am. quaeso, apsoluito hinc me extemplo, quando sati'

deluseris. quid fit deinde ? Br. dum haec aguntur, interea uxorem

tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audi-

uimus ; ita profecto sine dolore peperit. Am. iam istuc gaudeo, 1100 utut me erga merita est. Br. mitte istaec atque haec quae

dicam accipe. 50 postquam peperit, pueros lauere iussit nos. occepimus. sed puer ille quem ego laui, ut magnust et multum ualet ! neque eum quisquam conligare quiuit incunabulis. Am. nimia mira memoras ; si istaec uera sunt, diuinitus 1105

non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient. 55 Br. magi' iam faxo mira dices. postquam in cunas con-

ditust, deuolant angues iubatae deorsum in impluuium duo maxumae : continuo extollunt ambo capita. Am. ei mihi ! Br. ne paue. sed angues oculis omnis circumuisere. mo

1092 ubi Ital. : ibi cod. 1098 sit cod. (fit D) 1101 erga

me cod. : corr. Schmidt (cf. Lindsay ad Capt. 964) 1102 accedi-

mus codd. Nonii 504 1108 iubatae testatur Nonius 191 : iuuati

s(i.e. iub) cod., etiam codd. schol. Aen. 2, 206 conpluuium codd. Nonii 1109 maximi cod. (ctiam 11 11 conspicati . . . citi ; ni6alterum . . . eos ; 1123 illos) (cf. Journ. Phil. 26, 290)

��

postquam pueros conspicatae, pergunt ad cunas citae.
ego cunas recessim rusum uorsum trahere et ducere,[216]
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit anguis ille alter puer,
citus e cunis exsilít, facit récta in anguis impetum:[217]       1115
alteram altera prehendit eas manu perniciter.
Am. mira memoras, nimi’ formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
quid fit deinde? porro loquere. Br. puer ambo anguis enicat.
dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam —[218]       1120
Am. quis homo ? Br. summus imperator diuom atque hominum Iuppiter.
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,[219]
eumque filium suom esse qui illas anguis uicerit;
alterum tuom esse dixit puerum. Am. pol me hau paenitet,
si licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue.       1125
abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi,
ut Iouis supremi multis hostiis pacem expetam.
ego Teresiam coniectorem áduocabo et consulam
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
sed quid hoc? quam ualide tonuit. di, opsecro uostram fidem.       1130

ii
Ivppiter


Iv. Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tíbi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnis; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
primum omnium Alcumenae usuram corporis       1135
cepi, et concubitu grauidam feci filio.[220]

tu grauidam item fecisti, quóm in exercitum
profectu’s: uno partu duos peperit simul.
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
suis factis te inmortali adficiet gloria.       1140
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: hau promeruit quam ob rem uitio uorteres;
mea ui subactast facere. ego in caelum migro.—

iii
Amphitrvo


Am. faciam ita ut iubes et te oro promissa ut serues tua.
ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.       1145

nunc, spectatores, Ioui’ summi caussa clare plaudite.

  1. I 7 uterq’ displicet   luduntur Lambinus (cf. Mil. Arg. i. 9 deluditur pro luditur; Cist. Arg. 7 despondit pro spondet)   dolis del. Ital. (cf. 5)
  2. II 9 illa Bothe: alcumena cod. (v. i)
  3. 5 b. me exp. Loman, Leo
  4. 9 feram Loman, cui éa ădferam displicet uti edd.
  5. 19 Mercurio est Ital.: mercuriest cod.
  6. 27-28 post patre, non post malum distinguunt alii
  7. 32 fero Acidalius: affero cod. (cf Trin. 67 ad te [ad]uenio; et similia multa) pacem (ita PE) aduenio et ad uos affero Lindemann
  8. 34 iuste cod. (i.e. -ae ?) : iusta Bothe
  9. 36 vel -tiaest cod. cf. Amer. Journ. Phil. 14, 321
  10. 37 illi D2: inilli cod. (iv. 3)
  11. 38 omnes] ad ea PE (v. 1)
  12. 39 uelimus et m. B3
  13. 45 architectús cod. (i. 7)
  14. 46 ille add. Ussing   Sed mos nequam illi (vel ille) fuit patri numquam meo Redslob, cui iambus patri ante iambum meo displicet
  15. 49 fecit cod.
  16. 54 iam add. Lachmann
  17. 55 omnis Mueller, nam ómnibus isdem displicet
  18. 56 fit cod. (sit E ut vid.)
  19. 59 sit add. Leo
  20. 65 singula D ante corr.: singuli cod.
  21. 68 vel uti cod.
  22. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  23. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  24. 73 sirempse Scaliger: Sisimilem rem ipse in (pro ipsam ?) cod. (v. 1; cf. Paul Fest. 515. ii Th. siremps dicitur quasi similis res ipsa)
  25. 81 is addidi
  26. 83 mandassent cod.
  27. 84 vel quiu’ placerent cod.
  28. 89 admirati cod.
  29. 95 uos add. Pylades: hoc Pradel: iam Mueller
  30. 96 huiusce arg. Bentley: arg. huius Pylades   eloquor (?) Seyffert (Burs. Jahresber. 1890, p. 26)
  31. 98 de Argo cf. Usener (Rhein. Mus. 53, 339)
  32. 101 b. est Pylades: est b. cod. vix Teloboist
  33. 103 fec. ux. Fruter: ux. fec. cod.
  34. 104 meus pater Bothe, cui patĕr meús displicet
  35. 106 siĕt] sit edd. sine causa
  36. 108 coepit cod. (cf. v. 1136), item codd. Nonii 231
  37. 114 cum add. Lachmann
  38. 117 huc ego pr. cum s. s. (om. sic) Charisius 53 et 144
  39. 125 abiit cod
  40. 137 donis sit Salmasius, rhythmo consulens
  41. 141-52 vide ne in pagina archetypi macula longa fuerit; tot versus hiant (vv. 141. 143, 145?, 146, 149, 150, 152)
  42. 141 fero hanc Fleckeisen : hanc fero cod.
  43. 143 hic add. Fleckeisen
  44. 146 homo add. (?) Ritschl, sed cf. Seyffert (Berl. Phil. Woch. 16, 11)
  45. 149 huc add. Camerarias
  46. 150 illum cod.
  47. 151 adeste erit Palmerius : adest ferit cod. (F pro E) p. hic sp. cod. (cf. ad v. 152)
  48. 152 hic Hermann : om cod. (cf. ad v. 151)
  49. 161 sqq. de versuum divisione cf. Prisc. de metr. Ter. 3, 421 K
  50. 165 hoc cod., antiqua forma
  51. 169 quod Mueller : quo cod. opus aut d. adeost (Lachmann) Havet
  52. 170 vel ips’ dominus et del. Havet
  53. 173 post 160 iteratus (ii. 6, p. 103)
  54. 179 fort. queretur?, ut bacchius fiat
  55. 180 numero testatur Nonius 352 : nunc uero cod. : num numero Leo
  56. 182 gratiam Rein, Langen (‘Beitraege’ ii) : gratias cod. (cf. 181)
  57. 184 qui cod. (quae PE)
  58. 187 domi testatur Nonius 498 : domum cod.
  59. 189 exstincto duello Fleckeisen, nam duĕllo suspectum
  60. 190 quod Ital. : qui cod.
  61. 192 mei eri Fleckeisen : eri mei cod.
  62. 193 praedaque agroque scripsi : praeda atque agro cod. : praeda atque agro <qui> Ussing
  63. 207 redderent PBD
  64. 210 oppi. expugnassere cod. : oppi. oppugnassere codd. Donati ad Eun. i. 1, 3 : oppugnatusse (pro -nassere) oppi. codd. Nonii 128
  65. 215 suis de Bothe : de suis cod.
  66. 217 Tel. contra Bergk, nam contrā suspectum
  67. 218 reducunt BI : seducunt Bi
  68. 223 utrique imperatores etiam codd. Servii in Aen. 1, 191 : uterque imperator Bothe, ut cretic. tetram. fiat (sed cf. 233)
  69. 227 c. u. oc. Bergk : utrimque canunt contra cod.. cui lectioni adlitteratio favet
  70. 230 utrimque add. Spengel
  71. 231 tum add. Leo (iii. I) vel quisq’
  72. 233 ex] et codd. Nonii 272
  73. 234 uirum DI   uolnerum ui uiri Luchs
  74. 237 uicimus del. Spengel (cf. 247)
  75. 238 Nomus 480 testatur conuertitur proconuertit
  76. 240 animum (-am J et ex -om DI) amittunt Angelius (cf. Journ. Phil. 26, 294) : omittunt cod.
  77. 242 vel conspicatust
  78. 243 inuadere Salmasius (recte, si inudere, quam lectionem e veteri codice Lambinus eruit, in T et PA stetit)
  79. 253 illic est cod. (illi est E) : illis est codd. Nonii 231   h. illic e. p. p. iam u. (iamb.) Mueller (Rhein. Mus. 54, 381)
  80. 254 vel iamb.
  81. 260 aurea est Camerarius : est aurea cod.
  82. 261 potitare Ital. : potare cod. (positare D ante corr.)   rex est solítus Bothe : rex solitus est cod. : sol. est rex Ussing
  83. 263 vel iturus est (ita cod.)
  84. 264 ego huc hom. hod. cod. : corr. Studemund
  85. 265 ludere Langen (‘Beitraege’ 17)
  86. 271 si Bothe : scio si cod. (iv. 3)   quod Ital. : quid cod.
  87. 272 Nocturninum codd. Hieronymi adv. Vigilantium 4, p. 286
  88. 275 iugula cod. Varronis Ling. Lat. 7, 50
  89. 276 signa omnia ne. Nonius 391 et 393, Donatus ad Phorm. 5, 3, 6 (ignauia, i. e. signa oīa, codd. Donati), unde fit versus iambicus
  90. 280 item] quidem Seyffert
  91. 284 vel ess’
  92. 293 aeque quem in ment. cod. : corr. Bothe   fort. totus hic versus cum altero nunc perdito (cf. ad 294) Mercurio dandus est
  93. 294 hodie add. Goetz et Loewe ex Servio in Aen. 10, 424 ‘sic Plautus ego hunc hominem hodie texam (detexam Taubmann) pallio’
  94. 296 pugneo Acidalius : pugne cod.
  95. 300 hic auscultet cod. (hīc suspectum)
  96. 301 multo maiorem Redslob : modum morem cod. (m. maiorem) (vii. 2)
  97. 306 uiros Ital. : duros cod. : nudos Leo
  98. 307 sic uolo Pylades : sicolo cod.
  99. 309 quisquis huc (del. homo) Redslob
  100. 315 facimus Leo : facinus cod.
  101. 316 fort. eum esse op. (cf. Journ. Phil. 26, 295)   pugne Pylades   ieceris Pareus : tetigeris Ussing
  102. 319 ne cod.
  103. 320 istuc cod.
  104. 321 vix suó   ei mihi n. Pylades
  105. 322 hic PBD   affuit cod.
  106. 328 vel ónerandust
  107. 333 a dextra uox Lindemann : uox dextera Guietis, quibus dextra adverb. displicet
  108. 334 uicem Scaliger : uice cod.
  109. 336 sc. ubi (pro ubi quis?) r. PE
  110. 339 certus (-um J) est cod.
  111. 340 qui Camerarius : igitur qui (i.e. g q; iv. 3)
  112. 343 Seruosne <es> edd.
  113. 344 vix aione en.   mentiris cod.
  114. 347 eri <iussu, eius> sum s. Leo : eri sum seruos, <missus> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
  115. 354 quantum PE (pro quam tú; vii. 4)
  116. 355 accipere cod.
  117. 356 sum ser. Camerarius
  118. 357 ni Ital.
  119. 361 tum cod.
  120. 376 fidem Aldus : fidi cod. (i. 10)
  121. 377 loq. Aldus : eloquere cod
  122. 380 fort. f. tú p. s. a. ego téd ut u. (vel a. ut égo te u.)
  123. 384 vel med neme] memet Lindemann : sane me Palmer
  124. 391 Dic Lindemann : si del. Camerarius
  125. 395 foe. ici (ei-) Otto
  126. 400 praesente nobis (vel n. pr. ) testatur Nonius 76 : nobis praeter me (i. e. med) cod.
  127. 401 una] fort. simitu (v. 2)   ieram cod.
  128. 403 non ego sum Weise
  129. 404 huc add. Pylades
  130. 405 nonne me cod. : vel non med
  131. 406 isto (sto D E, hic B³) cod.
  132. 407 del. homo Guietus
  133. 408 mi add. Pylades
  134. 409 ut cod. (aut B)
  135. 417 vel illi
  136. 418 <doni> a Ussing   datum est cod. (cf. 260, 261, 364)
  137. 420 fort. elocutust. ea ubi   est add. Dousa
  138. 430 vel uti   natum, <tum> Palmer, rhythmo consulens
  139. 438 vel ted
  140. 439 esse nolim Gruterus, nam Sosiā suspectum (in v. 438 -ă tĕ ĭnt- tribrach.) : vix neuelim esse
  141. 446 tergumst vel cicatricosumst alii
  142. 461 faxit Servius ad Aen. 8, 564 : faciat cod. (i. 7)
  143. 463 que del. Acidalius
  144. 471 Am. om. Fleckeisen : om. am. cod.
  145. 475 coni. in conc. Lindemann : in conc. coniugis cod.
  146. 477 probri tum Merula : probrium cod.
  147. 479 quod cod.
  148. 488 uno 1. absoluet Goetz, Schoell (cf. Nonius 57)
  149. 489 Ut Goetz, Schoell
  150. 490 consuetio Scioppius ex Paul. Fest. 61 ‘consuetionem Plautus pro consuetudine dixit’ : consuetudo codd. Donati Adelph. 4. 5. 32 : suspicio cod. (v, p. 80)
  151. 495 sua si quid culpa codd. Nonii 301
  152. 498 <una> ux. Pradel
  153. 500 atque imperce Camerarius : at quin perge cod.
  154. 507 ut quam scripsi : quam cod. cum cod. Schol. Verg. Aen. 2, 725) : ut codd. Donati Adelph. prol. 2 : eum quam Bothe   mul. palp. cod. : suppalpatur (palpetur) mul. codd. Schol. Verg. et Donati
  155. 520 quolego cod. (l pro j)
  156. 523 cf. Journ. Phil. 26, 292
  157. 524 ut add. Fleckeisen
  158. 533 est add. Ital. (seq. ex-)
  159. 537 ecastor] edepol Nonius 198 (? pro eu ed.)
  160. 542 absentem cod. : corr. Leo (-tē)
  161. 545 prīus suspectum
  162. 546 uccedas ut vid. cod. (nec cedas D, ut cedas cett.) (cf. Journ. Phil. 26, 290)
  163. 547 inlucescas corr. -at cod. ut vid.
  164. 549 fort. disparem (Journ. Phil. 26, 292), sed cf. Leo (Herm. 18, 572)
  165. 550 sequar Leo, rhythmo consulens
  166. 554 tuautem cod. (i. 7) : testantur tuatim Sisenna ap. Charisium 221, Nonius 179, Gloss. Plaut.
  167. 555 facis tu Brunck, cui facīs displicet   vel uti   fides sit Guietus : sit fides cod.
  168. 574 Hic homo Luchs
  169. 583 proinde ut Fleckeisen, nam proinde ac vix Plautinum
  170. 589 tergum Acidalius : tergo cod. (i. 3) istaec faxo Schmidt (cf. Lindsay ad Capt. 964) : faxo ista cod.
  171. 591 uera Pylades : uerba cod.
  172. 592 potes cod. (i. 9) : potest codd. Nonii 369
  173. 593 et add. Loman
  174. 594 vel illi
  175. 595 mirum add. Spengel
  176. 598 ille (ita cod.) egomet <me> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
  177. 601 lactis Ital. : lacti cod. (i. 9)
  178. 614 pregnatum cod.
  179. 615 quod cod.
  180. 622 eri <mei> Lindemann
  181. 623 ut dubitanter addidi (seq. ui-) : te add. Camerarius
  182. 627 quom Seyffert : quam cod.
  183. 629 imp. iam Bothe : iam imp. cod. : vix iam indup.
  184. 632 ret (? pro re) cod.
  185. 635 diuis Leo: vix deis (dĭis)
  186. 638 mei delevi
  187. 639 vel med
  188. 642 quom Pareus quam cod. vel Sed hoc me beat saltem quom perdüellis | Vicit et etc.
  189. 646 mercedes (i. e. -is) cod.
  190. 647 vel sati’ mihi (mi)
  191. 657 vel ac ductu Ital. : inductu (? pro id-; i.3) vel coitu
  192. 662 se Acidalius: si cod.
  193. 666 mentemst Lindemann : mentem uenit cod. (v. I) tibi is. in m. u. (del. nunc) Pylades qui enim (pro quiaenim) cod.
  194. 668 quom Ital. : quam cod.
  195. 670 ductare Lambinus putare Ussing
  196. 671 situlam Camerarius : situlam iam cod. (iv. 4)
  197. 672 vix dîni quicquam del Bothe; cf. Redslob (Berl. Phil. Woch. 22, 553)
  198. 673 occepto cod. (i. 7) : testatur occepso Nonius 148, item 410
  199. 674 alligabo cod.
  200. 675 me add. Lindemann facere si Camerarius : faceres cod.
  201. 678 uerorumificant cod. (uerorum mirificant B³) : testatur rumiferant Nonius 167
  202. 680 quicquam Bothe : quisquam cod.
  203. 681 te del. Pylades ascipio cod.
  204. 684 quasique Camerarius
  205. 685 secl. Muretus
  206. 689 fort. ⟨uos⟩ huc uos reuortimini (cf. v. 238), nam revv-displicet
  207. 690 continit Luchs
  208. 692 i. dudum Brunck : i. dudum pridem cod. (iv, p. 61)
  209. 705 obs. una Camerarius : obsequar funa cod. (F pro E) rem soluas Pistoris (cf. Asin. 433)
  210. 706 vel med
  211. 708 roga Aldus : rogare roga cod. (iv. 2, 3)
  212. 709 num Camerarius : nunc cod.
  213. 710 mente est cod., etiam codd. Nonii 44 (pro mentest, i. e. -tem est) ex me codd. Nonii : om. cod.
  214. 714 heri <huc> Mueller
  215. 722 concedet cod. (corr. J)
  216. 1112 recessum cod.: corr. Valla
  217. 1115 post 1116 cod.: corr. Pylades
  218. 1120 inclamat Dousa
  219. 1122 cubilibus cod.: corr. Scaliger
  220. 1136 coepi cod. (cf. ad 108)